СОДЕРЖАНИЕ
Liber I
Liber II
Liber III
Liber IV
Liber V
Liber VI
Liber VII
Liber VIII
Liber IX
Liber X
Liber XI
Liber XII
Liber XIII
LIBER I
CAPUT 1
Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et
sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam,
circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis
resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae
tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et
inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine,
scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et
scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te?
aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut
sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut
quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt
eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum.
quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te:
praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti
mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium
praedicatoris tui.
CAPUT 2
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique
inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me,
quoveniat in me deus meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit
caelum et terram? itane, domine deus meus, est quiquam in me, quod
capiat te?an vero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me
fecisti, capiuntte? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut
quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut
venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim ego iam in
inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades.
non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an
potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in
quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te sim?
aut unde venias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut
inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?
CAPUT 3
Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et
restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto
caeloet terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis,
qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim
vasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur
non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis
nos,nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te
toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem
tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula
et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua
maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?
CAPUT 4
Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim
dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe,
optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et
iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et
fortissime,stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia,
numquam novus, numquam vetus, innovans omnia; in vetustatem perducens
superboset nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non
egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens,
perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et
securus es; paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es,
opera mutasnec mutas consilium; recipis quod invenis et numquam
amisisti; numquaminops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras
exigis. supererogaturtibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum?
reddens debita nullidebens, donans debita nihil perdens. et quid
diximus, deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit
aliquis, cum de te dicit? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces
muti sunt.
CAPUT 5
Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut venias in cor
meum et inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum
amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse,
ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris
ingentes miserias? parvane ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi
per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae
meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei
ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum.
curram post vocem hanc et adprehendam te. noli abscondere a me faciem
tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam. Angusta est domus animae meae,
quo venias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet
quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut
cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et
ab alienis parce servo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu
scis. nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, deus meus, et
tu dimisisti inpietatem cordis mei? non iudicio contendotecum, qui
veritas es; et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea
sibi. non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates
observaveris, domine, domine, quis sustinebit?
CAPUT 6
Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et
cinerem,sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo,
inrisormeus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conversus
misereberismei. quid enim est quod volo dicere, domine, nisi quia
nescio, unde venerim huc, in istam, dico vitam mortalem, an mortalem
vitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum,
sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in
tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes tactis
humani, nec mater mea vel nutrices meae sibi ubera implebant, sed ut
mihi per eas dabes alimentum infantiae, secundum institutionem tuam,
et divitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas
nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi velle quod
eisdabas: dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo
abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis
non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo
salus mihi universa. quod animadverti postmodum clamante te mihi per
haec ipsa, quae tribuis intus et foris. nam tunc sugere noram et
adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae,
nihil amplius. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans.
hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus
alios infantes; namista mea non memini. et ecce paulatim sentiebam,
ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis, per quos
implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi,
nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. itaque iactabam
et membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae
poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. et cum mihi non
obtemperabatur, vel non intellecto vel ne obesset, indignabar non
subditis maioribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo
vindecabam. tales esseinfantes didici, quos discere potui, et me talem
fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes quam scientes
nutritores mei. Et ecce infantia mea olim mortua est et ego vivo. in
autem, domine, qui et semper vivis et nihil moritur in te, quoniam
ante primordia saeculorumet ante omne, quod vel ante dici potest, tu
es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium
instabilem stant causae,et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent
origines, et omnium inrationalium et temporalium sempiternae vivunt
rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic
mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea.
an illa est, quam egi intra viscera matris meae? nam et de illa mihi
nonnihil indicatum est et praegnantes ipse vidi feminas. quid ante
hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam
quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec
aliorum experimentum, nec memoria mea. an irrides me ista quaerentem,
teque de hoc, quod novi, laudari a me iubes, et confiteri me tibi?
confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de
primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex
aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se
credere. eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea
nota aliis facerem, iamin fine infantiae quaerebam. unde hoc tale
animal nisi abs te, domine?an quisquam se faciendi erit artifex? aut
ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos,
praeterquam quod tu facis nos, domine, cui esse et vivere non aliud
atque aliud est, quia summe esse atque summe vivere id ipsum est?
summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies,
et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim
haberent vias transeundi, nisi contineresea. et quoniam anni tui non
deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et
patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt
modos, et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient
et utcumque existent. tu autem idemipse es, et omnia crastina atque
ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid ad
me, si quis non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc?
gaudeat etiam sic, et amet non inveniendo invenire, potius quam
inveniendo non invenire te.
CAPUT 7
Exaudi, deus. vae peccatis hominum! et homo dicit haec, et misereris
eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. quis me
commemorat peccatum infantiae meae, quoniam nemo mundus a peccato
coram te, nec infans, cuius est unius diei vita super terram? quis me
commemorat? an quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non
memini de me? quid ergo tunc peccabam? an quis uberibus inhiabam
plorans? nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti
annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. tunc
ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non
poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. nam extirpamus et
eicimus ista crescentes, nec vidi quemquam scientem, cum aliquid
purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona erant, flendo
petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis
hominibus liberis et maioribus, hisque, a quibus genitus est,
multisque praeterea prudentioribus non ad nutum voluntatis
obtemperantibus, feriendo nocere niti quantum potest, quia non
oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur? ita imbecillitas
membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. vidi ego et
expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur
pallidus amaro aspectu conlactaneum suum. Quis hoc ignorat? expiare se
dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. nisi vero et
ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante
opis egentissimum et illo adhuc uno alimento vitam ducentem consortem
non pati. sed blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva, sed
quia aetatis accessu peritura sunt. quod licet probes, cum ferri aequo
animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore
deprehenduntur. tu itaque, domine deus meus, qui dedisti vitam infanti
et corpus, quod ita, ut videmus, instrusisti sensibus, compegisti
membris, figura decorasti, proque eius universitate atque incolumitate
omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et
confiteri tibi et psallere nomini tuo, altissime, quia deus es
omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius
potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui
formas omnia et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, domine, qua
me vixisse non memini, de qua aliis credidi et quam me egisse ex aliis
infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me
adnumerare huic vitae meae, quam vivo in hoc saeculo. quantum enim
adtinet ad oblivionis meae tenebras, par illi est, quam vixi in matris
utero. quod si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater
mea me in utero aluit, ubi, oro te, deus meus, ubi, domine, ego,
servus tuus, ubi aut quando innocens fui? sed ecce omitto illud
tempus: et quid mihi iam eum eo est, cuius nulla vestigia recolo?
CAPUT 8
Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam? vel potius ipsa in me
venit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et
tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer
loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post adverti.
non enim docebant me maiores homines, praebentes mihi verba certo
aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente,
quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et vocibus variis et
variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei, ut voluntati
pareretur, nec valerem quae volebam omnia nec quibus volebam omnibus.
pensebam memoria: cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam
vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari
rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. hoc autem eos
velle, ex motu corporis aperiebatur, tamquam verbis naturalibus omnium
gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum certerorumque membrorum
actu et sonitu vocis indicante affectionem anim in petendis, habendis,
reiciendis fugiendisve rebus. ita verba in variis sententiis locis
suis posita et crebro audita quarum rerum signa essent paulatim
colligebam measque iam voluntates, edomito in eis signis ore, per haec
enuntiabam. sic cum his, inter quos eram, voluntatum enuntiandarum
signa conmunicavi; et vitae humanae procellosam societatem altius
ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum
hominum.
CAPUT 9
Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes,
quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare
monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis
artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. inde in
scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis
esset ignorabam miser. et tamen, si segnis in discendo essem,
vapulabam. laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos vitam
istam agentes praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire
cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem,
domine, homines rogantes te, et didicimus ab eis, sentientes te, ut
poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non adparens sensibus
nostris exaudire nos et subvenire nobis. nam puer coepi rogare te,
auxilium et refugium meum, et in tuam invocationem rumpebam nodos
linguae meae, et rogabam te parvus non parvo affectu, ne in schola
vapularem. et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam
mihi, ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui
mihi accidere mali nihil volebant plagae meae, magnum tunc et grave
malum meum. estne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi
affectu tibi cohaerens, estne, inquam, quisquam – facit enim hoc
quaedam etiam stoliditas – est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit
affectus granditer, ut eculeos et ungulas atque huiuscemodi varia
tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore
magno supplicatur, ita parvi aestimet, diligens eos, qui haec
acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta,
quibus pueri a magistris affligebamur? non enim aut minus ea
metuebamus aut minus te de his evadendis deprecabamur, et peccabamus
tamen minus scribendo aut legendo aut cogitando de litteris, quam
exigebatur a nobis. non enim deerat, domine, memoria vel ingenium,
quae nos habere voluisti pro illa aetate satis, sed delectabat ludere,
et vindicabatur in nos ab eis qui talia agebant. sed maiorum nugae
negotia vocabantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a
maioribus, et nemo miseratur pueros vel illos vel utrosque. nisi vero
adprobat quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila
puer et eo ludo inpediebar, quominus celeriter discerem litteras,
quibus maior deformius luderem. aut aliud faciebat idem ipse, a quo
vapulabam, qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo victus
esset, magis bile atque invidia torqueretur quam ego, cum in certamine
pilae a conlusore meo superabar?
CAPUT 10
Et tamen peccabam, domine deus meus, ordinator et creator rerum omnium
naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus,
peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum.
poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem
quocumque animo illi mei. non enim meliora eligens inoboediens eram,
sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi
aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate
magis magisque per oculos emicante in spectacula, ludos maiorum; quos
tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes
optent parvulis suis, quos tamen caedi libenter patiuntur, si
spectaculis talibus inpediantur ab studio, quo eos ad talia edenda
cupiunt pervenire. vide ista, domine, misericorditer, et libera nos
iam invocantes te, libera etiam eos qui nondum te invocant, ut
invocent te et liberes eos.
CAPUT 11
Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna promissa nobis per
humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram, et
signabar iam signo crucis eius, et condiebar eius sale iam inde ab
utero matris meae, quae multum speravit in te. vidisti, domine, cum
adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi repente aestuarem
paene moriturus, vidisti, deus meus, quoniam custos meus iam eras, quo
motu animi et qua fide baptismum Christi tui, dei et domini mei,
flagitavi a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae
tuae. et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem
meam carius parturibat corde casto in fide tua, iam curaret
festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te,
domine Iesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim
recreatus essem. dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset,
ut adhuc sordidarer, si viverem, quia videlicet post lavacrum illud
maior et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. ita iam
credebam, et illa, et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non
evicit in me ius maternae pietatis, quominus in Christum crederem,
sicut ille nondum crediderat. nam illa satagebat, ut tu mihi pater
esses, deus meus, potius quam ille: et in hoc adiuvabas eam, ut
superaret virum, cui melior serviebat, quia et in hoc tibi utique id
iubenti serviebat. Rogo te, deus meus, vellem scire, si tu etiam
velles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo
mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo
etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: sine
illum, faciat; nondum enim baptizatus est. et tamen in salute corporis
non dicimus: sine vulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto
ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque
diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui
dedisseseam. melius vero. sed quot et quanti fluctus inpendere
temptationum post pueritiam videbantur! noverat eos iam illa mater, et
terram potius, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem
conmittere volebat.
CAPUT 12
In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia
metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar
tamen, et bene mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem,
nisi cogerer. nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod
facit. nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs
te, deus meus. illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere
cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae
inopiae et ignominiosae gloriae. tu vero, cui numerati sunt capilli
nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad
utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam
meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator.
ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi, et de peccante me
ipso iuste retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua
sibi sit omnis inordinatus animus.
CAPUT 13
Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus
imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaveram enim
latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici
vocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare
discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes graecas.
unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, qua caro eram et
spiritus ambulans et non revertens? nam utique meliores, quia
certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum
est et habeo illud, ut et legam, si quid scriptum invenio, et scribam
ipse, si quid volo, quam illae, quibus tenere cogebar Aeneae nescio
cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam,
quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem,
deus, vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus. Quid enim miserius
misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat
amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando
te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus
maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam, et
fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: euge, euge. amicitia
enim mundi huius fornicatio est abs te et euge, euge dicitur, ut
pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam, et flebam Didonem
extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua
relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere,
dolerem, quia non legerem quod dolerem talis dementia honestiores et
uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere
didici. Sed nunc in anima mea clamet deus meus, et veritas tua dicat
mihi: non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa
prior. nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae atque omnia eius
modi, quam scribere et legere. at enim vela pendent liminibus
grammaticarum scholarum, sed non illa magis honorem secreti quam
tegimentum erroris significant. non clament adversus me quos iam non
timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, deus meus, et adquiesco
in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas,
non clament adversus me venditores grammaticae vel emptores, quia, si
proponam eis interrogans, utrum verum sit quod Aenean aliquando
Karthaginem venisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt,
doctiores autem etiam negabunt verum esse. at si quaeram, quibus
litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt,
verum respondent et secundum id pactum et placitum, quo inter se
homines ista signa firmarunt. item si quaeram, quid horum maiore vitae
huius incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere an poetica
illa figmenta, quis non videat, quid responsurus sit, qui non est
penitus oblitus sui? peccabam ergo puer, cum illa inania istis
utilioribus amore praeponebam vel potius ista oderam, illa amabam. iam
vero unum et unum duo, duo et duo quattuor odiosa cantio mihi erat, et
dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et
Troiae incendium, atque ipsius umbra Creusae.
CAPUT 14
Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et
Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et
mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita
sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum videlicet difficultas,
difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle
aspergebat omnes suavitates graecas fabulosarum narrationum. nulla
enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis, ut nossem,
instabatur mihi vehementer. nam et latina aliquando infans utique
nulla noveram, et tamen advertendo didici sine ullo metu atque
cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et
laetitias alludentium. didici vero illa sine poenali onere urgentium,
cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset,
nisi aliqua verba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in
quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis
elucet maiorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem quam
meticulosam necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus
tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes
martyrum, valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines
revocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.
CAPUT 15
Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub
disciplina tua, neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas,
quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis, ut dulcescas mihi
super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te validissime, et
amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni
temptatione usque in finem. Ecce enim tu, domine, rex meus et deus
meus, tibi serviat quidquid utile puer didici, tibi serviat quod
loquor et scribo et lego et numero quoniam cum vana discerem, tu
disciplinam dabas mihi et in eis vanis peccata delectationum mearum
dimisisti mihi. didici in eis multa verba utilia; sed et in rebus non
vanis disci possunt, et ea via tuta est, in qua pueri ambularent.
CAPUT 16
Sed vae tibi, flumen moris humani! quis resistit tibi? quamdiu non
siccaberis? quousque volves Evae filios in mare magnum et
formidulosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint? nonne ego
in te legi et tonantem Iovem et adulterantem? et utique non posset
haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem imitandum verum
adulterium lenocinante falso tonitru. quis autem paenulatorum
magistrorum audit aure sobria ex eodem pulvere hominem clamantem et
dicentem: fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat; divina
mallem ad nos? sed verius dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed
hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia
putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed
caelestes deos videretur imitatus. Et tamen, o flumen tartareum,
iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna
res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra
mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens:
hinc verba discuntur, hinc adquiritur eloquentia, rebus persuadendis
sententiisque explicandis maxime necesaria. ita ergo non cognosceremus
verba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et
alia verba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret
nequam adulescentem, proponentem sibi Iovem ad exemplum stupri, dum
spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec,
Iovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum,
fucum factum mulieri? et vide, quemadmodum se concitat ad libidinem
quasi caelesti magisterio: at quem deum! (inquit) qui templa caeli
summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego vero illud
feci ac libens. Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem verba
ista commodius discuntur, sed per haec verba turpitudo ista
confidentius perpetratur. non accuso verba quasi vasa lecta atque
pretiosa, sed vinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis
doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare ad aliquem
iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus meus, in cuius conspectu
iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar
miser et ob hoc bonae spei puer appellabar.
CAPUT 17
Sine me, deus meus, dicere aliquid de ingenio meo, munere tuo, in
quibus a me deliramentis atterebatur. proponebatur enim mihi negotium
animae meae satis inquietum, praemio laudis et dedecoris vel plagarum
metu, ut dicerem verba Iunonis irascentis et dolentis, quod non possit
Italia Teucrorum avertere regem: quae numquam Iunonem dixisse
audieram, sed figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi
cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale poeta dixisset
versibus: et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae
personae irae ac doloris similior affectus eminebat verbis sententias
congruenter vestientibus. Ut quid mihi illud, o vera vita, deus meus?
quid mihi recitanti adclamabatur prae multis coaetaneis et
conlectoribus meis? nonne ecce illa omnia fumus et ventus? itane aliud
non erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea: laudes tuae, domine,
laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et
non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. non enim
uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.
CAPUT 18
Quid autem mirum, quod in vanitates ita ferebar, et a te, deus meus,
ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua
facta sua non mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent,
reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite
consequentibus verbis copiose ordinateque narrarent, laudati
gloriabantur? vides haec, domine, et taces, longanimis et multum
misericors et verax. numquid semper tacebis? et nunc erues de hoc
inmanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes
tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesivi vultum tuum; vultum tuum,
domine, requiram: nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso. non enim
pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut vero
filius ille tuus equos aut currus vel naves quaesivit aut avolavit
pinna visibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione
vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis pater,
quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso,
id enim est tenebroso atque id est longe a vultu tuo. vide, domine
deus meus, et patienter, ut vides, vide, quomodo diligenter observent
filii hominum pacta litterarum et syllabarum accepta a prioribus
locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis
neglegant: ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si
contra disciplinam grammaticam sine adspiratione primae syllabae
hominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua
praecepta hominem oderit, cum sit homo. quasi vero quemlibet inimicum
hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur,
aut vastet quisquam persequendo alium gravius, quam cor suum vastat
inimicando. et certe non est interior litterarum scientia quam scripta
conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. quam tu secretus es,
habitans in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili
spargens poenales caecitates supra inlicitas cupiditates, cum homo
eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem, circumstante
hominum multitudine, inimicum suum odio inmanissimo insectans,
vigilantissime cavet, ne per linguae errorem dicat: Inter omines, et
ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus non cavet.
CAPUT 19
Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae
palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam
cavebam, si facerem, non facientibus invidere. dico haec et confiteor
tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi
erat honeste vivere. non enim videbam voraginem turpitudinis, in quam
proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis iam quid me foedius fuit,
ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et
paedagogum et magistros et parentes, amore ludendi, studio spectandi
nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de
cellario parentum et de mensa, vel gula imperante vel ut haberem quod
darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen
vendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas victorias ipse vana
excellentiae cupiditate victus saepe aucupabar. quid enim tam nolebam
pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis
faciebam? et, si deprehensus auguerer, saevire magis quam cedere
libebat. Istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro
te, deus meus. nam haec ipsa sunt. quae a paedagogis et magistris, a
nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum,
praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus
transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo
signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium
est regnum caelorum.
CAPUT 20
Sed tamen, domine, tibi excellentissimo, optimo conditori et rectori
universitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse
voluisses. eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam meamque
incolumitatem, vestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae
habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum,
inque ipsis parvis parvarumque rerum cogitationibus veritate
delectabar. falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar,
amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in
tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona
sunt, non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia ego. bonus
ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exulto bonis
omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso,
sed in creaturis eius, me atque ceteris, voluptates, sublimitates
veritates quaerebam, atque ita inruebam in dolores, confusiones,
errores. gratias tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus
meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. ita enim
servabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero
ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti mihi.
LIBER II
CAPUT 1
Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones
animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. amore
amoris tui facio istuc, recolens vias meas nequissimas in amaritudine
recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo
felix et secura, et colligens me a dispersione, in qua frustatim
discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi enim
aliquando satiari inferis in adulescentia, et silvescere ausus sum
variis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea, et conputrui
coram oculis tuis, placens mihi et placere cupiens oculis hominum.
CAPUT 2
Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? sed non
tenebatur modus ab animo usque ad animum, quatenus est luminosus limes
amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et
scatebra pubertatis, et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut
non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. utrumque
in confuso aestuabat et rapiebat inbecillam aetatem per abrupta
cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. invaluerat super me
ira tua, et nesciebam. obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae,
poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et
iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per fornicationes
meas, et tacebas. o tardum gaudium meum! tacebas tunc, et ego ibam
porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba
deiectione et inquieta lassitudine. Quis mihi modularetur aerumnam
meam et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret
earumque suavitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus
exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat
esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua,
domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens inponere
lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? non
enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te.
aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: tribulationem
autem carnis habebunt huius modi, ego autem vobis parco; et: bonum est
homini mulierem non tangere; et: qui sine uxore est, cogitat ea quae
sunt dei, quomodo placeat deo, qui autem matrimonio iunctus est,
cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. has ergo voces
exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum caelorum felicior
expectarem amplexus tuos. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus
mei relicto te, et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua:
quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeviens,
et amarissimis aspargens offensionibus omnes illicitas iucunditates
meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem,
non invenirem quicquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis
dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne
moriamur abs te. ubi eram, et quam longe exulabam a deliciis domus
tuae, anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me
sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis licentiosae per
dedecus humanum, inlicitae autem per leges tuas? non fuit cura meorum
ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem
sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.
CAPUT 3
Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a
Madauris, in qua vicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae
percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Karthaginem
peregrinationis sumptus parabantur, animositate magis quam opibus
patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque
enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi
humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas
litteras. et ut quid hoc? ut videlicet ego et quisquis haec legit
cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. et quid propius
auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? quis enim non
extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod ultra vires rei
familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti
studiorum causa opus esset? multorum enim civium longe opulentiorum
nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem
pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo essem
disertus vel desertus potius a cultura tua, deus, qui es unus verus et
bonus dominus agri tui, cordis mei. Sed ubi sexto illo et decimo anno
interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola cum
parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum, et
nulla erat eradicans manus. quin immo ubi me ille pater in balneis
vidit pubescentem et inquieta indutum adulescentia, quasi iam ex hoc
in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit, gaudens vinulentia, in
qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te
amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima
voluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaveras templum tuum et
exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc
recens erat. itaque illa exsiluit pia trepidatione ac tremore, et
quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus
ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem. Ei mihi! et audeo
dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? itane tu
tacebas tunc mihi? et cuius erant nisi tua verba illa per matrem meam,
fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? nec inde quicquam descendit
in cor, ut facerem illud. volebat enim illa, et secreto memini, ut
monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer, maximeque ne
adulterarem cuiusquam uxorem. qui mihi monitus muliebres videbantur,
quibus obtemperare erubescerem. illi autem tui erant, et nesciebam, et
te tacere putabam atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et
in illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae,
servo tuo. sed nesciebam et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter
coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos
iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes
essent, et libebat facere non solum libidine facti verum etiam laudis.
Quid dignum est vituperatione nisi vitium? ego, ne vituperarer,
vitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis,
fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abiectior, quo eram
innocentior, et ne vilior haberer, quo eram castior. ecce cum quibus
comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in caeno eius
tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. et in umbilico eius quo
tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis et seducebat me,
quia seductilis eram. non enim et illa, quae iam de medio Babylonis
fugerat, sed ibat in ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut
monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat,
iamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat cohercere
termino coniugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. non
curavit hoc, quia metus erat, ne inpediretur spes mea conpede uxoria,
non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes
litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque, ille, quia de
te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non
solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te
adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. ita
enim conicio recolens, ut possum, mores parentum meorum. relaxabantur
etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum severitatis in
dissolutionem afflictionum variarum, et in omnibus erat caligo
intercludens mihi, deus meus, serenitatem veritatis tuae, et prodiebat
tamquam ex adipe iniquitas mea.
CAPUT 4
Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus
hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo
animo furem patitur? nec copiosus adactum inopia. et ego furtum facere
volui, et feci, nulla conpulsus egestate, nisi penuria et fastidio
iustitiae et sagina iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi
abundabat et multa melius; nec ea re volebam frui, quam furto
appetebam, sed ipso furto et peccato. arbor erat pirus in vicinia
nostrae vineae, pomis onusta, nec forma nec sapore inlecebrosis. ad
hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli perreximus
nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis
produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas,
sed vel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen
fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce cor meum, deus,
ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce
cor meum, quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae
causa nulla esset nisi malitia. foeda erat, et amavi eam; amavi
perire, amavi defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed
defectum meum ipsum amavi, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo
in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.
CAPUT 5
Etenim species est pulchris corporibus, et auro et argento et omnibus,
et in contactu carnis congruentia valet plurimum, ceterisque sensibus
est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor
temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde
etiam vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda
non est egrediendum abs te, domine, neque deviandum a lege tua. et
vita, quam hic vivimus, habet inlecebram suam, propter quendam modum
decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris.
amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de
multis animis. propter universa haec atque huius modi peccatum
admittitur, dum inmoderata in ista inclinatione, cum extrema bona
sint, melior et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et veritas
tua et lex tua. habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut
deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse
est deliciae rectorum corde. Cum itaque de facinore quaeritur, qua
causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi
alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse
adparuerit, aut metus amittendi. pulchra sunt enim et decora, quamquam
prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. homicidium
fecit. cur fecit? adamavit eius coniugem aut praedium aut voluit
depraedari, unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut
laesus ulcisci se exarsit. num homicidium sine causa faceret ipso
homicidio delectatus? quis crediderit? nam et de quodam dictum est
vaecordi et nimis creduli homine, quod gratuito potius malus atque
crudelis erat; praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit,
torpesceret manus aut animus. quare id quoque? cur ita? ut scilicet
illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, divitias
adsequeretur, et careret metu legum et difficultate rerum, propter
inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. nec ipse igitur
Catilina amavit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa
faciebat.
CAPUT 6
Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum
nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum
furtum esses. aut vero aliquid es, ut loquar ad te? pulchra erant poma
illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime
omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum verum
meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupivit anima mea
miserabilis. erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi,
tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde solam
iniquitatem, qua laetabar fruens. nam et si quid illorum pomorum
intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et nunc, domine
deus meus, quaero, quid me in furto delectaverit, et ecce species
nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque
sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita,
neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis, et terra et
mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut
est quaedam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus. Nam et
superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus
excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis
prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? et saevitia
potestatum timeri vult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius
potestati eripi aut subtrahi quid, quando aut ubi aut quo vel a quo
potest? et blanditiae lascivientium amari volunt: sed neque blandius
est aliquid tua caritate, nec amatur quicquam salubrius quam illa prae
cunctis formosa et luminosa veritas tua. et curiositas affectare
videtur studium scientiae, cum tu omnia summe noveris. ignorantia
quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine
tegitur, quia te simplicius quicquam non reperitur. quid te autem
innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignavia
quasi quietem appetit: quae vero quies certa praeter dominum? luxuria
satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu es autem plenitudo et
indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. effusio liberalitatis
obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es.
avaritia multa possedere vult: et tu possides omnia. invidentia de
excellentia litigat: quid te excellentius? ira vindicatam quaerit: te
iustius quis vindicat? timor insolita et repentina exhorrescit, rebus,
quae amantur, adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid
insolitum? quid repentinum? aut quis a te seperat quod diligis? aut
ubi nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit,
quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi
auferri nihil potest. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te et
quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit
ad te. perverse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et
extollunt se adversum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem
te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur.
quid ergo in illo furto ego dilexi, et in quo dominum meum vel vitiose
atque perverse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem
fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus
imitarer, faciendo inpune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae
similitudine? ecce est ille servus fugiens dominum suum et consecutus
umbram. o putredo, o monstrum vitae et mortis profunditas! potuitne
libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?
CAPUT 7
Quid retribuam domino, quod recolit haec memoria mea et anima mea non
metuit inde? diligam te, domine, et gratias agam et confitear nomini
tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. gratiae
tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem
solvisti. gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim
non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? et omnia mihi
dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae te duce non
feci. Quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem audet viribus
suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te,
quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata
conversis ad te? qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et
vitavit ea, quae me de me ipso recordantem et fatentem legit, non me
derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est, ut non
aegrotaret, vel potius ut minus aegrotaret, et ideo te tantundem, immo
vero amplius diligat, quia per quem me videt tantis peccatorum meorum
languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non
inplicari.
CAPUT 8
Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens
erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amavi, nihil
aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen
solus id non fecissem – sic recordor animum tunc meum – solus omnino
id non fecissem. ergo amavi ibi etiam consortium eorum, cum quibus id
feci. non ergo nihil aliud quam furtum amavi; immo vero nihil aliud,
quia et illud nihil est. quid est re vera? quis est, qui doceat me,
nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius? quid est, quod
mihi venit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si
tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem
etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua
pervenirem ad voluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum
accenderem pruitum cupiditatis meae? sed quoniam in illis pomis
voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat
consortium simul peccantium.
CAPUT 9
Quid erat ille affectum animi? certe enim plane turpis erat nimis, et
vae mihi erat, qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis
intellegit? risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui
haec a nobis fieri non putabant et vehementer nolebant. cur ergo eo me
delectabat, quo id non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus
ridet? nimo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines,
cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie
ridiculum vel sensibus occurrit vel animo. at ego illud solus non
facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, deus meus, viva
recordatio animae meae. solus non facerem furtum illud, in quo me non
libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere
prorsus non liberet, nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio
mentis investigabilis, ex ludo et ioco nocendi aviditas et alieni
damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum
dicitur: eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem.
CAPUT 10
Quis exaperit istam tortuosissimam et inplicatissimam nodositatem?
foeda est. nolo in eam intendere, nolo eam videre. te volo, iustitia
et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili
satietate. quies est apud te valde et vita imperturbabilis. qui intrat
in te, intrat in gaudium domini sui et non timebit et habebit se
optime in optimo. defluxi abs te ego et erravi, deus meus, nimis
devius ab stabilitate tua in adulescentia et factus sum mihi regio
egestatis.
LIBER III
CAPUT 1
Veni Karthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum
amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia
oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et
oderam securitatem et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat
intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam,
sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia planus
eis eram, sed quo insanior, fastidiosior. et ideo non bene valebat
anima mea, et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi avida
contactu sensibilium. sed si non haberent animam, non utique
amarentur. amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore
fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae,
candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen foedus
atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti
vanitate. rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. deus meus,
misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam et quam bonus
aspersisti, quia et amatus sum, et perveni ad vinculum fruendi et
conligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis
ardentibus zeli et suspicionum et timorum et irarum atque rixarum.
CAPUT 2
Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum
et fomitibus ignis mei. quis est, quod ibi homo vult dolere luctuosa
et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati vult ex eis
dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas eius. quid est nisi
miserabilis insania? nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a
talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum
aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem
misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subveniendum
provocatur auditor, sed tantum ad dolendum invitatur et auctori earum
imaginum amplius favet, cum amplius dolet. et si calamitates illae
hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non
doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat,
manet intentus et gaudens. lacrimae ergo amantur et dolores. certe
omnis homo gaudere vult. an cum miserum esse neminem libeat, libet
tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa
amantur dolores? et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo
fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes
taetratum libidinum, in quos ipsa mutatur, et vertitur per nutum
proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo
misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed cave
inmunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et
laudabili et superelato in omnia saecula, cave inmunditiam, neque enim
nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum
sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo
spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar;
et utrumque delectabat tamen. nunc vero magis miseror gaudentem in
flagitio quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis
et amissione miserae felicitatis. haec certe verior misericordia, sed
non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio caritatis qui
dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui
germanitus misericors est. si enim est malevola benevolentia, quod
fieri non potest, potest et ille, qui veraciter sinceriterque
miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor
adprobandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas
amas. longe alteque purius quam nos, et incorruptibilius misereris,
quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus? At ego tunc
miser dolere amabam, et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi
in aerumna aliena et falsa et saltatoria, ea magis placebat actio
histrionis meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrimae
excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege
tuo et inpatiens custodiae tuae, turpi scabie foedarer? et inde erant
dolorum amores, non quibus altius penetraer – non enim amabam talia
perpeti, qualia altius spectare – sed quibus auditis et fictis
tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium
fervidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis vita
mea numquid vita erat, deus meus?
CAPUT 3
Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. in quantas
iniquitates distabui, et sacrilega daemoniorum, quibus immolabam facta
mea mala, et in omnibus flagellabas me! ausus sum etiam in celebritate
sollemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere, et
agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus
poenis, sed nil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea,
deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus
sum praefidenti collo ad longe recedendum a te, amans vias meas et non
tuas, amans fugitivam libertatem. habebant et illa studia, quae
honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut
excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est
caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et maior iam eram in
schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam typho, quamquam longe
sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus, quas
faciebant eversores – hoc enim nomen saevum et diabolicum velut
insigne urbanitatis est – inter quos vivebam pudore inpudenti, quia
talis non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar
aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus,
quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam proturbarent
gratis inludendo atque inde pascendo malevolas laetitias suas. nihil
est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque verius quam
eversores vocarentur, eversi plane prius ipsi atque perversi,
deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo
ipso, quo alios inridere amant et fallere?
CAPUT 4
Inter hos ego inbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in
qua eminere cupiebam, fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis
humanae; et usitato iam discendi ordine perveneram in librum cuiusdam
Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed
liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et vocatur
Hortensius. ille vero liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum,
domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia.
viluit mihi repente omnis vana spes, et inmortalitatem sapientiae
concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere coeperam, ut ad te
redirem. non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis
mercedibus, cum agerem annum aetatis undevicensimum, iam defuncto
patre ante biennium; non ergo ad acuendam linguam referebam illum
librum, neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.
Quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te,
et nesciebam quid ageres mecum! apud te est enim sapientia. amor autem
sapientiae nomen graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae
litterae. sunt qui seducant per philosophiam, magno et blando et
honesto nomine colorantes et fucantes errores suos; et prope omnes,
qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et
demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus
tui, per servum tuum bonum et pium: videte, ne quis vos decipiat per
philosophiam et inanum seductionem secundum traditionem hominum,
secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia in ipso
inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. et ego illo
tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam necdum mihi haec
apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione,
quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam
ut diligerem et quaererem et adsequerer et tenerem atque amplexarer
fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc
solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat
ibi, quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, domine, hoc nomen
salvatoris mei, fili tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum
pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset,
quamvis litteratum et expolitum et veridicum, non me totum rapiebat.
CAPUT 5
Itaque institui animum intendere in scripturas sanctas, et videre,
quales essent. et ecce video rem non compertam superbis neque nudatam
pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis,
et non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare
cervicem ad eius gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum
attendi ad illam scripturam, sed visa est mihi indigna, quam Tullianae
dignitati compararem. tumor enim meus refugiebat modum eius, et acies
mea non penetrabat interiora eius. verum tamen illa erat, quae
cresceret cum parvulis, sed ego dedignabar esse parvulus et turgidus
fastu mihi grandis videbar.
CAPUT 6
Itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et
loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum
conmixtione syllabarum nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti
consolatoris nostri spiritus sancti. haec nomina non recedebant de ore
eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor inane veri. et
dicebant: veritas et veritas, et multum eam dicebant mihi, et nusquam
erat in eis, sed falsa loquebantur non de te tantum, qui vere veritas
es, sed etiam de istis elementis mundi, creatura tua, de quibus etiam
vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater
summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o veritas, veritas, quam
intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi
sonarent mihi frequenter et multipliciter, voce sola, et libris multis
et ingentibus! et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te
inferebatur sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non
tu, nec ipsa prima. priora enim spiritalia opera tua quam ista
corporea quamvis lucida et caelestia. At ego nec priora illa, sed te
ipsam, veritas, in qua non est conmutatio nec momenti obumbratio,
esuriebam et sitiebam. et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis
phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem,
saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos.
et tamen, quia te putabam, manducabam, non avide quidem, quia nec
sapiebas in ore meo sicuti es – neque enim tu eras illa figmenta
inania – nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis
simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur;
dormiunt enim. at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc
mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora,
quibus certiora sunt vera corpora ista, quae videmus visu carneo, sive
caelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus, et
certiora sunt, quam cum imaginamur ea. et rursus certius imaginamur ea
quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla
sunt. qualibus ego tunc pascebar inanibus et non pascebar. At tu, amor
meus, in quem deficio, ut fortis sim, nec ista corpora es, quae
videmus quamquam in caelo, nec ea, quae non videmus ibi, quia tu ista
condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe
es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum, quae omnino non
sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum, quae sunt, et
eis certiora corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae vita
est corporum – ideo melior vita corporum certiorque quam corpora --
sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non
mutuaris, vita animae meae. Ubi ergo mihi tunc eras et quam longe? et
longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de
siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum
fabellae quam illa decipula! nam versus et carmen et Medea volans
utiliores certe, quam quinque elementa, varie fucata propter quinque
antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam
versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero; volantem autem
Medeam etsi cantabam, non asserebam, etsi cantari audiebam, non
credebam: illa autem credidi. vae, vae! quibus gradibus deductus in
profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, deus
meus – tibi confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem --
cum te non secundum intellectum mentis, quo modo praestare voluisti
beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior
intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem,
inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus
et dicentem: panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtivam
bibite. quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis
meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.
CAPUT 7
Nesciebam enim aliud, vere quod est, et quasi acutule movebar, ut
suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaereretur, unde malum
est? et utrum forma corporea deus finiretur, et haberet capillos et
ungues, et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas
simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus. quibus
rerum ignarus pertubabar, et recedens a veritate ire in eam mihi
videbar, quia non noveram malum non esse nisi privationem boni usque
ad quod omnino non est. quod unde viderem, cuius videre usque ad
corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? non noveram deum esse
spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles
esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita
sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per
infinitum, et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid
in nobis esset, secundum quod essemus, et quid in scriptura diceremur,
ad imaginem dei, prorsus ignorabam. Et non noveram iustitiam veram
interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima dei
omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus
et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias
aliter; secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses
et David, et illi omnes laudati ore dei; sed eos ab imperitis iudicari
iniquos, iudicantibus ex humano die et universos mores humani generis
ex parte moris sui metientibus; tamquam si quis nescius in armamentis,
quid cui membro adcommodatum sit, ocrea velit caput contegi et galea
calciari, et murmuret, quod non apte conveniat; aut in uno die,
indicto a pomeridianis horis iustitio, quisquam stomacheretur non sibi
concedi quod venale proponere, quia mane concessum est; aut in una
domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non
sinatur qui pocula ministrat; aut aliquid post praesepia fieri, quod
ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et
una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui
indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod
isto non licet iustis; et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud
pro temporalibus causis; cum eidem iustitiae utrique servierint: cum
in uno homine et in uno die et in unis aedibus videant aliud alii
membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere,
quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta vetetur
et vindicetur, numquid iustitia varia est et mutabilis? sed tempora,
quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem,
quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas
contexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non
sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo
facile possunt videre, quid cui membro, quibus momentis, quibus
partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt. Haec
ego tunc nesciebam et non advertebam, et feriebant undique ista oculos
meos, et non videbam. et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere
pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter et in
uno aliquo versu non omnibus locis eundem pedem; et ars ipsa, qua
canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar
iustitiam, cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius
atque sublimius habere simul omnia quae praecipit, et nulla ex parte
varie, tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria
distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres,
non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus,
verum quoque, sicut deus revelaret, futura praenuntiantes.
CAPUT 8
Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde
et ex tota anima et ex tota mente, et diligere proximum tamquam te
ipsum? itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper
detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si
omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur,
quae non sic fecit homines, ut hoc se uterentur modo. violatur quippe
ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius
ille auctor est, libidinis perversitate polluitur. quae autem contra
mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt; ut
pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum
nulla civis aut peregrini libidine violetur. turpis enim omnis pars
universo suo non congruens. Cum autem deus aliquid contra morem aut
pactum quorumlibet iubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est;
et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum
est. si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod
neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra
societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non
obtemperatur – generale quippe pactum est societatis humanae oboedire
regibus suis – quanto magis deus regnator universae creaturae, cui ad
ea quae iusserit sine dubitatione serviendum est! sicut enim in
potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum
praeponitur, ita deus omnibus. Item in facinoribus, ubi libido est
nocendi, sive per contumeliam sive per iniuriam, et utrumque vel
ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, vel adipiscendi alicuius
extra conmodi, sicut latro viatori, vel evitandi mali, sicut ei qui
timetur, vel invidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo
prosperatus ei, quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, vel sola
voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum aut inrisores aut
inlusores quorumlibet. haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant
principandi et spectandi et sentiendi libidine, aut una aut duabus
earum, aut simul omnibus, et vivitur male adversus tria et septem,
psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et
dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae
adversus te facinora, cui noceri non potest? sed hoc vindicas, quod in
se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, inpie faciunt in
animas suas, et mentitur iniquitas sibi: sive corrumpendo ac
pervertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti; vel inmoderate
utendo concessis rebus vel in non concessa flagrando in eum usum, qui
est contra naturam; aut rei tenentur, animo et verbis saevientes
adversus te et adversus stimulum calcitrantes; aut cum diruptis
limitibus humanae societatis, laetantur, audaces privatis
conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut
offenderit. Et ea fiunt, cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus
et verus creator et rector universitatis, et privata superbia
diligitur in parte unum falsum. itaque pietate humili reditur in te;
et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis
confitentium, et exaudis gemitus conpeditorum, et solvis a vinculis,
quae nobis fecimus, si iam non erigamus adversus te cornua falsae
libertatis, avaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius
amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.
CAPUT 9
Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata
proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula
perfectionis, et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt
quaedam similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia
nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium; cum
conciliantur aliqua in usum vitae congrua, et tempori, et incertum est
an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate
ordinata, et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta,
quae hominibus inprobanda viderentur, testimonio tuo adprobata sunt,
et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter
habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti
temporis. cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum
imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui
pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum
societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas
hominum, quae servit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt
enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum, quod ad praesens
opus est, vel ad futura praenuntianda.
CAPUT 10
Haec ego nesciens, inridebam illos sanctos servos et prophetas tuos.
et quid agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te, sensim
atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum
decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum
si comedisset aliquis sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam,
misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, immo vero
particulas dei, gemendo in oratione atque ructando: quae particulae
summi et veri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti
dente ac ventre solverentur. et credidi miser magis misericordiam
praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos
nascerentur. si quis vero esuriens peteret, qui Manichaeus non esset,
quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.
CAPUT 11
Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti
animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius
quam flent matres corporea funera. videbat enim illa mortem meam ex
fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine.
exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent
terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. nam
unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere mecum cederet et
habere mecum eandem mensam in domo? quod nolle coeperat, aversans et
detestans blasphemias erroris mei. vidit enim se stantem in quadam
regula lignea et venientem ad se iuvenem splendidum hilarem atque
arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum
causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum
(docendi, ut adsolet, non discendi gratia), atque illa respondisset
perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque
admonuisse, ut adtenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me.
quod illa ubi adtendit, vidit me iuxta se in eadem regula stantem.
unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone
omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et
sic omnes, tamquam singulos? Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset
ipsum visum, et ego ad id detrahere conarer, ut illa se potius non
desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione:
non inquit; non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi
tu, ibi et ille. confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum
recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem responso tuo,
quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam
cito vidit quod videndum fuit – quod ego certe, antequam dixisset,
non videram – etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo feminae
piae gaudium, tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis
sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam novem ferme anni secuti
sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum
saepe surgere conarer et gravius alliderer, volutatus sum; cum tamen
illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior,
sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum
suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces
eius, et tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.
CAPUT 12
Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa
praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri
tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum,
quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis.
quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui, et
refellere errores meos, et dedocere me mala ac docere bona – faciebat
enim hoc, quos forte idoneos invenisset – noluit ille prudenter sane,
quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, et quod
inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis
iam multos inperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. sed
inquit sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo
reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas. Simul etiam
narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse
Manichaeis, et omnes paene non legisse tantum verum etiam scriptitasse
libros eorum, sibique adparuisse nullo contra disputante et
convincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum
ille dixisset, atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis
deprecando et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret, ille
iam substomachans: vade inquit a me; ita vivas, fieri non potest, ut
filius istarum lacrimarum pereat. quod illa ita se accepisse inter
conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.
LIBER IV
CAPUT 1
Per idem tempus annorum novem, ab undevicensimo anno aetatis meae
usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque
fallentes in variis cupiditatibus, et palam per doctrinas, quas
liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi,
ibi superstitiosi, ubique vani: hac popularis gloriae sectantes
inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et
agonem coronarum faenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam
libidinum; illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum
eis, qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus
nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos
liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me
ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes, et nondum salubriter
prostrati et elisi a te, deus meus, et ego tamen confitear tibi
dedecora mea in laude tua. sine me, obsecro, et da mihi circuire
praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi
hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in
praeceps? aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut
fruens te, cibo qui non corrumpitur? et quis homo est quilibet homo,
cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi
et inopes confiteamur tibi.
CAPUT 2
Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem
victus cupiditate vendebam. malebam tamen, domine, tu scis, bonos
habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam
dolos, non quibus contra caput innocentis, agerent, sed aliquando pro
capite nocentis. et, deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico,
et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo
magisterio diligentibus vanitatem et quaerentibus mendacium, socius
eorum. in illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur
coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae,
sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem; in qua sane experirer
exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod
foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi
proles etiam contra votum nascitur, quamvis iam nata cogat se diligi.
Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset,
mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare vellem mercedis, ut
vincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum
respondisse, nec si corona illa ita esset inmortaliter aurea, muscam
pro victoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in
sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi
suffragatura daemonia videbatur. sed hoc quoque malum non ex tua
castitate repudiavi, deus cordis mei. non enim amare te noveram, qui
nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. talibus enim figmentis
suspirans anima nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit
ventos? sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me
illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud ventos
pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse voluptati atque
derisui?
CAPUT 3
Itaque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non
desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces
ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. quod tamen
Christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est
enim confiteri tibi, domine, et dicere: Miserere mei, cura animam
meam, quoniam peccavi tibi; neque ad licentiam peccandi abuti
indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: Ecce sanus factus es;
iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi
salubritatem interficere conantur, cum dicunt: de caelo tibi est
inevitabilis causa peccandi et Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars,
scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et super a putredo,
culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est
hic nisi deus noster, suavitas et origo iustitiae, qui reddes
unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non
spernis? Erat eo tempore vir sagax, medicinae artis peritissimus atque
in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam
inposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi
tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam.
numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti
mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior, et eius
sermonibus – erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum
iucundi et graves – adsiduus et fixus inhaerebam: ubi cognovit et ex
conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac
paterne monuit, ut eos abicerem, neque curam et operam rebus utilibus
necessariam illi vanitati frustra inpenderem; dicens ita se illa
didicisse, ut eam professionem primis annis aetatis suae deferre
voluisset, qua vitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et
illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam
causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi eas
falsissimas conperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus
victum quaerere. at tu inquit quo te in hominibus sustentas,
rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate
rei familiaris sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere,
qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui.
a quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde vera
pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere, in
rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae
cuiuspiam, longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis
consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, et
mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo
instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret
aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret. Et hoc quidem
ab illo vel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me
ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec
carissimus Nebridius, adulescens valde bonus et valde castus, inridens
totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec
abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas, et
nullun certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi
sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur,
forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.
CAPUT 4
In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere
coeperam, conparaveram amicum societate studiorum nimis carum, coaevum
mihi et conflorentem flore adulescentiae. mecum puer creverat et
pariter in scholam ieramus pariterque luseramus. sed nondum erat sic
amicus, quamquam ne tum quidem sic, uti est vera amicitia, quia non
est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes sibi caritate
diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
sed tamen dulcis erat nobis, cocta fervore parilium studiorum. nam et
a fide vera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat,
deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas
me plangebat mater. mecum iam errabat in animo ille homo, et non
poterat anima mea sine illo. et ecce tu inminens dorso fugitivorum
tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos
ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix
explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates
illius vitae meae. Quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas
expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam investigabilis
abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit
diu sine sensu in sudore laetali, et cum desperaretur, baptizatus est
nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam
eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe
autem aliter erat. nam recreatus est et salvus factus, statimque, ut
primo cum eo loqui potui – potui autem mox, ut ille potuit, quando
non discedebam et nimis pendebamus ex invicem – temptavi apud illum
inridere, tamquam et illo inrisuo mecum baptismum, quem acceperat
mente atque sensu absentissimus. sed tamen iam se accepisse didicerat.
at ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et
repentina libertate, ut, si amicus esse vellem, talia sibi dicere
desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus
meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis,
cum quo agere possem quod vellem. sed ille abreptus dementiae meae, ut
apud te servaretur consolationi meae, post paucos dies me absente
repetitur febribus et defungitur. Quo dolore contenebratum est cor
meum, et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria
supplicium, et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo
conmunicaveram, sine illo in cruciatum inmanem verterat. expetebant
eum undique oculi mei, et non dabatur: et oderam omnia, quod non
haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: ecce venit, sicut cum
viveret, quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio, et
interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me
valde, et nihil noverat respondere mihi. et si dicebam: spera in deum,
iuste non obtemperabat, quia verior erat et melior homo, quem
carissimum amiserat, quam phantasma, in quod sperare iubebatur. solus
fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi
mei.
CAPUT 5
Et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus
meum. possumne audire abs te, qui veritas es, et admovere aurem cordis
mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit miseris? an tu,
quamvis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram? et tu in
te manes, nos autem in experimentis volvimur: et tamen nisi ad aures
tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. unde igitur
suavis fructus de amaritudine vitae carpitur gemere et flere et
suspirare et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire
te? recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi habent. num
in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar: neque enim
sperabam revivescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum
dolebam et flebam. miser enim eram et amiseram gaudium meum. an et
fletus res amara est, et prae fastidio rerum, quibus prius fruebamur,
et tunc, dum ab eis abhorremus, delectat?
CAPUT 6
Quid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed
confitendi tibi. miser eram, et miser est omnis animus vinctus
amicitia rerum mortalium, et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc
sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram
illo tempore, et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. ita
miser eram, et habebam cariorem illo amico meo vitam ipsam miseream.
nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum;
et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur,
si non fingitur, qui vellent pro invicem simul mori, quia morte peius
eis erat non simul vivere. sed in me nescio quis affectus nimis huic
contrarius ortus erat, et taedium vivendi erat in me gravissimum et
moriendi metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae
mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam;
et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit.
sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus; vide,
quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum inmunditia,
dirigens oculos meos ad te, et evellens de laqueo pedes meos. mirabar
enim ceteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum
dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia ille alter eram, vivere
illo mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico suo: dimidium animae
suae. nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in
duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam
dimidius vivere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur,
quem multum amaveram.
CAPUT 7
O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem
inmoderate humana patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam,
suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium. portabam
enim concisam et cruentam animam meam, inpatientem portari a me; et
ubi eam ponerem non inveniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis
atque cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis
apparatis, nec in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris
atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux, et
quidquid non erat quod ille erat, inprobum et taediosum erat, praeter
gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. ubi autem
inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae, ad
te, domine, levanda erat et curanda, sciebam, sed nec volebam nec
valebam, eo magis, quod mihi non eras aliquid solidum et firmum, cum
de te cogitabam. non enim tu eras, sed vanum phantasma et error meus
erat deus meus. si conabar eam ibi ponere, ut requiesceret, per inane
labebatur et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix
locus, ubi nec esse possem nec inde recedere. quo enim cor meum
fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo non me sequerer? et
tamen fugi de patria. minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi videre
non solebant: atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.
CAPUT 8
Non vacant tempora, nec otiose volvuntur per sensus nostros: faciunt
in animo mira opera. ecce veniebant et praeteribant de die in diem; et
veniendo et praetereundo, inserebant mihi spes alias et alias
memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus
delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non
quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam unde me
facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia fuderam in
harenam animam meam, diligendo moriturum ac si non moriturum? maxime
quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum
quibus amabam quod postea amabam; et hoc erat ingens fabula et longum
mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra,
pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis
amicorum meorum moreretur. alia erant, quae in eis amplius capiebant
animum, conloqui et conridere, et vicissim benivole obsequi; simul
legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari; dissentire
interdum sine odio, tamquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima
dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem aut
discere ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere
venientes cum laetitia: his atque huius modi signis, a corde amantium
et redamantium procedentibus, per os, per liguam, per oculos, et mille
motus gratissimos, quasi fomitibus flagrare animos et ex pluribus unum
facere.
CAPUT 9
Hoc est, quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit
humana conscientia, si non amaverit redamantem aut si amantem non
redamaverit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia
benivolentiae. hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae
dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa
vita morientium mors viventium. beatus qui amat te, et amicum in te,
et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit, cui omnes in
illo cari, qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus,
qui fecit caelum et terram et inplet ea, quia inplendo ea fecit ea? te
nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo
fugit nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non invenit legem tuam
in poena sua? et lex tua veritas et veritas tu.
CAPUT 10
Deus virtutum, converte nos et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores figitur alibi
praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se.
quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. quae oriuntur et
occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt, ut
perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia
senescunt et omnia intereunt. ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo
magis celeriter crescunt, ut sint, eo magis festinant, ut non sint.
sic est modus eorum. tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae
non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes
universum, cuius partes sunt. ecce sic peragitur et sermo noster per
signa sonantia. non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat,
cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. laudet te ex illis anima
mea, deus, creator omnium, sed non eis infigatur glutine amore per
sensus corporis. eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam
desideriis pestilentiosis, quoniam ipso esse vult et requiescere amat
in eis, quae amat. in illis autem non est ubi, quia non stant:
fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea conprehendit,
vel cum praesto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus
carnis est: ipse est modus eius. sufficit ad aliud, ad quod factus
est; ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio
debito usque ad finem debitum. in verbo enim tuo, per quod creantur,
ibi audiunt: hinc et huc usque.
CAPUT 11
Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu
vanitatis tuae. audi et tu: verbum ipsum clamat, ut redeas, et ibi est
locus quietis inperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non
deserat. ecce illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis
partibus constet infima universitas. numquid ego aliquo discedo? ait
verbum dei. ibi fige mansionem tuam, ibi commenda quidquid inde habes,
anima mea, saltem fatigata fallaciis. veritati commenda quidquid tibi
est a veritate, et non perdes aliquid; et reflorescent putria tua, et
sanabuntur omnes languores tui, et fluxa tua reformabuntur et
renovabuntur et constringentur ad te; et non te deponent, quo
descendunt, sed stabunt tecum et permanebunt ad semper stantem ac
permanentem deum. Ut quid perversa sequeris carnem tuam? ipsa te
sequatur conversam. quidquid per illam sentis, in parte est et ignoras
totum, cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum
conprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae, ac non et ipse in
parte universi accepisset pro tua poena iustum modum, velles, ut
transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia
placerent. nam et quod loquimur, per eundem sensum carnis audis, et
non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliae veniant et
totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid constat, et non
sunt omnia simul ea, quibus constat: plus delectant omnia quam
singula, si possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit
omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur
ei.
CAPUT 12
Si placent corpora, deum ex illis lauda, et in artificem eorum
retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. si
placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et illo
fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur,
et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: hunc amemus: ipse fecit
haec et non est longe. non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo
sunt. ecce ubi est, ubi sapit veritas: intimus cordi est, sed cor
erravit ab eo. redite, praevaricatores, ad cor, et inhaerete illi, qui
fecit vos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti
eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum, quod amatis, ab illo est:
sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste,
quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo vobis adhuc
et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi
quaeritis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi
quaeritis. beatam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic.
quomodo enim beata vita, ubi nec vita? Et descendit huc ipsa vita
nostra et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitae
suae, et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum,
unde processit ad nos in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit
humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et inde velut
sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam
viam. non enim tardavit, sed cucurrit clamans, ut redeamus ad eum. et
discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inveniamus eum. abscessit
enim et ecce hic est. noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos.
illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum
factus est, et in hoc mundo erat, et venit in hunc mundum peccatores
salvos facere. cui confitetur anima mea, et sanat eam, quoniam
peccavit illi. fili hominum, quo usque graves corde? numquid et post
descensum vitae non vultis ascendere et vivere? sed quo ascenditis,
quando in alto estis et posuistis in caelo os vestrum? descendite, ut
ascendatis, et ascendatis ad deum. cecidistis enim ascendendo contra
deum. dic eis ista, ut plorent in convalle plorationis, et sic eos
rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis
ardens igne caritatis.
CAPUT 13
Haec tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in
profundum et dicebam amicis meis: num amamus aliquid nisi pulchrum?
quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? quid est quod nos
allicit et concilliat rebus, quas amamus? nisi enim esset in eis decus
et species, nullo modo nos ad se moverent. et animadvertebam, et
videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum,
aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accomodaretur alicui,
sicut pars corporis ad universum suum aut calciamentum ad pedem et
similia. et ista consideratio scaturrit in animo meo ex intimo corde
meo, et scripsi libros de pulchro et apto, puto, duos aut tres; tu
scis, deus: nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberraverunt a
nobis nescio quomodo.
CAPUT 14
Quid est autem, quod me movit, domine deus meus, ut ad Hierium,
Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? quem non noveram
facie, sed amaveram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat,
et quaedam verba eius audieram, et placuerant mihi. sed magis, quia
placebat aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine
Syro, docto prius graecae facundia, post in latina etiam dictor
mirabilis extitisset, et esset scientissimus rerum ad studium
sapientiae pertinentium, mihi placebat. laudabatur homo et amabatur
absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille?
absit; sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui
laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est
cum amans eum laudat. Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio;
non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur. sed tamen cur non
sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus,
sed longe aliter et graviter, et ita, quemadmodum et me laudari
vellem? non autem vellem ita laudari et amari me ut histriones,
quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita
notus esse, et vel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista
pondera variorum et diversorum amorum in anima una? quid est, quod amo
in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem,
cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur ab eo
qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrone dicendum est,
qui naturae nostrae socius est. ergone amo in homine quod odi esse,
cum sim homo? grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu,
domine, numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius
magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius. At ille
rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut esse me vellem talem; et
errabam tyfo, et circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar
abs te. et unde certus confitior tibi, quod illum in amore laudantium
magis amaveram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? quia si non
laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea
ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res
non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus
narrantium. ecce ubi iacet anima infirma, nondum haerens soliditati
veritatis. sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium,
ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei
lumen et non cernitur veritas. et ecce est ante nos. et magnum quiddam
mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent: quae
si probaret, flagrarem magis; si autem inprobaret, sauciaretur cor
vanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum,
unde ad eum scripseram, libenter animo versabam ob os contemplationis
meae, et nullo conlaudatore mirabar.
CAPUT 15
Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, omnipotens, qui
facis mirabilia solus, et ibat animus meus per formas corporeas, et
pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum
deceret, definebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam,
et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opino, quam
de spiritalibus habebam, verum cernere. et inruebat in oculos ipsa vis
veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta
et colores et tumentes magnitudines, et quia non poteram ea videre in
animo, putabam me non posse videre animum meum, et cum in virtute
pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa
unitatem, in ista quandam divisionem notabam, inque illa unitate mens
rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in
ista vero divisione inrationalis vitae nescio quam substantiam, et
naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita
esset, et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser
opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem,
hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis,
nesciens quid loquerer. non enim noveram neque didiceram nec ullam
substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque
incommutabile bonum. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille
animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide,
et flagitia, si est inmoderata illa animae affectio, qua carnales
hauriuntur voluptates, ita errores et falsae opiniones vitam
contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est. qualis in me tunc
erat, nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps
veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu inluminabis
lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de
plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen verum, quod
inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est
transmutatio nec momenti obumbratio. Sed ego conabar ad te et
repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid
autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse
naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi
manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex
deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem,
quam me non hoc esse, quod tu es. itaque repellebar, et resistebas
ventosae cervici meae, et imaginabar formas corporeas, et caro carnem
accusabam et spiritus ambulans non revertebar ad te, et ambulando
ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in
corpore, neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate
fingebantur ex corpore, et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus
meis, a quibus nesciens exulabam, dicabam illis garulus et ineptus:
cur ergo errat anima, quam fecit deus? et mihi nolebam dici: cur errat
deus? et contendabam magis inconmutabilem tuam substantiam coactam
errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare, quam
confitebar. Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem,
cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta
obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis veritas, in
interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare
cupiens et audire te et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non
poteram, quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae
meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et
laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.
CAPUT 16
Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme viginti, cum in manus
meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias
– quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus,
buccis typho crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur,
tamquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam – legi
eas solus et intellexi? quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant
vix eas, magistris eruditissimis non loquentibus tantum, sed multa in
pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere
potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens cognoveram; et satis
aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et
quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit, et
statura, quot pedum sit, aut cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit
constitutus aut quando natus, aut stet an sedeat, aut calciatus vel
armatus sit, aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in
his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam possui, vel in ipso
substantiae genere innumerabilia reperiuntur. Quid hoc mihi proferat,
quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque
incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset
omnino comprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectum
esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi
in subiecto, sicut in corpore: cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu
ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est,
quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus
esset? falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non veritas, et
figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras
enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribolos pareret mihi,
et cum labore pervenirem ad panem meum. Et quid mihi proderat, quod
omnes libros artium, quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum
cupiditatum servus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere
potui? et gaudebam in eis, et nesciebam, unde esset quidquid ibi verum
et certum esset. dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea, quae
inluminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua inluminata cernebam,
non inluminabatur. quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid
de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris, sine magna
difficultate nullo hominum tradente intellexi, scis tu, domine deus
meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen donum tuum
est. sed non inde sacrificabam tibi. itaque mihi non ad usum, sed ad
perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi
habere in postestate, et fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed
profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in
meretrices cupidates. nam quid mihi proderat bona res non utenti bene?
non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis
difficillime intellegi, nisi cum eis eadem conabar exponere, et erat
ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius
sequeretur. Sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus
veritas, corpus esses lucidum et inmensum, et ego frustum de illo
corpore? nimia perversitas! sed sic eram; nec erubesco, deus meus,
confiteri tibi in me misericordias tuas et invocare te, qui non erubui
tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te.
quid ergo tunc mihi proderat ingenium, per illas doctrinas agile, et
nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum
deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? aut
quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium; cum a te
longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti plumescerent, et
alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent? o domine deus noster,
in velamento alarum tuarum speremus, et protege nos et porta nos. tu
portabis, tu portabis et parvulos et usque ad canos tu portabis:
quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem
nostra est, infirmitas est. vivit apud te semper bonum nostrum, et
quia inde aversi sumus, perversi sumus. revertamur iam, domine, ut non
evertamur, quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu
ipse es: et non timemus, ne non sit quo redeamus, quia nos inde
ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua.
LIBER V
CAPUT 1
Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam
formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa
mea, et dicant: domine, quis similis tibi? neque enim docet te, quid
in se agatur, qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor
clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum
voles, aut miserans aut vindicans, et non est qui se abscondat a
calore tuo. sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi
miserationes tuas, ut laudet te. non cessat nec tacet laudes tuas
universa creatura tua nec spiritus omnis hominis per os conversum ad
te; nec animalia nec corporalia per os considerantium ea: ut exsurgat
in te a lassitudine anima nostra, innitens eis, quae fecisti, et
adtransiens ad te, qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et
vera fortitudo.
CAPUT 2
Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu vides eos et distinguis
umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. et
quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, a
caelis usque in novissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum
fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? sed fugerunt, ut non
viderent te videntem se, atque excaecati in te offenderent – quia non
deseris aliquid eorum, quae fecisti – in te offenderent iniusti et
iuste vexarentur, subtrahentes se lenitati tuae, et offendentes in
rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem tuam. videlicet
nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circuminscribit locus, et solus
es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. convertantur ergo et
quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu
deseruisti creaturam tuam. ipsi convertantur, et ecce ibi es in corde
eorum, in corde confitentium tibi, et proicientium se in te, et
plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis
tergens lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus,
quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine,
qui fecisti, reficis et consolaris eos. et ubi ego eram, quando te
quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me
inveniebam: quanto minus te!
CAPUT 3
Proloquor in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis
meae. iam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus
nomine, magnus laqueus diaboli, et multi inplicabantur in eo per
inlecebram suaviloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam
tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram, nec quali
vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum adponeret
nominatus apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta
mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et
adprime discplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa
philosophorum legeram, memoriae que mandata retinebam, ex eis quaedam
comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora
ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut
possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime invenerint.
quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe
agnoscis: nec propinquas nisi obtritis corde, nec inveneris a
superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam, et
dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum. mente sua
enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa
invenerunt, et praenuntiaverunt ante multo annos defectus luminarium
solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et
non eos fefellit numerus. et ita factum est, ut praenuntiaverunt; et
scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie; atque ex eis
praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua
hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol: et
ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent, qui
nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per impiam
superbiam recedentes, et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis
defectum futurum praevident, et in praesentia suum non vident – non
enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt --
et invenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se, ut
serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi, et
trucidant exaltationes suas sicut volatilia, et curiositates suas
sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et
luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax, consumas
mortuas curas eorum, recreans eos immortaliter. Sed non noverunt viam,
verbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant, et ipsos qui numerant,
et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et
sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est
nobis sapientia et iustitia et sanctificatio, et numeratus est inter
nos, et solvit tributum Caesari. non noverunt hanc viam, qua
descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. non noverunt
hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et
ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. et
multa vera de creatura dicunt, et veritatem, creaturae artificem, non
pie quaerunt, et ideo non inveniunt, aut si inveniunt, cognoscentes
deum, non sicut deum honorant, aut gratias agunt, et evanescunt in
cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae
tua sunt, ac per hoc student perversimma caecitate etiam tibi tribuere
quae tua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et
immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedem et serpentium, et
convertunt veritatem tuam in mendacium, et colunt et serviunt
creaturae potius quam creatori. Multa tamen ab eis ex ipsa creatura
vera dicta retinebam, et occurebat mihi ratio per numeros et ordinem
temporum et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis
Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delitans, et
non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec
defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae
didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et
occulis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.
CAPUT 4
Numquid, domine deus veritatis, quisquis novit ista, iam placet tibi?
infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem,
qui te scit, etiamsi illa nesciat. qui vero et te et illa novit, non
propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, se cognoscens
te, sicut te glorificet, et gratias agat et non evanescat in
cogitationibus suis. sicut enim melior, qui novit possidere arborem et
de usu eius tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta
sit vel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes
ramos eius numerat et neque possidet eam, neque creatorem eius novit
aut diligit; sic fidelis homo, cuius totus mundus divitiarum est, et
quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui serviunt omnia,
quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit, dubitare stultum est,
quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et
pensor elementorum, et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero
et pondere disposuisti.
CAPUT 5
Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere,
sine quorum peritia pietas disci poterat? dixisti enim homini: ecce
pietas est sapientia. quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte
nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere,
prorsus illam nosse non posset. vanitas est enim mundana ista etiam
nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. unde ille devius ad hoc
ista multum locutus est, ut convictus ab eis, qui ista vere
didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt,
manifeste cognosceretur. non enim parvi se aestimari voluit, sed
spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum,
auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est.
itaque cum de caelo ac stellis et de solis ac lunae motibus falsa
dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non
pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea
non solum ignorata, sed etiam falsa, tam vesana superbiae vanitate
diceret, ut ea tamquam divinae personae tribuere sibi niteretur. Cum
enim audio Christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista
nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem
hominem; nec illi obesse video, cum de te, domine creator omnium, non
credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis
ignoret, obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam
pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat.
sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a Caritate matre
sustinetur, donec assurgat novus homo in virum perfectum, et
circumferri non possit omni vento doctrinae. in illo autem, qui
doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet,
ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed
spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam,
sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque
abiciendam esse iudicaret? sed tamen nondum liquido conpereram, utrum
etiam secundum eius verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum
atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si
quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte
posset, incertum mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad
fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem
praeponerem.
CAPUT 6
Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi,
nimis extento desiderio ventrum expectabam istum Faustum. ceteri enim
eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me
obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius adventu
conlatoque conloquio facillime mihi haec, et si qua forte maiora
quarerem, enodatissime expedirentur. ergo ubi venit, expertus sum
hominem gratum et iucundum verbis, et ea ipsa, quae illi solent
dicere, multo suavius garrientem sed quid ad meam sitim pretiosorum
poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant
aures meae; nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur;
nec ideo vera, quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia vultus
congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant,
non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et
sapiens, quie delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum
etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle adquiescere, si compto
atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus,
miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris;
quoniam verum est, nec quisquam praeter te alius doctor est veri,
ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram, nec eo
debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur, nec eo
falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo verum,
quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est:
sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et
inutiles; verbis autem ornatis et inornatis, sicut vasis urbanis et
rusticanis utrosque cibos posse ministrari. igitur aviditas mea, qua
illum tanto tempore expectaveram hominem, delectabatur quidem motu
affectuque disputantis, et verbis congruentibus atque ad vestiendas
sententias facile occurrentibus. delectabar autem, et cum multis vel
etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in
coetu audientium non sinerer ingerere illi, et partiri cum eo curas
quaestionum mearum, conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo
sermonem. quod ubi potui, et aures eius cum familiaribus meis eoque
tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et
protuli quaedam, quae me movebant, expertus sum prius hominem expertem
liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque eius ipsius usitato
modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos
Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua volumina
latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana
sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat
acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore
naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae
meae? coram te cor meum et recordatio mea; qui mecum tunc agebas
abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errores meos iam
convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.
CAPUT 7
Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere
putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae
me movebant, aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset
veritatem tenere pietatis, sed si Manichaeus non esset. libri quippe
eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et de sideribus et sole
et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum
rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut
Manichaei libris continebatur, an certe vel par etiam inde ratio
redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen
ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus
est subire ipsam sarcinam. noverat enim se ista non nosse, nec eum
puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus
eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste vero cor habebat,
etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non
usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere
disputando in ea coartari, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset
reditus. etiam hinc mihi amplius placuit: pulchrior est enim
temperantia confitentis animi, quam illa, quae nosse cupiebam. et eum
in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem
inveniebam. Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei
litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in
multis, quae me movebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo
pro studio illius agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras,
quas tunc iam rhetor Karthaginis adulescentes docebam; et legere cum
eo, sive quae ille audita desideraret, sive quae ipse tali ingenio
apta existimarem. ceterum conatus omnis meus, qui proficere in illa
secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit; non ut ab eis
omnino separarer, sed quasi melius quicquam non inveniens eo, quo iam
quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid
forte, quod magis eligendum esset, eluceret. ita ille Faustus, qui
multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam
coeperat nec volens nec sciens. manus enim tuae, deus meus, in abdito
providentiae tuae, non deserebant animam meam, et sanguine cordis
matris meae per lacrimas eium diebus et noctibus pro me sacrificabatur
tibi, et egisti mecum miris modis. tu illud egisti, deus meus. nam a
domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet. aut quae
procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?
CAPUT 8
Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi
docere quod docebam Carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non
praeteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus et
praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est.
non ideo Romam pergere volui, quod maiores quaestus maiorque mihi
dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur – quamquam et
ista ducebant animum tunc meum – sed illa erat causa maxima et paene
sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore
disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non
utuntur, passim et proterve inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille
permiserit. Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia
scholasticorum: inrumpunt inpudenter et prope furiosa fronte
perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum
instituerit. multa iniuriosa faciunt, mira hebetudine et punienda
legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens,
quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam
licebit; et inpune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate
puniantur, et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo
quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar
perpeti alienos; et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui
noverant indicabant. verum autem tu, spes mea et portio mea in terra
viventium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et
Carthagini stimulos, quibus inde avellerer, admovebas, et Romae
inlecebras, quibus adtraherer, proponebas mihi, per homines, qui
diligunt vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes:
et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea
perversitate. nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci
erant, et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. ego autem, qui
detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam. Sed
quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi
nec matri, quae me profectum atrociter planxit, et usque ad mare
secuta est. sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret
aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec vento
facto navigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi; quia
et hoc tu dimisisti mihi misericorditer servans me ab aquis maris
plenum exsecrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae; qua me abluto
siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi
rigabat terram sub vultu suo. et tamen recusanti sine me redire vix
persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae navi erat, memoria beati
Cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum,
illa autem non; mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus
meus, tantis lacrimis, nisi ut navigare me non sineres? sed alte
consulens, et exaudiens cardinem desiderii eius, non curasti quod tunc
petebat, ut me faceres quod semper petebat. flavit ventus et implevit
vela nostra, et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa
insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas
contemnentis ista, cum et me cupiditatibus raperes ad finiendas ipsas
cupiditates, et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello
vapularet. amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis
multo amplius; et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de
absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat, atque illis
cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evae, cum gemitu quaerens
quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem fallaciarum et
crudelitatis meae, conversa rursum ad deprecandum te pro me abiit ad
solita, et ego Romam.
CAPUT 9
Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis, et ibam iam ad
inferos, portans omnia mala, quae conmiseram et in te et in me et in
alios, multa et gravia super originalis peccati vinculum, quo omnes in
Adam morimur. non enim quicquam eorum mihi donaveras in Christo, nec
solverat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram
peccatis meis. quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis, quod
de illo credideram? quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis eius,
tam vera erat animae meae; et quam vera erat mors carnis eius, tam
falsa vita animae meae, quae id non credebat. et ingravescentibus
febribus, iam ibam et peribam. quo enim irem, si hinc tunc abirem,
nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis
tui? et hoc illa nesciebat, et tamen pro me orabat absens. tu autem,
ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam, et ubi eram miserebaris mei,
ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. neque
enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum, et melior eram
puer, quo illum de materna pietate flagitavi, sicut iam recordatus
atque confessus sum. sed in dedecus meum creveram, et consilia
medicinae tuae demens irridebam, qui non me sivisti talem bis mori.
quo vulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. non enim satis
eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me
parturiebat spiritu, quam carne pepererat. non itaque video, quomodo
sanaretur, si mea talis illa more transverberasset viscera dilectionis
eius. et ubi essent tantae preces, tam crebrae sine intermissione?
nusquam nisi ad te. an vero tu, deus misericordiarum, sperneres cor
contritum et humiliatum viduae castae ac sobriae, frequentantis
elemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem
praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et vespere,
ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas
fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus
et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te
aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed
salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et
repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, immo vero aderas et
exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaveras esse faciendum.
absit, ut tu falleres eam in illis visionibus et responsionibus tuis,
quae iam commemoravi et quae non commemoravi, quae illa fideli pectore
tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi.
dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia
debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.
CAPUT 10
Recreasti ergo me ab illa aegritudine, et salvum fecisti filium
ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem
atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque
fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e
numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaveram et convalueram, sed
eis etiam, quos electos vocant. adhuc enim mihi videbatur non esse
nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam, et
delectabat superbiam meam extra culpam esse, et cum aliquid mali
fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam
peccabat tibi, sed excusare me amabam, et accusare nescio quid aliud,
quod mecum esset et ego non essem. verum autem totum ego eram, et
adversus me inpietas mea me diviserat: et id erat peccatum
insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et execrabilis
iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a
te ad salutem, malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo
et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in
verba mala, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus
operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum:
sed tamen desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque
ipsa, quibus, si nil melius reperirem, contentus esse decreveram, iam
remissius neglegentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi
cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos
Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec
aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. ita enim et mihi
liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum
intentionem nondum intellegenti. nec dissimulavi eundem hospitem meum
reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis,
quibus Manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius
utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec
eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum --
plures enim eos Roma occultabat – pigrius me faciebat aliud quaerere,
praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae,
creator omnium visibilium et invisibilium, posse in veniri verum, unde
me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur credere figuram te
habere humanae carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus
terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare vellem, cogitare nisi
moles corporum non noveram – neque enim videbatur mihi esse quicquam,
quod tale non esset – ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis
erroris mei. Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse
talem, et habere suam molem, tetram et deformem sivi crassam, quam
terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus:
quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia
deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere
cogebat, constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam,
sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me
cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus
recurrere in catholicam fidem, repercutiebatur, quia non erat
catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis plus mihi videbar, si
te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, vel ex ceteris
partibus infinitum crederem, quamvis ex una, qua tibi moles mali
opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in
corporis humani forma te opinar finiri. et melius mihi videbar credere
nullum malum te creasse – quod mihi nescienti non solum aliqua
substantia, sed etiam corporea videbatur, quia et mentem cogitare non
noveram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia
diffunderetur – quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali.
ipsum quoque salvatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa
lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut
aliud de illo non crederem nisi quod possem vanitate imaginari. talem
itaque naturam eius nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi
carni concerneretur. concerni autem et non coinquinari non videbam,
quod mihi tale figurabam. metuebam itaque credere incarnatum, ne
credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales tui blande et
amanter ridebunt me, si has confusiones meas legerint; sed tamen talis
eram.
CAPUT 11
Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non
existimabam: sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum
doctissimo conferre singula, et experiri, quid inde sentiret. iam enim
Elpidii cuiusdam adversus eosdem Manichaeos coram loquentis et
disserentis sermones etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum
talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et
inbecilla mihi responsio videbatur istorum; quam quidem non facile
palam promebant, sed nobis secretius: cum dicerent scripturas novi
testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem
inserere Christianae fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria
nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo,
deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in
auram tuae veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.
CAPUT 12
Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae
artem rhetoricam: et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos
innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non
patiebar in Africa. nam re vera illas eversiones a perditis
adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: sed subito
inquiunt ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes
et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae
caritate iustitia vilis est. oderat etiam istos cor meum, quamvis non
perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse
quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt
tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et
lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo
mundum fugientem, contemnendo te, manentem et revocantem, et
ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi
pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae
doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei vero te, deum, veritatem
et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati
nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.
CAPUT 13
Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis,
ut illi civitati rhetoricae magister provideretur, inpertita etiam
evectione publica, ego ipse ambivi, per eos ipsos Manichaeis
vanitatibus ebrios – quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus
– ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus
mitteret. et veni Mediolanium ad Ambrosium episcopum, in optimis notum
orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue
ministrabant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam vini
ebrietatem, populo tuo. ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per
cum ad te sciens ducerer. suscepit me paterne ille homo dei et
peregrinationem amare coepi primo quidem non tamquam doctorem veri,
quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum
in me. studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua
debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conveniret famae
suae, an maior minorve proflueret, quam praedicabatur; et verbis eius
suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor adstabam:
et delectabar sermonis suavitate, quamquam eruditioris, minus tamen
hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad
dicendi modum. ceterum rerum ipsarum nulla conparatio: nam ille per
Manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat
salutem. sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam.
et tamen propinquabam sensim, et nesciens.
CAPUT 14
Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum
dicebat audire – ea mihi quippe, desperanti ad te viam patere homini,
inanis cura remanserat – veniebant in animum meum simul cum verbis,
quae diligebam, res etiam, quas neglegebam. cor aperirem ad
excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vera
diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam
coeperunt videri, et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici
adversus oppugnantes Manichaeos putaveram, iam non inpudenter asseri
existimabam, maxime audito uno atque altero, et saepius aenigmate
soluto de scriptis veteribus, ubi, cum ad litteram acciperem,
occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis
expositis, iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua
credideram legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti
omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam viam tenendam
esse sentiebam; quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos,
qui copiose et non absurde obiecta refellerent: nec ideo iam damnandum
illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. ita enim
catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.
tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus
documentis Manichaeos convincere falsitatis. quod si possem spiritalem
substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et
abicerentur ex animo meo: sed non poteram. Verum tamen de ipso mundi
huius corpore, omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo
probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans
atque comparans iudicabam. itaque Academicorum more, sicut
existamantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans,
Manichaeos quidem relinquendos esse decrevi; non arbitrans eo ipso
tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam
nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine
salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae
conmittere omnino recusabam. statui ergo tamdiu esse catechumenus in
catholica ecclesia mihi a parentibus conmendata, donec aliquid certi
eluceret, quo cursum dirigerem.
LIBER VI
CAPUT 1
Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non
tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus, et volatibus caeli
sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et
quaerebam te foris a me, et non inveniebam deum cordis mei; et veneram
in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. iam
venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in
periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos
nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur,
consolari solent, pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei
tu per visum pollicitus eras. et invenit me periclitantem quidem
graviter desperatione indagandae veritatis: sed tamen ei cum
indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum
Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia,
cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam
mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat,
ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et
inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta
exultatione trepidavit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam
factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum
adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod
restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore
pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam
de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc
quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas
densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et
studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem
salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut
angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem
fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab
aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per
accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.
CAPUT 2
Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et
panem et merum adtulisset, atque ab ostiario prohiberetur: ubi hoc
episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut
ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam
disceptatrix illius prohibitionis effecta sit non enim obsidebat
spiritum eius vinulentia eamque stimulabat in odium veri amor vini,
sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad
potionem aquatam madidi nausiant. sed illa cum attulisset canistrum
cum sollemnibus epulis, praegustandis atque largiendis, plus etiam
quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde
dignationem sumeret, non ponebat: et si multae essent quae illo modo
videbantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod
ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed
etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas
partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi
comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum
esse, ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio
se ingurgitandi daretur ebriosis; et quia illa quasi parentalia
superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime:
et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis
pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret
egentibus, et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur,
cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed
tamen videtur mihi, domine deus meus – et ita est in conspectu tuo de
hac re cor meum – non facile fortasse de hac amputanda consuetudine
matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut
Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam
vero ille, propter eius religiosissimam conversationem, qua in bonis
operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe
erumperet, eum me videret, in eius praedicationem, gratulans mihi,
quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam
de illis omnibus et inveniri posse viam vitae minime putabam.
CAPUT 3
Nec iam ingemescebam orando, ut subvenires mihi, sed ad quaerendum
intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus, ipsumque
Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic
tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus
videbatur. quid autem ille spei gereret, adversus ipsius excellentiae
temptamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et
occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane
tuo ruminaret, nec conicere noveram nec expertus eram. nec ille
sciebat aestus meos, nec foveam periculi mei. non enim quaerere ab eo
poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab eius aure
atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus
serviebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat,
aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum.
sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum
rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. saepe, cum adessemus --
non enim vetabatur quisquam ingredi aut ei venientem nuntiari mos erat
– sic eum legentem vidimus tacite et aliter numquam, sedentesque in
diuturno silentio – quis enim tam intento esse oneri auderet? --
discedebamus; et coniectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandae
menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum,
nolle in aliud avocari; et cavere fortasse, ne auditore suspenso et
intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere
esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare
quaestionibus; atque huic operi temporibus impensis minus quam vellet
voluminum evolveret: quamquam et causa servandae vocis, quae illi
facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. quolibet
tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. Sed certe mihi
nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo
tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. aestus
autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec
umquam inveniebant. et eum quidem in populo verbum veritatis recte
tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi
confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores
nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi. ubi vero
etiam conperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus
filiis tuis, quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic
intellegi, ut humani corporis forma te terminatum crederent atque
cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne
quidem tenuiter atque aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non
me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium
cogitationum figmenta latrasse. eo quippe temerarius et impius fueram,
quod ea quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. tu autem,
altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non
sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam
locorum es, non es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem
ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.
CAPUT 4
Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans
proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi
ita creditum esset. tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid
certi retinerem, quanto me magis pudebat, tam diu inlusum et deceptum
promissione certorum, puerili errore et animositate tam multa incerta
quasi certa garrisse. quod enim falsa essent, postea mihi claruit.
certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis
habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus accusarem,
etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem, quae
graviter accusabam. itaque confundebar et convertebar, et gaudebam,
deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen
Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc
haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium
loci, quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum, membrorum
humanorum figura contruderet. Gaudebam etiam, quod vetera scripta
legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur,
quo antea videbantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes
sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant. et tamquam regulam
diligentissime conmendaret, saepe in popularibus sermonibus suis
dicentem Ambrosium laetus audiebam: Littera occidit, spiritus autem
vivificat, cum ea, quae ad litteram perversitatem docere videbantur,
remoto mystico velamento spiritaliter aperiret, non dicens quod me
offenderet, quamvis ea diceret, quae utrum vera essent adhuc
ignorarem. tenebam cor meum ab omni adsensione, timens praecipitium;
et suspendio magis necabar. volebam enim eorum quae non viderem ita me
certum fieri, ut certus essem, quod septem et tria decem sint. neque
enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse conprehendi, sed
sicut hoc, ita cetera cupiebam, sive corporalia, quae coram sensibus
meis non adessent, sive spiritalia, de quibus cogitare nisi
corporaliter nesciebam. et sanari credendo poteram, ut purgatior acies
mentis meae dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam, semper manentem
et ex nullo deficientem; sed, sicut evenire assolet, ut malum medicum
expertus etiam bono timeat se conmittere, ita erat valetudo animae
meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa
crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta
fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam
illis auctoritatem tribuisti.
CAPUT 5
Ex hoc tamen quoque, iam praeponens doctrinam Catholicam, modestius
ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi, ut crederetur quod non
demonstrabatur – sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec
quid esset – quam illic temeraria pollicitatione scientiae
credulitatem inrideri, et postea tam multa fabulosissima et
absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. deinde
paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et
conponens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae
non viderem neque cum gererentur affuissem: sicut tam multa in
historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae non videram,
tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque
aliis, quae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus,
postremo quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus
ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem:
persuasisti mihi, non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus
fere gentibus auctoritate fundasti, sed qui non crederent, esse
culpandos; nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: unde scis
illos libros unius veri et veracissimi dei spiritu esse humano generi
ministratos? id ipsum enim maxime credendum erat: quoniam nulla
pugnacitas calumniosarum quaestionum, per tam multa quae legeram inter
se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit, ut aliquando
non crederem te esse quidquid esses, quod ego nescirem, aut
administrationem rerum humanarum ad te pertinere. Sed id credebam
aliquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse
te et curam nostri gerere, etiamsi ignorabam vel quid sentiendum esset
de substantia tua, vel quae via duceret aut reduceret ad te. ideoque
cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem, et ob
hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere
coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi
scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi
credi et per ipsam te quaeri voluisses. iam enim absurditatem, quae me
in illis litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter
exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam; eoque mihi
illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas,
quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem
in intellectu profundiore servaret, verbis apertissimis et humillimo
genere loquendi se cunctus praebens, et exercens intentionem eorum,
qui non sunt leves corde; ut exciperet omnes populari sinu, et per
angusta foramina paucos ad te traiceret, multa tamen plures, quam si
nec tanto apice auctoritatis emineret, nec turbas gremio sanctae
humilitatis hauriret. cogitabam haec et aderas mihi, suspirabam et
audiebas me, fluctuabam et gubernabas me, ibam per viam saeculi latam
nec deserebas.
CAPUT 6
Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebas. patiebar in eis
cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis,
quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. vide cor meum,
domine, qui voluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi
inhaereat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. quam
misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus
converteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent
omnia, converteretur et sanaretur. quam ergo miser eram, et quomodo
egisti, ut sentirem miseriam meam, die illo, quo cum pararem recitare
imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab
scientibus, easque curas anhelaret cor meum et cogitationum
tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam vicum
Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, iam, credo, saturum
iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui
mecum erant, multos dolores insaniarum nostratum; quia omnibus talibus
conatibus nostris, (qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum
trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans) nihil
vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus
ille iam praecessisset, numquam illuc fortasse venturos. quod enim iam
ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam
aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet
temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat: sed et ego
illis ambitionibus multo falsius quaerebam. et certe ille laetabatur,
ego anxius eram, securus ille, ego trepidus. et si quisquam
percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem:
exultare; rursus si rogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an
qualis ego tunc essem, me ipsum curis timoribusque confectum eligerem,
sed perversitate; numquid veritate? neque enim eo me praeponere illi
debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde
quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum et placerem.
propterea et baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea. Recedant
ergo ab anima mea qui dicunt ei: interest, unde quis gaudeat. gaudebat
mendicus ille vinulentia, tu gloria. qua gloria, domine? quae non est
in te. nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et
amplius vertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat
ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et
surrecturus eram; vide quot dies! interest vero, unde quis gaudeat,
scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa
vanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior
erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis
eviscerarer, verum etiam quod ille bene optando adquisiverat vinum,
ego mentiendo quaerebam typhum. dixi tunc multa in hac sententia caris
meis; et saepe advertebam in his, quomodo mihi esset, et inveniebam
male mihi esse; et dolebam et conduplicabam ipsum male; et si quid
adrisset prosperum, taedebat adprehendere, quia paene priusquam
teneretur avolabat.
CAPUT 7
Congemescebamus in his, qui simul amice vivebamus, et maxime cum
Alypio et Nebridio esta conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego
eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor
natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et
postea Carthagini: et diligebat multum, quod ei bonus et doctus
viderer, et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quae in non
magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginensium,
quibus nugatoria fervent spectacule, absorbuerat eum in insaniam
circensium. sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem
rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut
magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius
erat exorta. et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et
graviter angebar, quod tantam spem perditurus vel etiam perdidisse
mihi videbatur. sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla
erat copia, vel amicitiae benevolentia vel iure magisterii. putabam
enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. itaque
postposita in hac re patris voluntate, salultare me coeperat veniens
in auditorium meum, et audire aliquid atque abire. Sed enim de memoria
mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum caeco et
praecipiti studio tam bonum interimeretur ingenium. verum autem,
domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum
oblitus eras, futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui: et
ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam, sed
nescientem, operatus es. nam quodam die cum sederem loco solito, et
coram me adessent discipule, venit, salutavit, sedit, atque in ea quae
agebabtur intendit animum. et forte lectio in manibus erat, quam dum
exponerem et oportune mihi adhibenda videretur similitudo circensium,
quo illud quod insinuabam et iucundius et planius fieret, et cum
inrisione mordaci eorum, quos illa captivasset insania, scis tu, deus
noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. at
ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit;
et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus
adulescens ad suscensendum sibi, et ad me ardentius diligendum.
dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe
sapientem, et amabit te. At illum ego non corripueram, sed utens tu
omnibus et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti – et ille
ordo iustus est – de corde et lingua mea carbones ardentes operatus
es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. taceat
laudes tuas, qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de
medullis meis confitentur. etenim vero ille post illa verba proripuit
se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira voluptate
caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes
circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. deinde patrem
reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque
concessit. et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione
involutus est, amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam
veram et germanam putabat. erat autem illa vecors et seductoria,
pretiosas animas captans nondum virtutis altitudinem scientes tangere,
et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque
virtutis.
CAPUT 8
Non sane relinquens incantatem sibi a parentibus terrenam viam, Romam
praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu
incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim aversaretur et
detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de
prandio redeuntibus pervium esset, recusantem vehementer et
resisitentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium
et funestorum ludorum diebus, haec dicentem: si corpus meum in locum
illum trahitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula
potestis intendere? adero itaque absens, ac sic et vos et illa
superabo. quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id
ipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. quo ubi ventum
est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia
inmanissimis voluptatibus. ille clausis foribus oculorum interdixit
animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures opturasset!
nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer cum
pulsasset, curiositate victus, et quasi paratus, quidquid illud esset,
etiam visum et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam visum
contemnere et vincere, aperuit, et percussus est graviore vulnere in
anima quam ille in corpore, quem cernere concupivit, ceciditque
miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius
aures intravit et reseravit eius lumina, ut esset, qua feriretur et
deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior, quo
de se praesumpserat, qui debuit de te. ut enim vidit illum sanguinem,
inmanitatem simul ebibit; et non se avertit, sed fixit aspectum, et
hauriebat furias at nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et
cruenta voluptate inebriabatur. et non erat iam ille, qui venerat, sed
unus de turba, ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus
adductus erat. quid plura? spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde
secum insaniam, qua stimularetur redire, non tantum cum illis, a
quibus abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde
tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti
eum non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.
CAPUT 9
Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur.
nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud
Carthaginem, et medio die cogitarat in foro quod recitaturus erat.
sicut exerceri scholastici solent, sivisti eum conprehendi ab
aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te
permisse, deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus iam inciperet
discere, quam non facile in noscendis causis homo ab homine damnandus
esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus
cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero
scholasticorum, fur verus, securim clanculo apportans, illo non
sentiente, ingressus est ad cancellos plumbeos, qui vico argentario
desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis
audito submurmuraverunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui
adprehenderent quem forte invenissent. quorum vocibus auditis, relicto
instrumento, ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius
autem, qui non vidit abeuntem, et causam scire cupiens ingressus est
locum; et inventam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce
illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius
sonitu exciti venerant: tenent, adtrahunt, congregatis inquilinis fori
tamquam furem manifestum se conprehendisse gloriantur, et inde
offerendus iudiciis ducebatur. sed hactenus docendus fuit. statim
enim, domine, adfuisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum
enim duceretur, vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam
quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum.
gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem
venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam
ille cognosceret, a quibus haec fierent. verum autem viderat homo
saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum
ventitabat; statimque cognitum manu adprehensa semovit a turbis, et
tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit, omnesque
tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit venire secum.
et venerunt ad domum illius adulescentis, qui rem conmiserat. puer
vero erat ante ostium, et tam parvus erat, ut nihil exinde domino suo
metuens, facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit
pedisecus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. at
ille securim demonstravit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui
confestim nostra inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in
illam domum translata causa, confusisque turbis, quae de illo
triumphare iam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum
in ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque
discessit.
CAPUT 10
Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo,
mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret, et de iure,
quod didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum quam
suum. et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille
magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temptata est
quoque eius indoles, non solum de inlecebra cupiditatis sed etiam
stimulo timoris. Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum,
erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis
obstricti multi et terrori subditi erant. voluit sibi licere nescio
quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit
Alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae;
calcavit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum,
et innumerabilis praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum,
vel amicum non optaret vel non formidaret inimicum. ipse autem iudex,
cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte
recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti
adserebat, quia et re vera, si ipse faceret, iste discederet. hoc solo
autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis
praetorianis codices sibi conficiendos curaret; sed consulta iustitia,
deliberationem in melius vertit, utiliorem iudicans aequitatem, qua
prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. parvum est hoc; sed qui
in parvo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit
inane, quod tuae veritatis ore processit: si in iniusto mamona fidelis
non fuistit, verum quis dabit vobis? et si in alieno fideles non
fuistis, vestrum quis dabit vobis? talis tunc ille inhaerebat mihi,
mecumque nutabat in consilio, quidnam esset tenendus vitae modus.
Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini atque ipsa
Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo,
relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanium
venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis
atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat, beatae
vitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator
acerrimus. et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet
invicem anhelantium, et ad te expectantium, ut dares eis escam in
tempore opportuno. et in omni amaritudine, quae nostros saeculares
actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea
pateremur, occurrebant tenebrae, et aversabamur gementes et dicebamus:
quamdiu haec? et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus
ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis
adprehenderemus.
CAPUT 11
Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset
ab undevicensimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio
sapientiae, disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum
cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam
aetatem gerebam, in eodem luto haesitans aviditate fruendi
praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: cras
inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo; ecce Faustus veniet et
exponet omnia. o magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi
conprehendi potest? immo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce
iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda
videbantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in
eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur
perspicua verita. sed ubi quaeretur? quando quaeretur? non vacat
Ambrosio, non vacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut
quando conparamus? a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur
horae pro salute animae. magna spes oborta est: non docet catholica
fides, quod putabamus et vani accusabamus. nefas habent docti eius
credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare,
quo aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant;
ceteris quid facimus? cur non id agimus? sed quando salutamus amicos
maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant
scholastici? quando reparamus non ipsos relaxando animo ab intentione
curarum? pereant omnia et dimittamus haec vana et inania: conferamus
nos ad solam inquisitionem veritatis. vita misera est, mors incerta
est; subito obrepat – quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda
sunt quae hinc negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia
luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet?
ergo et hoc quaerendum. sed absit, ut ita sit. non vacat, non est
inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto
orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis divinitus
agerentur, si morte corporis etiam vita animae consumeretur. quid
cunctamur igitur, relicta spe saeculi, conferre nos totos ad
quaerendum deum et vitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista,
habent non parvam dulcedinem suam: non facile ab eis praecidenda est
intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. ecce iam quantum est, ut
inpetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum?
suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud multum festinemus, vel
praesidatus dari potest. et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne
sumptum nostrum gravet, et ille erit modus cupiditatis. multi magni
viri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti
fuerunt. Cum haec dicebam et alternabant hi venti et inpellebant huc
atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad
dominum; et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam
cotidie in memet ipso mori: amans beatam vitam timebam illam in sede
sua, et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore
nimis, si feminae privarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae
ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram;
et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram
conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est,
neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. utique dares, si
gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam
meam.
CAPUT 12
Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans nullo modo nos
posse securo otio simul in amore sapientiae vivere, sicut iam diu
desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc
castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus
ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat, magisque
doluerat et spreverat, et deinde iam continentissime vivebat. ego
autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent
sapientiam, et promeruissent deum, et habuissent fideliter ac
dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam:
et deligatus morbo carnis mortifera suavitate trahebam catenam meam,
solvi timens, et quasi concusso vulnere, repellens verba bene
suadentis tamquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque
Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam
meam dulces laqueos in via eius, quibus illi honesti et expediti pedes
inplicarentur. cum enim me ille miraretur, quem non parvi penderet,
ita haerere visco illius voluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque
inde inter non quaeremus, caelibem vitam nullo modo posse degere,
atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum
interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod
paene iam ne meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile
contemneret, et delectiones consuetudinis meae; ad quas si accessisset
honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam
vitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare coniugium,
nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. dicebat
enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo vita mea, quae
illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur. stupebat enim
liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in
experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam atque inde
fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem, quoniam sponsionem
volebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud.
neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi
matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna
autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandae insatiabilis
concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum
trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostram,
miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis.
CAPUT 13
Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam
promittebatur, maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum
baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota
sua ac promissa tua in mea fide conpleri animadvertebat. cum sane et
rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur
cotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo,
numquam voluisti. et videbat quaedam vana et phantastica, quo cogebat
inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum
fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea.
dicebat enim descernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare
non poterat, quid interesset inter revelantem te et animam suam
somniantem. instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme
biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur.
CAPUT 14
Et multi amici agitaveramus animo, et conloquentes ac detestantes
turbulentas humanae vitae molestias, paene iam firmaveramus remoti a
turbis otiose vivere, id otium sic moliti, ut, si quid habere
possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex
omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et alliud
illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset
et omnia omnium; cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in
eadem societate, essentque inter non praedivites, Romanianus maxime
communiceps noster, quem tunc graves aestus negotiorum suorum ad
comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui
maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem,
quod ampla res eius multum ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut
bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent, ceteris
quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae
sinerent, quas et alii nostrum iam habebant et nos habere volebamus,
totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus,
atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et gemitus et
gressus ad sequendas latas et tritas vias saeculi, quoniam multae
cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuam manet in
aeternum. ex quo consilio deridebas nostra et tua praeparabas nobis,
daturus escam in opportunitate, et aperturus manum, atque impleturus
animas nostras benedictione.
CAPUT 15
Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa a latere meo, tamquam
inpedimento coniugii, cum qua cubare solitus eram, cor, ubi
adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat et trahebat sanguinem, et
illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram,
relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae
imitator, dilationis inpatiens, tamquam post biennium accepturus eam
quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis servus eram,
procuravi aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et
perduceretur, vel integer vel auctior, morbus animae meae satellitio
perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur vulnus
illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post fervorem
doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidus, sed desperatius
dolebat.
CAPUT 16
Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! ego fiebam miserior et
tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua, raptura me de caeno et
ablutura, et ignorabam. nec me revocabat a profundiore voluptatum
carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per
varias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo. et
disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonarum et
malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego
credidissem post mortem restare animae vitam et tractus meritorum,
quod Epicurus credere noluit. et quaerebam, si essemus inmortales et
in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus,
cur non essemus beati, aut quid aliud quaereremus: nesciens id ipsum
ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non
possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam
non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. nec considerebam miser,
ex qua vena mihi maneret, quod ista ipsa, foeda, tamen cum amicis
dulciter conferebam, nec esse sine amicis poteram beatus etiam
secundum sensum, quem tunc habebam, quantalibet afluentia carnalium
voluptatum. quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me
diligi gratis sentiebam. o tortuosas vias! vae animae meae audaci,
quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! versa
et reversa in tergum et in latera et in ventrem, et dura sunt omnia,
et tu solus requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus
et constitues nos in via tua, et consolaris et dicis: currite, ego
feram et ego perducam et ibi ego feram.
LIBER VII
CAPUT 1
Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in
iuventutem, quanto aetate maior, tanto vanitate turpior, qui cogitare
aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri
solet. non te cogitabam, deus, in figura corporis humani: ex quo
audire aliquid de sapientia coepi, semper hoc fugi, et gaudebam me hoc
reperire in fide spiritalis matris nostrae, Catholicae tuae; sed quid
te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et
talis homo, summum et solum et verum deum, et te incorruptibilem et
inviolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia nesciens,
unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi
potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod violari non
potest, incunctanter praeponebam violabili, et quod nullam patitur
mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat violenter
cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar
abigere circumvolantem turbam inmunditiae ab acie mentis meae: et vix
dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat, et inruebat in
aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamvis non forma humani
corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum,
sive infusum mundo sive etiam extra mundum per infinita diffusum,
etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod
corruptibili et violabili et commutabili praeponebam: quoniam quidquid
privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur, sed prorsus
nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat
locus omni corpore vacuatus, et terreno et humido et aerio et
caelesti, sed tamen sit locus inanis, tamquam spatiosum nihil. Ego
itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus,
quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur vel
conglobaretur vel tumeret, vel tale aliquid caperet aut capere posset,
nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi
mei, per tales imagines ibat cor meum, nec videbam hanc eandem
intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid:
quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid. ita etiam
te, vita vitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam
penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaversum per inmensa
sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et
illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non
obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus
per eum traiceretur, penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed
implendo eum totum: sic tibi putabam non solum caeli et aeris et
maris, sed etiam terrae corpus, pervium et ex omnibus maximis
minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta
inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae
creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum
erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet, et
minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet
elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque
occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas,
brevibus breves partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed
nondum inluminaveras tenebras meas.
CAPUT 2
Sat erat mihi, domine, adversus illos deceptos deceptores et loquaces
mutos, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum, sat erat ergo illud,
quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes,
qui audiebamus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens
tenebrarum, quam ex adversa mole solent proponere, si tu cum ea
pugnare noluisses? si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram,
violabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere
potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi,
ut quaedam portio tua et membrum tuum vel proles de ipsa substantia
tua misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis,
atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a
beatudine in miseriam verteretur, et egeret auxilio, quo erui
purgarique posset; et hanc esse animam, cui tuus sermo servienti
liber, et contaminatae purus, et corruptae integer, subveniret, sed et
ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te,
quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem
dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem
corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima voce abominandum. sat erat
ergo istuc, adversus eos omni modo evomendos a pressura pectoris, quia
non habebant, qua exirent, sine horribile sacrilegio cordis et
linguae, sentiendo de te ista et loquendo.
CAPUT 3
Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem et nulla
ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem dominum nostrum, deum
verum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec
tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam
explicitam et enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam
quaerendam videbam, ut non per illam constringerer deum incommutabilem
mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. itaque securus eam
quaerebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto
animo fugiebam; quia videbam quaerendo, unde malum, repletos malitia,
qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male
facere. Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis
arbitrium causam esse, ut male faceremus, et rectum iudicium tuum ut
pateremur, et eam liquidam cernere non valebam. itaque aciem mentis de
profundo educere conatus, mergebar iterum, et saepe conatus mergebar
iterum atque iterum. sublevabat enim me in lucem tuam, quod tam
sciebam me habere voluntatem quam me vivere. itaque cum aliquid vellem
aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram, et ibi
esse causam peccati mei iam iamque advertebam. quod autem invitus
facerem, pati me potius quam facere videbam, et id non culpam, sed
poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti te iustum cogitans
cito fatebar. sed rursus dicebam: quis fecit me? nonne deus meus, non
tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male velle et bene
nolle? ut esset, cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et
insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo
deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse
perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso
voluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore
optimo factus esset? his cogitationibus deprimebar iterum et
suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi
nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere
putatur.
CAPUT 4
Sic enim nitebar invenire cetera, ut iam inveneram melius esse
incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse
incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit
poteritve cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum
bonum es. cum autem verissime atque certissime incorruptibile
corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam
cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu
esses incorruptibilis. ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili
esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde advertere, ubi
sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua
nullo modo potest. nullo enim prorsus violat corruptio deum nostrum
nulla voluntate, nulla necessitate, nullo inproviso casu, quoniam ipse
est deus, et quod sibi vult, bonum est, et ipse est idem bonum;
corrumpi autem non est bonum. nec cogeris invitus ad aliquid, quia
voluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te
ipso tu ipse maior esses: voluntas enim et potentia dei deus ipse est.
quid improvisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia
nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis
substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?
CAPUT 5
Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione
mea non videbam malum. et constituebam in conspectu spiritus mei
universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus (sicuti est terra
et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia), et quidquid
in ea non videmus (sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et
cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et
locis ordinata, ut imaginatio mea); et feci unam massam grandem,
distinctam generibus corporum, creaturam tuam, sive re vera quae
corpora erant, sive quae ipse pro spiritibus finxeram; et eam feci
grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit,
undiqueversum sane finitam: te autem, domine, ex omni parte ambientem
et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum; tamquam si mare esset,
ubique et undique per inmensa infinitum solum mare, et haberet intra
se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique
spongia illa ex omni sua parte ex inmenso mari: sic creaturam tuam
finitam te infinito plenam putabam, et dicebam: ecce deus, et ecce
quae creavit deus, et bonus deus atque his validissime longissimeque
praestantior; sed tamen bonus bona creavit: et ecce quomodo ambit
atque implet ea? ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? quae
radix eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et
cavemus quod non est? aut si inaniter timemus, timor ipse malum est,
quo incassum stimulatur et excruciatur cor; et tanto gravius malum,
quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod
timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quia deus
fecit haec omnia, bonus bona? maius quidem et summum bonum minora
fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. unde est
malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formavit atque
ordinavit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non
converteret? cur et hoc? an inpotens erat totam vertere et conmutare,
ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? postremo cur inde aliquid
facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset
omnino? aut vero exsistere poterat contra eius voluntatem? aut si
aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam
sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut iam, si
aliquid subito voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non
esset, atque ipse solus esset totum verum et summum et infinitum
bonum? aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et
conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie,
quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim
esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non
ipse condiderat adiuvaretur materia. talia volvebam pectore misero,
ingravidato curis mordacissimis de timore mortis et non inventa
veritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in Catholica ecclesia
fides Christi tui, domini et salvatoris nostri, in multis quidem adhuc
informis et praeter doctrinae normam fluitans; sed tamen non eam
relinquebat animus, immo in dies magis magisque inbibebat.
CAPUT 6
Iam etiam mathematicorum fallaces divinationes et inpia deliramenta
reieceram. confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae
meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino – nam quis
alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita, quae mori nescit,
et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua
mundus administratur usque ad arborum volatica folia? – tu procurasti
pervicaciae meae, qua obluctatus non Vindicano acuto seni, et Nebridio
adulescenti mirabilis animae, illi vehementer adfirmanti, huic cum
dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse illam
artem futura praevidendi, coniecturas autem hominum habere saepe vim
sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis, qui
dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti tu ergo
hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas
litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen
scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat! quod quantum
valeret ad illius artis opinionem evertendam, ignorabat. is ergo vir
nomine Firminus, liberiliter institutus et excultus eloquio, cum me
tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes
eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas
constellationes appellant videretur, ego autem, qui iam de hac re in
Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere, ac
dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subicerem, prope iam esse
mihi persuasum ridicula illa esse et insania: tum ille mihi narravit,
patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum
aeque illa simulque sectantem. qui pari studio et conlatione
flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut mutorum quoque
animalium, si quae domi parerent, observarent momenta nascentium atque
ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta
colligerent. itaque dicebat audisse se a patre suo, quod, cum eundem
Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula
quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum,
qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat;
atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies
et horas minutioresque horarum articulos cautissima observatione
numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes
usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste
filio, ille servulo. nam cum mulieres parturire coepissent,
indicaverunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et paraverunt
quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset
cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno
suo facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex
paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam
positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare
sineretur. et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores
vias saeculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus:
servus autem ille, conditionis iugo nullatenus relaxato, dominis
serviebat: ipso indicante, qui noverat eum. His itaque auditis et
creditis – talis quippe narraverat – omnis illa reluctatio mea
soluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa
curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut
vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos
esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos,
honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille servus ex
eisdem constellationibus – quia et illius ipsae essent --
consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi
videre abiectissimam familiam, conditionem servilem, et cetera longe a
prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem
inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem – si autem eadem dicerem,
falsa dicerem – inde certissime colligi, ea quae vera consideratis
constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem
falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio. Hinc autem accepto
aditu ipse mecum talia ruminando. ne quis eorundem delirorum, qui
talem quaestum sequerentur, quos iam iamque invadere atque inrisis
refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut
illi pater falsa narraverit, intendi considerationem in eos qui gemini
nascuntur, quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut
parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura
habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit
literisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus
est, ut vera pronuntiet. et non erunt vera, quia easdem litteras
inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique
acciderunt. falsa ergo diceret aut, si vera diceret, non eadem
diceret; at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte vera diceret.
tu enim, domine, iustissime moderator universitatis, consulentibus
consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque
consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis
animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: quid est
hoc? ut quid hoc? non dicat, non dicat; homo est enim.
CAPUT 7
Iam itaque me, adiutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam,
unde malum, et non erat exitus. sed me non sinebas ullis fluctibus
cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te, et esse
inconmutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et
iudicium tuum; et in Christo, filio tuo, domino nostro, atque
scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae Catholicae commendaret
auctoritas, viam te posuisse salutis humanae ad eam vitam, quae post
hanc mortem futura est. his itaque salvis atque inconcusse roboratis
in animo meo, quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta
parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures
tuae nesciente me. et cum in silentio fortifer quaererem, magnae voces
erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu
sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod
inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum!
numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat,
sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu
cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum
non erat mecum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud.
at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inveniebam
locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: sat est
et bene est, nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene.
superior enim eram istis, te vero inferior, et tu gaudium verum mihi
subdito tibi, et tu mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat
rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad
imaginem tuam et tibi serviens dominarer corpori. sed cum superbe
contra te surgerem et currerem adversus dominum in cervice crassa
scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et
nusquam erat laxamentum et respiramentum. ipsa occurrebant undique
acervatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum
ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: quo is, indigne et
sordide? et haec de vulnere meo creverant, quia humiliasti tamquam
vulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata
facies claudebat oculos meos.
CAPUT 8
Tu vero domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis,
quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo
reformare deformia mea. et stimulis internis agitabas me, ut inpatiens
essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat
tumor meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et
contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium dolorum de die in
diem sanabatur.
CAPUT 9
Et primo volens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus
autem des gratiam, et quanta misericordia tua demonstrata sit
hominibus via humilitatis, quod verbum caro factum est et habitavit
inter homines: procurasti mihi per quendam hominem, inmanissimo typho
turgidum, quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinum
versos; et ibi legi non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis
et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat verbum et
verbum erat apud deum et deus erat verbum: hoc erat in principio apud
deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; quod
factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum; et lux in
tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt; et quia hominis
anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa
lumen, sed verbum, deus ipse, est lumen verum, quod inluminat omnem
hominem venientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus
per eum factus est, et mundus eum non cognovit. quia vero in sua
propria venit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt
eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, credentibus in nomine
eius, non ibi legi. Item legi ibi, quia verbum, deus, non ex carne,
non ex sanguine, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis,
sed ex deo natus est; sed quia verbum caro factus est et habitavit in
nobis, non ibi legi. indagavi quippe in illis litteris varie dictum et
in multis modis, quod sit filius in forma patris non rapinam
arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est: sed quia
semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus
oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod deus eum
exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen,
ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et
infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria
est dei patris, non habent illi libri. quod autem ante omnia tempora
et supra omnia tempora inconmutabiliter manet unigenitus filius tuus,
coaeternus tibi, et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut
beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae
renovantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro
impiis mortuus est, et filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis
omnibus tradidisti eum, non est ibi. abscondisti enim haec a
sapientibus et revelasti ea parvulis, ut venirent ad eum laborantes et
onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et
dirigit mites in iudicio, et docet mansuetos vias suas, videns
humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata
nostra. qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non
audiunt dicentem: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et
invenientis requiem animabus vestris, et si cognoscunt deum, non sicut
deum glorificant, aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus
suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes
stulti fiunt. Et ideo legebam ibi etiam inmutatum gloriam
incorruptionis tuae in idola et varis simulacra, in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et
serpentium, videlicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita
sua, quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus,
conversus corde in Aegyptum et curbans imaginem tuam, animam suam,
ante imaginem vituli manducantis faenum. inveni haec ibi et non
manducavi. placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis
ab Iacob, ut maior serviret minori, et vocasti gentes in hereditatem
tuam. et ego ad te veneram ex gentibus; et intendi in aurum, quod ab
Aegypto voluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat,
ubicumque erat. et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in
te vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt,
et utique inde erant illi libri. et non adtendi in idola Aegyptiorum,
quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutaverunt veritatem die in
mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.
CAPUT 10
Et inde admonitus redire ad memet ipsum, intravi in intima mea, duce
te, et potui, quoniam factus es adiutor meus. intravi et vidi
qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra
mentem meam, lucem incommutabilem: non hanc vulgarem et conspicuam
omni carni, nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista
multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. non
hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. nec ita erat
supra mentem meam, sicut oleum super aquam, nec sicut caelum super
terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus
ab ea. qui novit veritatem, novit eam, et qui novit eam, novit
aeternitatem. caritas novit eam. o aeterna veritas et vera caritas et
cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. et cum te
primum cognovi, tu assumsisti me, ut viderem esse, quod viderem, et
nondum me esse, qui viderem. et reverberasti infirmitatem aspectus
mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore: et
inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem
vocem tuam de excelso: cibus sum grandium: cresce et manducabis me.
nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in
me. et cognovi, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere
fecisti sicut araneam animam meam, et dixi: numquid nihil est veritas,
quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa
est? et clamasti de longinquo: ego sum qui sum. et audivi, sicut
auditor in corde, et non erat prorsus unde dubitarem, faciliusque
dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, quae per ea, quae facta
sunt, intellecta conspicitur.
CAPUT 11
Et inspexi cetera infra te, et vidi nec omnino esse nec omnino non
esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id
quod es non sunt. id enim vere est, quod incommutabiliter manet. mihi
autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me
potero. ille autem in se manens innovat omnia; et dominus meus es,
quoniam bonorum meorum non eges.
CAPUT 12
Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae
neque si summa bona essent, corrumpi possent, neque nisi bona essent,
corrumpi possent: quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent,
si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur, non esset.
nocet enim corruptio, et nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur
nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum
est, omnia, quae corrumpuntur, privantur bono. si autem omni bono
privabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non
poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid
monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? ergo si
omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona
sunt. ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam
unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum
esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum,
aut substantia corruptibilis non esset. itaque vidi et manifestatum
est mihi, quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullae substantiae
sunt, et simul omnia valde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona
valde.
CAPUT 13
Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec universae
creaturae tuae, quia extra non est aliquid, quod inrumpat et corrumpat
ordinem, quem inposuisti ei. in partibus autem eius quaedam quibusdam
quia non conveniunt, mala putantur; et eadem ipsa conveniunt aliis et
bona sunt, et in semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet
invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram
dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi.
et absit, ut dicerem iam: non essent ista, quia etsi sola ista
cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis
laudare te deberem: quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones
et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia
pecora, reptilia et volatilia pinnata; reges terrae et omnes populi,
principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, seniores cum
iunioribus laudent nomen tuum. cum vero etiam de caelis te laudent,
laudent te, deus noster, in excelsis omnes angeli tui, omnes virtutes
tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae,
quae super caelos sunt, laudent nomen tuum: non iam desiderabam
meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora quam
inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore
pendebam.
CAPUT 14
Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut
mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti, et quia non
audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum
quidquid ei displicebat. et inde ieret in opinionem duarum
substantiarum, et non requiescebat et aliena loquebatur. et inde
rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium, et cum
putaverat esse te, et eum collocaverat in corde suo, et facta erat
rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam fovisti
caput nescientis, et clausisti oculos meos, ne viderent vanitatem,
cessavi de me paululum, et consopita est insania mea; et evigilavi in
te et vidi te infinitum aliter, et visus iste non a carne trahebatur.
CAPUT 15
Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta
finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu
veritate, et omnia vera sunt, in quantum sunt, nec quicquam est
falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et vidi, quia non solum
locis sua quaeque suis conveniunt sed etiam temporibus; et quia tu,
qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti
operari, quia omnia spatia temporum, quae praeterierunt et quae
praeteribunt, nec abirent nec venirent nisi te operante et manente.
CAPUT 16
Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et
panis, qui sano suavis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris
amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum vipera et
vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae
partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt
tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et
quaesivi, quid esset iniquitas, et non inveni substantiam, sed a summa
substantia, te deo, detortae in infima voluntatis perversitatem
proicientis intima sua et tumescentis foras.
CAPUT 17
Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te plantasma: et non stabam
frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te
pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo
carnalis. sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse,
cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem: quoniam corpus,
quod corrumpitur, adgravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem. eramque certissimus, quod invisibilia tua a
constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur,
sempiterna quoque virtus et divinitas tua. quaerens enim, unde
adprobarem pulchritudinem corporum sive caelestium sive terrestrium,
et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus, iudicanti et
dicenti, hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quaerens, unde
iudicarem, cum ita iudicarem, inveneram incommutabilem et veram
veritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita
gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam, atque inde ad
eius interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et
quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem
potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus
corporis. quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad
intellegentiam suam, et abduxit cogitationem a consuetudine,
subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret, quo
lumine aspargeretur; cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile
praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile – quod
nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret
– et pervenit ad id, quod est, in ictu trepidantis aspectus. tunc
vero invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed
aciem figere non evalui, et repercussa infirmitate redditus solitis,
non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta
desiderantem, quae comedere nondum possem.
CAPUT 18
Et quaerebam viam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum
te, nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum,
hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in
saecula, vocantem et dicentem: ego sum via veritatis et vita, et
cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni: quoniam verbum
caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per
quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem,
nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noveram. verbum enim
tuum, aeterna veritas, superioribus creaturae tuae partibus
supereminens, subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem
aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos
deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens
amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius
infirmarentur, videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex
participatione tunicae pelliciae nostrae, et lassi prosternerentur in
eam, illa autem surgens levaret eos.
CAPUT 19
Ego vero aliud putabam: tantumque sentiebam de domino Christo meo,
quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari,
praesertim quia mirabiliter natus ex virgine (ad exemplum
contemnendorum terporalium prae adipiscenda immortalitate) divina pro
nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. quid
autem sacramenti haberet verbum caro factum, ne suspicari quidem
poteram. tantum cognoveram ex his, quae de illo scripta traderentur,
quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est,
contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam verbo
tuo nisi cum anima et mente humana. novit hoc omnis, qui novit
incommutabililatem verbi tui, quam ego iam noveram, quantum poteram,
nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc movere membra corporis
per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non
affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in
silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa
de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in
illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque
vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam: non corpus
tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem,
non persona veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et
perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar.
Alypius autem deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut
praeter deum et carnem non esset in Christo anima, mentemque hominis
non existimabat in eo praedicare. et quoniam bene persuasum tenebat
ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali
creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius movebatur. sed
postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens,
Catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. ego autem aliquanto
posterius didicisse me fateor, in eo, quod verbum caro factum est,
quomodo Catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. improbatio
quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid
habeat sana doctrina. oportuit enim et haereses esse, ut probati
manifesti fierent inter infirmos.
CAPUT 20
Sed tunc, lectis Platonicorum illis libris, postquam inde admonitus
quaerere incorpoream veritatem, invisibilia tua per ea quae facta sunt
intellecta conspexi; et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae
contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse, nec tamen
per locos finitos infinitosve diffundi, et vere te esse, qui semper
idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera
vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt:
certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te.
garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, salvatore nostro,
viam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. iam enim
coeperam velle videri sapiens, plenus poena mea et non flebam, insuper
autem inflabar scientia. ubi enim erat illa aedificans caritas a
fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? aut quando illi libri
me docerent eam? in quos me propterea, priusquam scripturas tuas
considerarem, credo voluisti incurrere, ut inprimeretur memoriae meae,
quomodo ex eis affectus essem, et cum postea in libris tuis
mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera
mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter
praesumptionem et confessionem, inter videntes, quo eundum sit, nec
videntes, qua, et viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum
cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis litteris
informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et post
in illa volumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a
solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem inbiberam,
perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos
solos quisque didicisset.
CAPUT 21
Itaque avidissime arripui venerabilem stilum spiritus tui, et prae
ceteris apostolum Paulum. et perierunt illae quaestiones, in quibus
mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis
legis et prophetarum textus sermonis eius: et apparuit mihi una facies
eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et
inveni, quidquid illac verum legeram, hac cum conmendatione gratiae
tuae dici: ut qui videt non sic glorietur, quasi non acceperit non
solum quod videt, sed etiam ut videat – quid enim habet quod non
accepit? – et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut
videat, sed etiam sanetur ut teneat; et qui de longinquo videre non
potest, viam tamen ambulet, qua veniat et videat et teneat: quia, etsi
condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet
de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se
captivum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam
iustus es, domine; nos autem peccavimus, inique fecimus, inpie
gessimus, et gravata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus
antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit voluntati nostrae
similitudinem voluntatis suae, qua in veritate tua non stetit. quid
faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius, nisi
gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti
coaeternum et creasti in principio viarum tuarum; in quo princeps
huius mundi non invenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et
evacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis? hoc illae
litterae non habent. non habent illae paginae vultum pietatis illius,
lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor
contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam civitatem, arram
spiritus sancti, poculum pretii nostri. nemo ibi, cantat: Nonne deo
subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus
meus et salutaris meus, susceptor meus: non movebor amplius. nemo ibi
audit vocantem: Venite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo
discere, quoniam mitis est et humilis corde. abscondisti enim haec a
sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. et aliud est de
silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire,
et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus
fugitivis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud
tenere viam illuc ducentem, cura caelestis imperatoris munitam, ubi
non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam
sicut supplicium. haec mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum
apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua et expaveram.
LIBER VIII
CAPUT 1
Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear
misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua, et
dicant: Domine, quis similis tibi? dirrupisti vincula mea: sacrificem
tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent
omnes, qui adorant te, cum audient haec: Benedictus dominus in caelo
et in terra; magnum et mirabile nomen eius. inhaeserant praecordiis
meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. de vita tua aeterna
certus eram, quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram;
dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset
omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior
in te esse cupiebam. de mea vero temporali vita nutabant omnia, et
mundandum erat cor a fermento veteri; et placebat via, ipse salvator,
et ire per eius angustias adhuc pigebat. et inmisisti in mentem meam,
visumque est bonum in conspectu meo, pergere ad Simplicianum, qui mihi
bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. audieram
etiam, quod a iuventute sua devotissime tibi viveret; iam vero tunc
senuerat; et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae multa
expertus, multa edoctus mihi videbatur: et vere sic erat. unde mihi ut
proferret volebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus
sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. Videbam enim
plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. mihi autem
displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde, non iam
inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad
tolerandam illam servitutem tam gravem. iam enim me illa non
delectabant, prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi; sed
adhuc tenaciter alligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus
coniugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines
sic esse, ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum; et
propter hoc unum volvebar in ceteris, languidus et tabescens curis
marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar
vitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore veritatis
esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed,
qui potest, inquit, capere, capiat. vani sunt certe omnes homines,
quibus non inest dei scientia, nec de his, quae videntur bona,
potuerunt invenire eum, qui est. at ego iam non eram in illa vanitate;
transcenderam eam, et contestante universa creatura, inveneram te
creatorem nostrum, et verbum tuum apud te deum, tecumque unum deum,
per quod creasti omnia. et est aliud genus inpiorum, qui cognoscentes
deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt. in hoc quoque
incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti, ubi
convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia, et:
Noli velle videri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti
facti sunt. et inveneram iam bonam margaritam, et venditis omnibus,
quae haberem, emenda erat, et dubitabam.
CAPUT 2
Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc
episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. narravi ei
circuitus erroris mei. ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros
Platonicorum, quos Victorinus, quondam rhetor urbis Romae, quem
Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset,
gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta
incidissem, plena fallaciarum et deceptionum, secundum elementa huius
mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius verbum.
deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus
absconditam et revelatam parvulis, Victorinum ipsum recordatus est,
quem, Romae cum esset, familiarissime noverat, deque illo mihi
narravit quod non silebo. habet enim magnam laudem gratiae tuae
confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium
liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam multa
legerat et diiudicaverat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob
insigne praeclari magisterii, quod cives huius mundi eximium putant,
statuam Romano foro meruerat et acceperat, usque ad illam aetatem
venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc
tota fere Romana nobilitas inflata, spirabat prodigia iam et omnigenum
deum monstra et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et
Venerem contraque Minervam tela tenuerant, et a se victis iam Roma
supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo
defensitaverat, non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis
tui, subiecto collo ad humilitatis iugum, et edomita fronte ad crucis
opprobrium. O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti,
tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi
pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam, omnesque
Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur, et
dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris
iam me esse Christianum. et respondebat ille: Non credam nec deputabo
te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro. ille autem
inridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? et hoc saepe
dicebat, iam se esse Christianum, et Simplicianus illud saepe
respondebat, et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos
enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex
culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum
contriverat dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur.
sed posteaquam legendo et hausit firmatatem, timuitque negari a
Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus
confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit, erubescendo de sacris
sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat,
depuduit, vanitati et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait
Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in ecclesiam: Christianus volo
fieri. at ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo. ubi autem
imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post nomen
dedit, ut per baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente
ecclesia. superbi videbant et irascebantur, dentibus suis stridebant
et tabescebant: servo autem tuo dominus deus erat spes eius, et non
respiciebat in vanitates et insanias mendaces. Denique ut ventum est
ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptes retentisque
memoriter, de loco eminentiore, in conspectu populi fidelis, Romae
reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse
dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut
nonnullis, qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat;
illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis
profiteri. non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica, et tamen
eam publice professus erat. quanto minus ergo vereri debuit mansuetum
gregem tuum, pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis
turbas insanorum? itaque ubi ascendit, ut redderet, omnis sibimet
invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen strepitu
gratulationis. quis autem ibi non eum noverat? et sonuit presso sonitu
per ora cunctorum conlaetantium: Victorinus, Victorinus. cito
sonuerunt exultatione, quia videbant eum, et cito siluerunt
intentione, ut audirent eum. pronuntiavit ille fidem veracem praeclara
fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant
amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.
CAPUT 3
Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae
animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper
affuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors
pater, plus gaudes de uno paenitente, quam de nonaginta novem iustis,
quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus,
cum audimus quam exsultantibus pastoris umeris reportetur ovis, quae
erraverat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus
vicinis mulieri, quae invenit: et lacrimas excutit gaudium
sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo,
quoniam mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. gaudes
quippe in nobis, et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu
semper idem, quia ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo
semper nosti omnia. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur
inventis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper
habuisset? contestantur enim et cetera, et plena sunt omnia
testimoniis clamantibus: ita est. triumphat victor imperator; et non
vicisset, nisi pugnavisset: et quanto maius periculum fuit in proelio,
tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas navigantes
minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur
caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est
carus, et vena eius malum renuntiat; omnes, qui eum salvum cupiunt,
aegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis
viribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea salvus et
fortis ambularet. easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non
inopinatis et praeter voluntatem inruentibus, sed institutis et
voluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi voluptas
nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitendi molestia. et ebriosi
quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum
exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae
sponsae non tradantur statim, ne vile habeat maritus datam, quam non
suspiraverit sponsus dilatam. Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc
in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate
amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et revixit, perierat et
inventus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid
est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium,
et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum
pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus?
an is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum
usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo
usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera
bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares, et suis
quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus es in excelsis, et
quam profundus in profundis! et numquam recedis, et vix redimus ad te.
CAPUT 4
Age, domine, fac excita et revoca nos, accende et rape, fragra,
dulcesce: amemus, curramus. nonne multi, ex profundiore tartaro
caecitatis quam Victorinus, redeunt ad te et accedunt, et inluminantur
recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem,
ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis
gaudent etiam qui noverunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in
singulis uberius est gaudium; quia fervefaciunt se et inflammantur ex
alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad
salutem, et multis praeeunt secuturis: ideoque multum de illis et qui
eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim,
ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae divitum,
aut prae ignobilibus nobiles; quando potius infirma mundi elegisti, ut
confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et
contemptibilia, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt
evacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius
linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus pro consule, per eius
militiam debellata superbia, sub lene iugum Christi tui missus esset,
regis magni provincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus
vocari amavit ob tam magnae insigne victoriae. plus enim hostis
vincitur in eo, quam plus tenet et de quo plures tenet. plus autem
superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine
auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod
tam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua,
quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare
oportuit filios tuos, quia rex noster alligavit fortem, et videbant
vasa eius erepta mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia
domino ad omne opus bonum.
CAPUT 5
Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit,
exarsit ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. posteaquam vero
et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus, lege data
prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam – quam
legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit quam verbum
tuum, quo linguas infantium facis disertas – non mihi fortior quam
felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. cui rei ego
suspirabam, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. velle
meum tenebat inimicus; et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat
me. quippe voluntate perversa facta est libido, et dum servitur
libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistur,
facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis – unde
catenam appellavi – tenebat me obstrictum dura servitus. voluntas
autem nova, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colere fruique te
vellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam
priorem vetustate roberatam. ita duae voluntates meae, una vetus, alia
nova, illa carnalis, illa spiritalis, confilgebant inter se, atque
discordando dissipabant animam meam. Sic intellegebam me ipso
experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret adversus
spiritum et spiritus adversus carnem: ego quidem in utroque, sed magis
ego in eo, quod in me approbabam, quam in eo, quod in me improbabam.
ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar invitus
quam faciebam volens. sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me
facta erat, quoniam volens quo nollem perveneram. et quis iure
contradiceret, cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam
illa excusatio, qua videri mihi solebam propterea me nondum contempto
saeculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: iam
enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus, militare
tibi recusabam; et inpedimentis omnibus sic timebam expediri,
quemadmodum inpediri timendum est. Ita sarcina saeculi, velut somno
assolet, dulciter premebar; et cogitationes, quibus meditabar in te,
similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati
soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est, qui dormire semper
velit, omniumque sano iudicio vigilare praestat, differt tamen
plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est,
eumque iam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus
advenerit: ita certum habebam, esse melius, tuae caritati me dedere,
quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et vincebat, hoc
libebat et vinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti
mihi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te
Christus; et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino, quid
responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta:
modo, ecce modo sine paululum. sed modo et modo non habebat modum et
sine paululum in longum ibat. frustra condelectabatur legi tuae
secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret
legi mentis meae, et captivum me duceret in lege peccati, quae in
membris meis erat. lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua
trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito, quo in eam volens
inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius,
nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?
CAPUT 6
Et de vinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et
saecularium negotiorum servitute quemadmodum exemeris, narrabo et
confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam
solita crescente anxitudine, et cotidie suspirabam tibi; frequentabam
ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere
gemebam. mecum erat Alypius, otiosus ab opere iuris peritorum post
assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia venderet; sicut
ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest.
Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum
familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico,
subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti
de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque
Nebridium cupiditas commodorum eo traxit – maiora enim posset, si
vellet, de litteris agere – sed officio benevolentiae petitionem
nostram contemnere noluit, amicus dulcissimus et mitissimus. agebat
autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc
saeculum maioribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem
volebat habere liberum, et quam multis posset horis feriatum, ad
quaerendum aliquid vel legendum vel audiendum de sapientia. Quodam
igitur die – non recolo causam, qua erat absens Nebridius – cum ecce
ad nos domum venit ad me et Alypium Ponticianus quidam, civis noster,
in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis
volebat, et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam
lusoriam, quae ante nos erat, adtendit codicem: tulit, aperuit,
invenit apostolum Paulum, inopinate sane; putaverat enim aliquid de
libris, quorum professio me conterebat. tum vero arridens, meque
intuens, gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis
litteras repente conperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et
saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et
diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis
curam maximam inpendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio
Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud servos tuos,
nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi comperit,
immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et
admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem, audientes tam
recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia
tua, in fide recta et Catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos,
quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant. Inde sermo
eius devolutus est ad monasteriorum greges, et mores suaveolentiae
tuae, et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat
monasterium Mediolanii, plenum bonis fratribus, extra urbis moenia,
sub Ambrosio nutritore, et non noveramus. pertendebat ille et
loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret,
nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud
Treveros, cum imperator pomeridiano circensium spectaculo teneretur,
exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic, ut forte
combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem
seorsum pariterque digressos; sed illos vagabundos inruisse in quandam
casam, ubi habitabant quidam servi tui spiritu pauperes, qualium est
regnum caelorum, et invenisse ibi codicem, in quo scripta erat vita
Antonii. quam legere coepit unus eorum, et mirari et accendi, et inter
legendum meditari arripere talem vitam et relicta militia saeculari
servire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt Agentes in Rebus. tum
subito repletus amore sancto, et sobrio pudore iratus sibi, coniecit
oculos in amicum et ait illi: dic, quaeso te, omnibus istis laboribus
nostris quo ambimus pervenire? quid quaeremus? cuius rei causa
militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici
imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per
quot pericula pervenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit?
amicus autem dei, si voluero, ecce nunc fio. dixit hoc, et turbidus
parturitione novae vitae reddidit oculos paginis: et legebat et
mutabatur intus, ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox
apparuit. namque dum legit et volvit fluctus cordis sui, infremuit
aliquando et discrevit decrevitque meliora: iamque tuus sit amico suo:
ego iam abrupi me ab illa spe nostra, et deo servire statui; et hoc ex
hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli adversari.
respondit ille, adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque
militiae. et ambo, iam tui, aedificabant turrem sumptu idoneo,
relinquendi omnia sua et sequendi te. tum Ponticianus et qui cum eo
per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos devenerunt in
eundem locum, et invenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam
declinasset dies. at illi narrato placito et proposito suo, quoque
modo in eis talis voluntas orta est atque firmata, petiverunt, ne sibi
molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihil mutati a
pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie
congratulati sunt et conmendaverunt se orationibus eorum, et trahentes
cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor caelo
manserunt in casa; et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc
audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi.
CAPUT 7
Narrabat haec Ponticianus. tu autem, domine, inter verba eius
retorquebas me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram,
dum nollem me adtendere; et constituebas me ante faciem meam, ut
viderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et
ulcerosus. et videbam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. et si
conabar a me avertere aspectum, narrabat ille quod narrabat; et tu me
rursus opponebas mihi, et inpingebas me in oculos meos, ut invenirem
iniquitatem et odissem. noveram eam, sed dissimulabam et cohibebam et
obliviscebar. Tunc vero quanto ardentius amabam illos, de quibus
audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant,
tanto exsecrabilius me conparatum eis oderam: quoniam multi mei anni
mecum effluxerant – forte duodecim anni – ex quo, ab undevicensimo
anno aetatis meae, lecto Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio
sapientiae, et differebam contempta felicitate terrena ad eam
investigandam vacare, cuius non inventio, sed vel sola inquisitio, iam
praeponenda erat etiam inventis thesauris regnisque gentium, et ad
nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. at ego adulescens miser
valde, miserior in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te
castitatem et dixeram: da mihi castitatem et continentiam, sed noli
modo. timebam enim, ne me cito exaudires et cito sanares a morbo
concupiscentiae, quem malebam expleri quam exstingui. et ieram per
vias pravas superstitione sacrilega; non quidem certus in ea, sed
quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice
oppugnabam. Et putaveram me propterea differe de die in diem contempta
spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid,
quo dirigerem cursum meum. et venerat dies, quo nudarer mihi et
increparet in me conscientia mea: ubi est lingua mea? nempe tu
dicebas, propter incertum verum nolle te abicere sarcinam vanitatis.
ecce iam certum est, et illa te adhuc premit; umerisque liberioribus
pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo adtriti sunt nec decennio
et amplius ista meditati. ita rodebar intus et confundebar pudore
horribili vehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. terminato
autem sermone et causa, qua venerat, abiit ille, et ego ad me. quae
non in me dixi? quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam
meam, ut sequeretur me conantem post te ire? et renitebatur, recusabat
et non se execusabat. consumpta erant et convicta argumenta omnia:
remanserat muta trepidatio, et quasi mortem formidabat restringi a
fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem.
CAPUT 8
Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter
excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro, corde meo, tam vultu
quam mente turbatus invado Alypium, exclamo: quid patimur? quid est
hoc, quod audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum
doctrinis nostris ecce ubi volutamur in carne et sanguine! an quia
praecesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi? dixi nescio
qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus
me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum mecum
frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam verba, quae promebam.
hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota
domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat
tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum
aggressus eram, donec exiret. qua tu sciebas, ego autem non: sed
tantum insaniebam salubriter et moriebar vitaliter, gnarus, quid mali
essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi
ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum
non erat, ubi ille aderat. et quando me sic affectum desereret?
sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu,
indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et
pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant
et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus aut
quadregis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi
sedebamus. nam non solum ire, sed velle fortiter et integre, non
semisauciam hac atque hac versare et iactare voluntatem, parte
adsurgente cum alia parte cadente luctantem. Denique tam multa
faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando volunt
homines et non valent, si aut ipsa membra non habeant aut ea vel
conligata vinculis vel resoluta languore vel quoquo modo impedita
sint. si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis
amplexatus sum genu, quia volui, feci. potui autem velle et non
facere, se mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci,
ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam, quod et
imcomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox, ut vellem,
possem, quia mox, ut vellem, utique vellem. ibi enim facultas ea, quae
voluntas, et ipsum velle iam facere erat; et tamen non fiebat,
faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae voluntati animae, ut ad
nutum membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam
magnam in sola voluntate perficiendam.
CAPUT 9
Unde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et
interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum
et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. unde hoc monstrum? et
quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus
sibi, et resistitur. imperat animus, ut moveatur manus, et tanta est
facilitas, ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus
est, manus autem corpus est. imperat animus, ut velit animus, nec
alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat,
inquam, ut velit, qui non imperaret, nisi vellet, et non facit quod
imperat. sed non ex toto vult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum
imperat, in quantum vult, quoniam voluntas imperat, ut si voluntas,
nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est, quod
imperat. nam si plena esset, nec imperaret, ut esset, quia iam esset.
non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed aegritudo animi
est, quia non totus assurgit veritate sublevatus, consuetudine
praegravatus. et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non
est, et hoc adest alteri, quod deest alteri.
CAPUT 10
Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, vaniloqui et mentis
seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint,
duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram
malam. ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni
erunt, si vera senserint verisque consenserint, ut dicat eis apostolus
tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim
dum volunt esse lux non domino, sed in se ipsis, putando animae
naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae,
quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, vero
lumine inluminante omnem hominem venientem in hunc mundum. adtendite,
quid dicatis, et erubescite: et accedite ad eum et inluminamini, et
vultus vestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut servirem domino
deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui volebam, ego, quo
nolebam; ego eram. nec plene volebam nec plene nolebam. ideo mecum
contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me invito
quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam
meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitat in me
peccatum, de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam. Nam
si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi resistunt, non
iam duae, sed plures erunt. si deliberet quisquam, utrum ad
conventiculum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: ecce duae
naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit. nam unde ista
cunctatio sibimet adversantium voluntatum? ego autem dico ambas malas,
et quae ad illos ducit et quae ad theatrum reducit. sed non credunt
nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster
deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum
ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid
respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur, quid nolunt, bona
voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui
sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas
et duas malas mentes in uno homine congfligere putabunt, et non erit
verum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam; aut convertentur
ad verum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis
voluntatibus aestuare. Iam ergo non dicant, cum duas voluntates in
homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes, de duabus
contrariis substantiis, et de duobus contrariis principiis contendere,
unam bonam, alteram malam. nam tu, deus verax, improbas eos et
redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum
quisque deliberat, utrum hominem veneno interimat an ferro, utrum
fundum alienum illum an illum invadat, quando utrumque non potest,
utrum emat voluptatem luxuria an pecuniam servet avaritia, utrum ad
circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo
etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et
quartum, an ad conmittendum adulterium, si et inde simul facultas
aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque
cupiuntur omnia, quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum
sibimet adversantibus quattuor voluntatibus vel etiam pluribus, in
tanta copia rerum, quae appetuntur: nec tamen tantam multitudinem
diversarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis voluntatibus.
nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli, et
utrum bonum sit delectari psalmo sobrio, et utrum bonum sit evangelium
disserere. respondebunt ad singula: bonum. quid? si ergo pariter
delectent omnia simulque uno tempore, nonne diversae voluntates
distendunt cor hominis, cum deliberatur, quid potissimum arripiamus?
et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum, quo
feriatur tota voluntas una, quae in plures dividebatur. ita etiam, cum
aeternitas delectat superius et temporalis boni voluptas retentat
inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et
ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc
familiaritate non ponit.
CAPUT 11
Sic aegrotabam et excruciabar, accusans memet ipsum solito acerbius
nimis, ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur
totum, quo iam exiguo tenebar. sed tenebar tamen. et instabas tamen in
occultis meis, domine, severa misericordia flagella ingeminans timoris
et pudoris, ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et
tenue, quod remanserat, et revalesceret iterum, et me robustius
alligaret. dicebam enim apud me intus: ecce modo fiat, modo fiat, et
cum verbo iam ibam in placitum, iam paene faciebam, et non faciebam;
nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam.
et item conabar, et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque
adtingebam et tenebam: et non ibi eram nec adtingebam nec tenebam,
haesitans mori morti et vitae vivere; plusque in me valebat deterius
inolitum, quam melius insolitum; punctumque ipsum temporis, quo aliud
futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat
horrorem; sed non recutiebat retro nec avertebat, sed suspendebat.
Retinebant nugae nugarum et vanitates vanitatum, antiquae amicae meae,
et succutiebant vestem meam carneam et submurmurabant: dimittisne nos?
et a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum et a momento isto
non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum. et quae suggerebant
in eo, quod dixi hoc et illud, quae suggerebant, deus meus? avertat ab
anima servi tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae
dedecora! et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam
libere contradicentes eundo in obviam, sed velut a dorso mussitantes
et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. retardabant
tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo
vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: putasne sine istis
poteris? Sed iam tepidissime hoc dicebat. aperiebatur enim ab ea
parte, qua intenderam faciem et quo transire trepidabam, casta
dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste
blandiens, ut venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum
et amplectendum pias manus, plenas gregibus bonorum exemplorum. ibi
tot pueri et puellae, ibi iuventus multa, et omnis aetas, et graves
viduae et virgines anus, et in omnibus ipsa continentia, nequaquam
sterilis, sed fecunda mater filiorum, gaudiorum de marito te, domine.
et inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret: tu non poteris,
quod isti, quod istae? an vero isti et istae in se ipsis possunt ac
non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. quid in te
stas et non in te stas? proice te in eum, noli metuere; non se
subtrahet, ut cadas: proice te securus, excipiet et sanabit te. et
erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et
cunctabundus pendebam. et rursus illa, quasi diceret: obsurdesce
adversus inmunda illa membra tua, ut mortificentur. narrant tibi
delectationes, sed non sicut lex domini dei tui. ista controversia in
corde meo non nisi de me ipso adversus me ipsum. at Alypius affixus
lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.
CAPUT 12
Ubi vero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam
miseriam meam in conspectu cordis mei, oborta est procella ingens,
ferens ingentem imbrem lacrimarum. et ut totum effunderem cum vocibus
suis, surrexi ab Alypio – solitudo mihi ad negotium flendi aptior
suggerebatur – et seccessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse
etiam eius praesentia. sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid
enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus vocis meae iam fletu
gravidus, et sic surrexeram. mansit ergo ille ubi sedebamus nimie
stupens. ego sub quadam fici arbore stravi me nescio quomodo, et
dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum meorum,
acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his verbis, sed in hac
sententia multa dixi tibi: et tu, domine, usquequo? usquequo, domine,
irasceris in finem? ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum.
sentiebam enim eis me teneri. iactabam voces miserabiles: quamdiu,
quamdiu cras et cras? quare non modo? quare non hac hora finis
turpitudinis meae? Dicebam haec, et flebam, amarissima contritione
cordis mei. et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis, et
crebro repentenis, quasi pueri an puellae, nescio: tolle lege, tolle
lege. statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam
solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid, nec
occurebat omnino audisse me uspiam: repressoque impetu lacrimarum
surrexi, nihil aliud interpretans divinitus mihi iuberi, nisi ut
aperirem codicem et legerem quod primum caput invenissem. audieram
enim de Antonio, quod ex evangelica lectione, cui forte supervenerat,
admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: vade, vende
omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et
veni, sequere me: et tali oraculo confestim ad te esse conversum.
itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim
posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. arripui, aperui et
legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: non in
comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non
in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum, et
carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis. nec ultra volui
legere, nec opus erat. statim quippe cum fine huiusce sententiae,
quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebrae
diffugerunt. Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo,
codicem clausi, et tranquillo iam vultu indicavi Alypio. at ille quid
in se ageretur – quod ego nesciebam – sic indicavit. petit videre
quid legissem: ostendi, et adtendit etiam ultra quam ego legeram, et
ignorabam quid sequeretur. sequebatur autem: infirmum vero in fide
recipite. quod ille ad se rettulit mihique aperuit. sed tali
admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono (et
congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim valde
longeque distabat), sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est.
inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus, quemadmodum
gestum sit: exultat et triumphat, et benedicebat tibi, qui potens es
ultra quam petimus aut intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a
te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus
flebilibusque gemitibus. convertisti enim me ad te, ut nec uxorem
quaererem nec aliquam spem saeculi huius, stans in ea regula fidei, in
qua me ante tot annos ei revelaveras: et convertisti luctum eius in
gaudium, multo uberius, quam voluerat, et multo carius atque castius,
quam de nepotibus carnis meae requirebat.
LIBER IX
CAPUT 1
O domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae.
disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor
meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine, quis similis
tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum.
quis ego et qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta,
dicta mea aut, si non dicta, voluntas mea fuit? tu autem, domine,
bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis
meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. et hoc
erat totum nolle, quod volebam, et velle, quod volebas. sed ubi erat
tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in
momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni iugo tuo,
et umeros levi sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor
meus? quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum,
et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. eiciebas
enim eas a me, vera tu et summa suavitas, eiciebas et intrabas pro eis
omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior,
sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus
in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et
adquirendi et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et
garriebam tibi, claritati meae et divitiis et saluti meae, domino deo
meo.
CAPUT 2
Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter
subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius
pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias
mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo.
et opportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias; et
statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem, et redemptus a te
iam non redirem venalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram
hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in
convalle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum,
dederas sagittas acutas, et carbones vastatores, adversus linguam
subdolam velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet,
amando consumentem. Sagittaveras tu cor nostrum caritate tua, et
gestabamus verba tua transfixa visceribus, et exempla servorum tuorum,
quos de nigris lucidos et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum
cogitationis nostrae, urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima
vergeremus; et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola
contradicitionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere.
verum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras,
etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum,
iactantiae simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus,
sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante
discedere, ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam
vicinum vindemialium diem praevenire voluerim, multa dicerent, quod
quasi appetissem magnus videri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur
et disputaretur de animo meo, et blasphemaretur bonum nostrum? Quin
etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere
coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris
testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare; primo
perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam
necessitate ponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem,
certe intermittere. sed ubi plena voluntas vacandi, et videndi,
quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata – nosti, deus
meus – etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax
excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos
suos me liberum esse numquam volebant. plenus igitur tali gaudio,
tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret – nescio utrum
vel viginti dies erant – sed tamen fortiter tolerabantur, quia
receserat cupiditas, quae mecum solebat ferre grave negotium, et ego
premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc
quisquam servorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno
corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra
mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime, nonne
et hoc peccatum, cum ceteris horrendis et funereis, in aqua sancta
ignovisti et remisisti mihi?
CAPUT 3
Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter
vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio
videbat. nondum Christianus, coniuge fideli, ea tamen ipsa artiore
prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur;
nec Christianum esse alio modo se velle dicebat quam illo, quo non
poterat. benigne tamen obtulit, ut, quamdiu ibi essemus, in re eius
essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam
ipsam sortem retribuisti ei. quamvis enim absentibus nobis, cum Romae
iam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea Christianus et
fidelis factus, ex hac vita emigravit. ita misertus es non solum eius
sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem,
nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur.
gratias tibi, deus noster! tui sumus: indicant hortationes et
consolationes tuae. fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo
eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requievimus in te, amoenitatem
sempiternae virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super
terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi. Angebatur ergo tunc
ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamvis enim et ipse nondum
Christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut
veritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic
sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed
inquisitor ardentissimus veritatis. quem non multo post conversionem
nostram et regenerationem per baptismum tuum, ipsum etiam fidelem
Catholicum, castitate perfecta atque continentia tibi servientem in
Africa apud suos, cum tota domus eius per eum Christiana facta esset,
carne solvisti: et nunc ille vivit in sinu Abraham. quidquid illud
est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis
amicus meus, tuus autem adoptivus ex liberto filius: ibi vivit. nam
quis alius tali animae locus? ibi vivit, unde me multa interrogabat
homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale
os ad fontem tuum, et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate
sua, sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea,
utobliviscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor.
sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia de
tali conversione nostra, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae
scilicet coniugalis: Nebridium autem opperientes, quando sequeretur.
quod de tam proximo poterat, et erat iam iamque facturus, cum ecce
evoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi videbantur, prae
amore libertatis otiosae, ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit
cor meum, quaesivi vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram.
CAPUT 4
Et venit dies, quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde
iam cogitatu solutus eram, et factum est: eruisti linguam meam, unde
iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens, profectus in villam
cum meis omnibus. ubi quid egerim in litteris (iam quidem servientibus
tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus)
testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram
te; quae autem cum absente Nibridio, testantur epistulae. et quando
mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos beneficia tua,
in illo tempore praesertim, ad alia maiora properanti? revocat enim me
recordatio mea, et dulce mihi fit,domine, confiteri tibi, quibus
internis me stimulis perdomueris; et quemadmodum me conplanaveris,
humilitatis montibus et collibuscogitationum mearum, et tortuosa mea
direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypium,
fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et
salvatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri
litteris nostris. magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros,
quas iam contrivit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas
adversas serpentibus. Quas tibi, deus meus, voces dedi, cum legerem
psalmos David, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum
spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum
catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis, muliebri habitu,
virili fide, anili securitate, materna caritate, Christiana pietate!
quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar
ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum,
adversum typhum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non
est qui se abscondat a calore tuo. quam vehementi et acri dolore
indignabar Manichaeis, et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta,
illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum, quo
sani esse potuissent! vellem, tu alicubi iuxta essent tunc, et me
nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent voces
meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me
fecerit ille psalmus: (Cum invocarem te, exaudisti me, deus iustitiae
meae; in tribulatione dilatasti mihi: Miserere mei, domine, et exaudi
orationem meam): audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter
se illa dicere putarent, quae inter haec verba dixerim, quia et re
vera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique
sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram
te de familiari affectu animi mei. Inhorrui timendo, ibidemque
inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec
omnia exibant per oculos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus
tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graves corde? Ut
quiddiligitis vanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim
vanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaveras
sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et collocans ad dexteram tuam,
unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum
veritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia
iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante
autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus.
et clamat prophetia: Quousque graves corde? Ut quid diligitis
vanitatem et quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam dominus
magnificavit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego
tamdiu nesciens vanitatem dilexi et mendacium quaesivi, et ideo audivi
et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar.
in phantasmatis enim, quae pro veritate tenueram, vanitas erat et
mendacium. et insonui multa graviter et fortiter in dolore
recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt
vanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbantur et evomuissent
illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te: quoniam vera morte
carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis. Legebam:
Irascimini et nolite peccare. et quomodo movebar, deus meus, qui iam
didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem: et
merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat,
sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die
irae et revelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant,
nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. volentes enim gaudere
forinsecus facile vanescunt, et effunduntur in ea, quae videntur et
temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o
si fatigentur inedia et dicant: Quis ostendet nobis bona? et dicamus,
et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, domine. non enim
lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te,
ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si viderent
internum aeternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non
eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in occulis suis foris a
te et dicerent: Quis ostendit nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus
eram, intus in cubili, ubi conpunctus eram, ubi sacrificaveram,
mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meae,
sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in
corde meo. et exclamabam, legens haec foris et agnoscens intus, nec
volebam multiplicari terrenis bonis, et devorans tempora et devoratus
temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et
vinum et oleum. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis
mei: O in pace! O in id ipsum! O quid dixit: obdormiam et somnum
capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est:
Absorpta est mors in victoria? et tu es id ipsum valde, qui non
mutaris, et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus
alius tecum, nec ad alia adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu,
domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam, nec
inveniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis,
latrator amarus et caecus adversus litteras, de melle caeli melleas,
et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae
huiustabescebam. Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum?
sed nec oblitus sum, nec silebo, flagelli tui asperitatem, et
misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc
excruciabas me, et cum in tantum ingravesceret, ut non valerem loqui,
ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut
deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in
cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genus simplici affectu fiximus,
fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expavi, fateor,
domine meus et deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus
fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui, et gaudens in
fide laudavi nomen tuum; et ea fides me securum esse non sinebat de
praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum
erant.
CAPUT 5
Renuntiavi peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses
venditorem verborum alium providerent, quod et tibi ego servire
deligissem, et illi professioni prae difficultate spirandi ac dolore
pectoris non sufficerem. et insinuavi per litteras antistiti tuo, viro
sancto Ambrosio, pristinos errores meos et praesens votum meum, ut
moneret, quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo
percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. at ille iussit
Esaiam prophetam, credo, quod prae ceteris evangelii vocationisque
gentium sit praenuntiator apertior. verum tamen ego primam huius
lectionem non intellegens, totumque talem arbitrans, distuli
repetendum exercitatior in dominico eloquio.
CAPUT 6
Inde ubi tempus advenit, quo me nomen dare oporteret, relicto rure
Mediolanium remeavimus placuit et Alypio renasci in te mecum, iam
induto humilitate sacramentis tuis congrua, et fortissimo dominatori
corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum
insolito ausu. adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum, ex me natum
carnaliter de peccato meo. tu bene feceras eum. annorum erat ferme
quindecim, et ingenio praeveniebat multos graves et doctos viros.
munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium, et multum
potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum
non habebam. quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu
inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. est liber
noster, qui inscribitur de Magistro: ipse ibi mecum loquitur. tu scis
illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris
mei, cum esset in annis sedecim. multa eius alia mirabiliora expertus
sum. horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium
miraculorum opifex? cito de terra abstulisti vitam eius, et securior
eum recordor, non timens quicquam pueritiae nec adulescentiae nec
omnino homini illi. sociavimus eum coaevum nobis in gratia tua,
educandum in disciplina tua: et baptizati sumus, et fugit a nobis
sollicitudo vitae praeteritae. nec satiabar in illis diebus
dulcitudine mirabili considerare altitudinem consilii tui super salute
generis humani. quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave
sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! voces illae
influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum, et
exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene
mihi erat cum eis.
CAPUT 7
Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et
exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et
cordibus. nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina,
Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur
haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. excubabat pia
plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo, servo tuo. ibi mater
mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens,
orationibus vivebat. non adhuc frigidi a calore spiritus tui,
excitabamur tamen civitate adtonita atque turbata. tunc hymni et
psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium. ne populus
maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum
retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis
imitantibus. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti, quo loco
laterent martyrum corpora Protasi et Gervasi, quae per tot annos
incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde opportune promeres
ad coercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim prolata et effossa
digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum
quos inmundi vexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus,
sanabantur, verum etiam quidam plures annos caecus civis civitatique
notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque
audisset, exsiluit, eoque se ut duceret suum ducem rogavit. quo
perductus inpetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae
in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum quod ubi fecit atque admovit
oculis, confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae
ferventes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi
sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore conpressus est.
gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut
haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen
tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post
te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans
tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.
CAPUT 8
Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Euodium
iuvenem ex nostro muncipio. qui cum Agens in Rebus militaret, prior
nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta militia saeculari
accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto.
quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi:
pariter remeabamus in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus,
mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe
confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus
innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi
anima parturit de illa famula tua, quae me parturivit, et carne, ut in
hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius,
sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educaverat
se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis
fieret. et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici
tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam
disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cuiusdam
decrepitae, quae patrem eius infantem portaverat, sicut dorso
grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. cuius rei gratia, et
propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a dominis
honorabatur. unde etiam curam dominicarum filiarum conmissam
diligentur gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta
severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. nam eas
praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime
alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat,
praecavens consuetudinem malam et addens verbum sanum: modo aquam
bibitis, quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos
veneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit,
sed mos potandi praevalebit. hac retione praecipiendi et auctoritate
imperandi frenabat aviditatem tenerioris aetatis, et ipsam puellarum
sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret.
Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat,
subrepserat ei vinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a
parentibus de cupa vinum depromere, submisso poculo, qua desuper
patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris
sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim
ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus
aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus
annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum
cotidiana modica addendo – quoniam qui modica spernit, paulatim
decidit – in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero
caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et vehemens illa
prohibitio? numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua
medicina, domine, vigilaret super nos? absente patre et matre et
nutritoribus, tu praesens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per
praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc
egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum
et acutum ex altera anima convicium, tamquam medicanale ferrum ex
occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti?
ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina
minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima
insultatione, vocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit
foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. sicut amici
adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec
tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. illa
enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare, et ideo
clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne
forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu,
domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens
profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de
alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc
advertit, potentiae suae tribuat, si verbo eius alius corrigatur, quem
vult corrigi.
CAPUT 9
Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus
quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita
viro servivit veluti domino, et sategit eum lucrari tibi, loquens te
illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reverenter amabilem
atque mirabilem viro. ita autem toleravit cubilis iniurias, ut nullam
de hac re cum marito haberet umquam simultatem. expectabat enim
misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat
vero illo praeterea sicut benevolentia praecipuus, ita ira fervidus.
sed noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne
verbo quidem. iam vero refractum et quietum cum opportunum viderat,
rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus
fuerat. denique cum matronae multae, quarum viri mansuetiores erant,
plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica
conloquia illae arguebant maritorum vitam, haec earum linguam, veluti
per iocum graviter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales
vocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae
factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis
superbire adversus dominos non oportere. cumque mirarentur illae,
scientes quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut
aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a
se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam
familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra
memoravi. quae observabant, expertae gratulabantur; quae non
observabant, subiectae vexabantur. Socrum etiam suam, primo susurris
malarum ancillarum adversus se irritatam, sic vicit obsequiis,
perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias
linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica
turbabatur, expeteretque vindictam. itaque posteaquam ille, et matri
obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum
consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit,
promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua
nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente
memorabili inter se benevolentiae suavitate vixerunt. Hoc quoque illi
bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia
mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes
quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab
utraque multa de invicem audiret amarissima, (qualia solet eructuare
turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente
inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum,) nihil tamen
alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret.
parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis
experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime
pervagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta
prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere: cum contra homini
humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere
male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit.
qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris.
Denique etiam virum suum iam in extrema vita temporali eius lucrata
est tibi; nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli
toleraverat. erat etiam serva servorum tuorum. quisquis eorum noverat
eam, multum in ea laudabat, et honorabat et diligebat te, quia
sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conversationis
fructibus testibus. fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem
parentibus rediderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis
testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens
abs te deviare cernebat. postremo nobis, domine, omnibus, quia ex
munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem eius in te
iam consociati vivebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam
gessit, quasi omnes genuisset, ita servivit, quasi ab omnibus genita
fuisset.
CAPUT 10
Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura – quem diem tu
noveras ignorantibus nobis – provenerat, ut credo, procurante te
occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad
quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat,
prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post
longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi. conloquebamur
ergo soli valde dulciter; et praeterita obliviscentes in ea quae ante
sunt extenti, quaerebamus inter nos apud praesentem veritatem, quod tu
es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit
nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. sed inhiabamus ore
cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae, qui est apud te;
ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus.
Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum
delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius
vitae iucunditate non conparatione, sed ne conmemoratione quidem digna
videretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum,
perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum caelum, unde sol
et luna et stellae lucent super terram. et adhuc ascendebamus,
interius cogitando et loquendo et mirando opera tua, et venimus in
mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem
ubertatis indeficientis, unde pascis Israel in aeternum veritate
pabulo, et ibi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae
fuerunt et quae futura sunt. et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et
sic erit semper: quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed
esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non est
aeternum. et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice tot
ictu cordis; et suspiravimus, et reliquimus ibi religatas primitias
spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et
incipitur et finitur. et quid simile verbo tuo, domino nostro, in se
permanenti sine vetustate atque innovanti omnia? Dicebamus ergo: se
cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et
aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non
se cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua
et omne signum et quidquid transuendo fit si cui sileat omnino --
quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus, sed
fecit nos qui manet in aeternum: – his dictis si iam taceant, quoniam
erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per
ea, sed per se ipsum, ut audiamus verbum eius, non per linguam carnis
neque per vocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma
similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus,
sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam
sapientiam super omnia manentem, se continuetur hoc et subtrahantur
aliae visiones longe inparis generis, et haec una rapiat et absorbeat
et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit
sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui
suspiravimus, nonne hoc est: Intra in gaudium domini tui? et istud
quando? an cum omnes resurgimus, sed non omnes inmutabimur? Dicebam
talia, etsi non isto modo et his verbis, tamen, domine, tu scis, quod
illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter verba
vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: fili,
quantum ad me adtinet, nulla re iam delector in hac vita. quid hic
faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi.
unum erat, propter quod in hac vita aliquantum inmorari cupiebam, ut
te Christianum catholicum viderem, priusquam morerer. cumulatius hoc
mihi deus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena servum
eius videam. quid hic facio?
CAPUT 11
Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea vix intra
quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum
aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta
a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et
aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti
similis: ubi eram? deinde nos intuens maerore attonitos: ponitis hic
inquit matrem vestram. ego silebam et fletum frenabam. frater autem
meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria
defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa vultu anxio,
reverberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens:
vide ait quid dicit. et mox ambobus: ponite inquit hoc corpus
ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad
domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis. cumque hanc sententiam
verbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingravescente morbo
exercebatur. Ego vero cogitans dona tua, deus invisibilis, quae
immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges
admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam, recolens, quod noveram,
quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi providerat et
praeparaverat iuxta corpus viri sui. quia enim valde concorditer
vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax
divinorum, adiungi ad illam felicitatem et conmemorari ab hominibus,
concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut coniuncta
terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas
plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam;
et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo
sermone nostro ad fenestram, cum dixit; iam quid hic facio? non
apparuit desiderare in patria mori. audivi etiam postea, quod iam, cum
Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia
conloquebatur quodam die, de contemtu vitae huius et bono mortis, ubi
ipse non aderam, illisque stupentibus virtutem feminae – quoniam tu
dederas ei – quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua
civitate corpus relinquere: nihil inquit longe est deo, neque timendum
est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. ergo
die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae,
tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore
soluta est.
CAPUT 12
Premebam oculos eius; et confluebat in praecordia mea maestitudo
ingens et transfluebat in lacrimas; ibidemque oculi mei violento animi
imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali
luctamine valde male mihi erat. tum vero, ubi efflavit extremum, puer
Adeodatus exclamavit in planctu, atque ab omnibus nobis coercitus
tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus
iuvenali voce, voce cordis, coercebatur et tacebat neque enim decere
arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare,
quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut
quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino
moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta
rationibusque certis tenebamus. Quid ergo, quod intus mihi graviter
dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et carissima
repente dirrupta vulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius,
quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens
appellabat me pium; et conmemorabat grandi dilectionis affectu,
numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum
sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid
conparabile habebat honor a me delatus illi et servitus ab illa mihi?
quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et
quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius.
Cohibito ergo a fletu illo puero, psalterium arripuit Euodius et
cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: Misericordiam
et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur,
convenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis,
quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte, ubi decenter
poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat
tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam
cruciatum, tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus et
sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi
eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei, et
constringebam fluxum maeoris, cedebatque mihi paululum: rursusque
impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad
vultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi
vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine
debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore
dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar. Cum ecce corpus
elatum est, imus, redimus, sine lacrimis. nam neque in eis precibus,
quas tibi fudimus, cum offeretur pro ea sacrificium pretii nostri, iam
iuxta sepulchrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic
fiere solet, nec in eis ergo precibus flevi: sed toto die graviter in
occulto maestus eram, et mente turbata rogebam te, ut poteram, quo
sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, conmendans memoriae meae
vel hoc uno documento omnis consuetudinis vinculum etiam adversus
mentem, quae iam non fallaci verbo pascitur. visum etiam mihi est, ut
irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci
balaneion dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc
confiteor misericordiae tuae, pater orphanorum, quoniam lavi et talis
eram, qualis priusquam lavissem. neque enim exudavit de corde meo
maeroris amaritudo. deinde dormivi, et vigilavi, et non parva ex parte
mitigatum inveni dolorem meum, atque ut eram in lecto meo solus,
recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim, deus,
creator omnium polique rector vestiens diem decoro lumine, noctem
sopora gratia, artus solutos ut quies reddat laboris usui mentesque
fessas allevet luctuque solvat anxios. Atque inde paulatim redducebam
in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque eius piam in te
et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum,
et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me.
et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum vellent,
substernens eas cordi meo: et requievit in eis, quoniam ibi erant
aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum
meum. et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. legat qui volet et
interpretetur, ut volet, et si peccatum invenerit. flevisse me matrem
exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos
annos fleverat, ut oculis tuis viverem, non inrideat, sed potius, si
est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium
fratrum Christi tui.
CAPUT 13
Ego autem iam sanato corde ab illo vulnere, in quo postea redargui
carnales affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe
aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso sprirtu, consideratione
periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. quamquam illa in
Christo vivficata, etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit, ut
laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere,
ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore eius
contra praeceptum tuum. et dictum est a veritate, filio tuo: Si quis
dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et vae etiam
laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam! quia
omnino non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem
apud te locum. quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi
enumerat nisi munera tua? o si cognoscant se homines homines, et qui
gloriatur, in domino gloriatur! Ego itaque, laus mea et vita mea, deus
cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi
gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi
me per medicinam vulnerum nostrorum, quae pependit in ligno, et sedens
ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. scio misericorditer
operatam, et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte et tu
illi debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam
salutis, dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in
iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua vera
sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu
dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam
praestabis, cui misericors fueris. Et, credo, iam feceris quod te
rogo, sed voluntaria oris mei adproba, domine. namque illa imminente
die resolutionis suae, non cogitavit suam corpus sumptiose contegi aut
condi aromatis, aut monumentum electum concupivit aut curavit
sepulchrum patrium: non ista mandavit nobis, sed tantummodo memoriam
sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei praetermissione
servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est
chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis
computans delicta nostra, et quaerens, quid obiciat, et nihil
inveniens in illo, in quo vincimus. quis ei refundet innocentem
sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei?
ad cuius pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam
vinculo fidei. nemo a protectione tua dirrumpat eam. non se interponat
nec vi nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se
debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore callido, sed
respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet, quod pro nobis
non debens reddidit. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et
post quem nulli nupta est, cui servivit fructum tibi afferens cum
tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. et inspira, domine meus,
deus meus, inspira servis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis
meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot hoc
legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae, famulae tuae, cum
Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in
hanc vitam, quemadmodum nescio. meminerint cum affectu pio parentum
meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in
matre catholica, et civium meorum in aeterna Hierusalem, cui suspirat
peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, tu quod a me illa
poposcit extremum uberius ei praestetur in multorum orationibus per
confessiones quam per orationes meas.
LIBER X
CAPUT 1
Cognoscam te, cognitor meus, congoscam sicut et cognitus sum. virtus
animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine
macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo,
quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda,
quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in
eis. ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, venit ad
lucem. volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo
autem meo coram multis testibus.
CAPUT 2
Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae
conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri
tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. nunc autem quod gemitus
meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et
desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te, et nec
tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo, domine, manifestus sum,
quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi. neque id ago verbis
carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem
novit auris tua. cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi
quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi
quam hoc non tribuere mihi: quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed
prius eum iustificas impium. confessio itaque mea, deus meus, in
conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. tacet enim strepitu,
clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me
tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi
tu prius dixeris.
CAPUT 3
Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi
ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad
cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. quid a me
quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde
sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem
nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui
in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere:
mentitur dominus. quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se?
quis porro cognoscet et dicit: falsum est, nisi ipse mentiatur? sed
quia caritas omnia credit (inter eos utique, quos conexos sibimet unum
facit), ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant
homines, quibus demonstrare non possum, an vera confitear; sed credunt
mihi, quorum mihi aures caritas aperit. Verum tamen tu, medice meus
intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones
praeteritorum malorum meorum (quae remisisti et texisti, ut beares me
in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo), cum leguntur et
audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: non
possum, sed evigilet in amore misericordiae tuae et dulcidine gratiae
tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius
infirmitatis suae. et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui
iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et
non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur
conscientia mea, spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua,
quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has
litteras, adhuc quis ego sim, non quis fuerim? nam illum fructum vidi
et conmemoravi. sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum
mearum, et multi hoc nosse cupiunt, qui me noverunt, et non me
noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non
est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. volunt ergo audire
confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec
mentem possunt intendere; credituri tamen volunt, numquid cognituri?
dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de me
confitentem, et ipsa in eis credit mihi.
CAPUT 4
Sed quo fructu id volunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint.
quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint,
quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non enim parvus est
fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis
et a multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod
amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. animus ille hoc
faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os
locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed
fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem improbat
me, contristatur pro me, quia sive approbet sive improbet me, diligit
me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis
meis. bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea
sunt et iudicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus
et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus,
turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui,
miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum,
et nequaquam deserens coepta tua consumma imperfecta mea. Hic est
fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc
confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore, et
secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum
hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium
meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et
comitum viae meae. hi sunt servi tui, fratres mei, quos filios tuos
esse voluisti, dominos meos, quibus iussisti ut serviam, si volo tecum
de te vivere. et hoc mihi verbum tuum parum erat si loquendo
praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et
dictis, id ago sub alis tuis, nimis cum ingenti periculo, nisi quia
sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota
est. parvulus sum, sed vivit semper pater meus et idoneus est mihi
tutor meus, idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse
es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim.
indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut serviam, non quis fuerim, sed
quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic
itaque audiar.
CAPUT 5
Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt
hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid
hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu
autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego vero quamvis prae
tuo conspectu me despiciam, et aestimem me terram et cinerem, tamen
aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe videmus nunc per
speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quamdiu
peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi; et tamen te novi
nullo modo posse violari; ego vero quibus temptationibus resistere
valeam quibusve non valeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui
nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum
temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. confitear ergo quid
de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me
scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec
fiant tenebrae meae sicut meridies in vultu tuo.
CAPUT 6
Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum
verbo tuo, et amavi te. sed et caelum et terra et omnia, quae in eis
sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere
omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis, cui
misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris:
alioquin caelum et terra surdis locuntur laudes tuas. quid autem amo,
cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem
lucis ecce istum amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum
omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suaveolentiam, non
manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec
amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam vocem et
quendam olorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum
meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei,
ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non
rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod
non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non divellit satietas. hoc
est quod amo, cum deum meum amo. Et quid est hoc? interrogavi terram,
et dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt.
interrogavi mare et abyssos et reptilia animarum vivarum, et
responderunt: non sumus deus tuus; quaere super nos. interrogavi auras
flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: fallitur
Anaximenes; non sum deus. interrogavi caelum, solem, lunam, stellas:
neque nos sumus deus, quem quaeris, inquiunt. et dixi omnibus, quae
circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod vos non
estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamaverunt voce magna: ipse
fecit nos. interrogatio mea intentio mea, et responsio eorum species
eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: tu quis es? et respondi: homo.
et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et
alterum interius. quid horum est, unde quaerere debui deum meum, quem
iam quaesiveram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui
mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei
quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti
de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt,
dicentium: non sumus deus et: ipse fecit nos. homo interior cognovit
haec per exterioris ministerium; ego interior cognovi haec, ego, ego
animus per sensum corporis mei. interrogavi mundi molem de deo meo, et
respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit. Nonne omnibus, quibus
integer sensus est, apparet haec species? cur non omnibus eadem
loquitur? animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare
nequeunt. non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex
ratio. homines autem possunt interrogare, ut invisibilia dei per ea,
quae facta sunt, intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et
subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi
iudicantibus, nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius
tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat,
aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic
loquitur: immo vero omnibus loquitur, sed illi intellegunt, qui eius
vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. veritas enim dicit
mihi: non est deus tuus caelum et terra neque omne corpus. hoc dicit
eorum natura. vident: moles est minor in parte quam in toto. iam tu
melior es, tibi dico, anima, quoniam tu vegetas molem corporis tui
praebens ei vitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem
tuus etiam tibi vitae vita est.
CAPUT 7
Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae?
per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo vim meam, qua haereo
corpori et vitaliter compagem eius repleo. non ea vi reperio deum
meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et
est eadem vis, qua vivunt etiam eorum corpora. est alia vis, non solum
qua vivifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricavit
dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non videat, sed
illi, per quem videam, huic, per quam audiam, et propria singillatim
ceteris sensibus sedibus et officiis suis: quae diversa per eos ago
unus ego animus. transibo et istam vim meam; nam et hanc habet equus
et mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.
CAPUT 8
Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui
fecit me, et venio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt
thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis
invectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, vel augendo
vel minuendo vel utcumque variando ea quae sensum attigerit, et si
quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et
sepelivit oblivio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid volo,
et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de
abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam catervatim se
proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium
quasi dicentia: ne forte nos sumus? et abigo ea manu cordis a facie
recordationis meae, donec enubiletur quod volo atque in conspectum
prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut
poscuntur suggeruntur, et cedunt praecedentia consequentibus, et
cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. quod totum fit, cum
aliquid narro memoriter. Ubi sunt omnia distincte generatimque
servata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes
colores formaeque corporum per oculos, per aures autem omnia genera
sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris
aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid
calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve sive extrinsecus
sive intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est,
et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque
ineffabiles sinus eius: quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam
et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum
imagines illic praesto sunt cogitatione reminiscentis eas. quae
quomodo fabricatae sint, quis dicit, cum appareat, quibus sensibus
raptae sint interiusque reconditae? nam et in tenebris atque in
silentio dum habito, in memoria mea profero, si volo, colores, et
discerno inter album et nigrum et inter quos alios volo, nec incurrunt
soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi
ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si
placet, atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture
canto quantum volo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi
sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius
retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensum
ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram
liliorum discerno a violis nihil olfaciens, et mel defrito, lene
aspero, nihil tum gustando neque contractando, sed reminiscendo
antepono. Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi
caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire
potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro, meque
recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus
fuerim. ibi sunt omnia, quae sive experta a me sive credita memini. ex
eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum vel ex eis, quas
expertus sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo
praeteritis; atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et
haec omnia rursus quasi praesentia meditor. faciam hoc et illud dico
apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum
imaginibus, et hoc aut illud sequitur. o si esset hoc aut illud!
avertat deus hoc aut illud!: dico apud me ista, et cum dico, praesto
sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino
aliquid eorum dicerem, si defuissent. Magna ista vis est memoriae,
magna nimis, deus, penetrale amplum et infinitum: quis ad fundum eius
pervenit? et vis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet,
nec ego ipse capio totum, quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum
angustus est: ut ubi sit quod sui non capit? numquid extra ipsum ac
non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur
admiratio, stupor adprehendit me. et eunt homines mirari alta montium,
et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani
ambitum, et gyros siderum, et relinquunt se ipsos, nec mirantur, quod
haec omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem, nisi
montes et fluctus et flumina et sidera, quae vidi, et Oceanum, quem
credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus, quasi
foris viderem. nec ea tamen videndo absorbui, quando vidi oculis; nec
ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et novi: quid ex quo sensu
corporis impressum sit mihi.
CAPUT 9
Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt
et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum
exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines,
sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi,
quot genera quaesitionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea,
ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit aut
praeterierit, sicut vox inpressa per aures vestigio, quo recoleretur,
quasi sonaret, cum iam non sonaret; aut sicut odor dum transit et
vanescit in ventos olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem
sui, quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus, qui certe in ventre
iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid, quod
corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur
memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae
imagines mira celeritate capiuntur, et miris tamquam cellis
reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.
CAPUT 10
At vero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit,
quale sit, sonorum quidem, quibus haec verba confecta sunt, imagines
teneo, et eos per auras cum strepitu transisse, ac iam non esse scio.
res vero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu
corporis attigi neque uspiam vidi praeter animum meum, et in memoria
recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intraverint
dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec invenio,
qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: si coloratae sunt, nos
eas nuntiavimus; aures dicunt: si sonuerunt, a nobis indicatae sunt;
nares dicunt: si oluerunt, per nos transierunt; dicit etiam sensus
gustandi: si sapor non est, nihil me interroges: tactus dicit: si
corpulentum non est, non contrectavi, si non contrectavi, non
indicavi. unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? nescio
quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo
recognovi, et vera esse approbavi et commendavi ei tamquam reponens,
unde proferrem, cum vellem. ibi ergo erant et antequam ea didicissem,
sed in memoria non erant. ubi ergo, aut quare, cum dicerentur, agnovi
et dixi: ita est, verum est, nisi quia iam erant in memoria, sed tam
remota et retrusa quasi in cavis abditioribus, ut, nisi admonente
aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?
CAPUT 11
Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per
sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se
ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria
continebat, cogitando quasi colligere atque animadvertendo curare, ut
tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta
latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant. et quam multa
huius modi gestat memoria mea, quae iam inventa sunt, et sicut dixi,
quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur: quae si
modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus
demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo
velut nova excogitanda sint indidem iterum – neque enim est alia
regio eorum – et cogenda rursus, ut sciri possint, id est velut ex
quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. nam cogo et
cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. verum tamen sibi
animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in
animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.
CAPUT 12
Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges
innumerabiles, quarum nullam corporis sensus inpressit, quia nec ipsae
coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectatae
sunt. audivi sonos verborum, quibus significantur, cum de his
disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. nam illi aliter
graece, aliter latine sonant, istae vero nec graecae nec latinae sunt
nec aliud eloquiorum genus. vidi lineas fabrorum vel etiam
tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt
imagines earum, quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis
sine ulla cogitatione qualiscumque corporis sensibus, quos numeramus;
sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et
ideo valde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos videt, et ego
doleam ridentem me.
CAPUT 13
Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa
etiam, quae adversus haec falsissime disputantur, audivi et memoria
teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est
falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa, quae contra
dicuntur, et hoc memini, aliterque nunc video discernere me ista,
aliter autem memini saepe me discrevisse, cum ea saepe cogitarem. ergo
et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et
intellego, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse
meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci
nunc potui, si recordabor, utique per vim memoriae recordabor.
CAPUT 14
Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo
eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diverso, sicut
sese habet vis memoriae. nam et laetatum me fuisse reminiscor non
laetus, et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis, et me
aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinae cupiditatis sine
cupiditate sum memor. aliquando et e contrario tristitiam meam
transactam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. quod mirandum non
est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus itaque si praeteritum
dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. hic vero, cum
animus sit etiam ipsa memoria – nam et cum mandamus aliquid, ut
memoriter habeatur, dicimus: vide, ut illud in animo habeas, et cum
obliviscimur, dicimus: non fuit in animo et elapsum est animo, ipsam
memoriam vocantes animum – cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum
tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et
memoria tristitiam, laetusque est animus ex eo, quod inest ei
laetitia, memoria vero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non
est? num forte non pertinet ad animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo
memoria quasi venter est animi, laetitia vero atque tristitia quasi
cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur, quasi traiecta in
ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec
illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia. Sed ecce de
memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi,
cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his
disputare potuero dividendo singula per species sui cuiusque generis
et difiniendo, ibi invenio quid dicam atque inde profero, nec tamen
ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et
antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea
inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut de ventre
cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur
igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a
reminiscente, laetitiae dulcedo vel amaritudo maestitiae? an in hoc
dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia volens
loqueretur, si quotiens tristitiam metumve nominamus, totiens maerere
vel timere cogeremur? et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria
nostra non tantum sonos nominum secundum imagines inpressas a sensibus
corporis, sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas nulla
ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum
suarum sentiens, memoriae commendavit, aut ipsa sibi haec etiam non
commendata retinuit.
CAPUT 15
Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? nomino quippe
lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in
memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem corporis,
nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in
memoria mea, nescirem, quid dicerem nec eum in disputando a voluptate
discernerem. nomino salutem corporis, cum salvus sum corpore; adest
mihi res ipsa; verum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea,
nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus; nec
aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem
imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore.
nomino numeros, quibus numeramus; en assunt in memoria mea non
imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in
memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa
mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino.
et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam
adest ac non per se ipsam?
CAPUT 16
Quid, cum oblivionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde
agnosco rem, nisi meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem,
quam significat; quam si oblitus essem, quid ille valeret sonus,
agnoscere utique non valerem. cum memoriam memini, per se ipsam sibi
praesto est ipsa memoria; cum vero memini oblivionem, et memoria
praesto est et oblivio, memoria, ex qua meminerim, oblivio, quam
meminerim. sed quid est oblivio nisi privatio memoriae? quomodo ergo
adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? at si
quod meminimus memoria retinemus, oblivionem autem nisi meminissemus,
nequaquam possemus audito isto nomine rem, quae illo significatur,
agnoscere, memoria retinetur oblivio. adest ergo, ne obliviscamur,
quae cum adest, obliviscimur. an ex hoc intellegitur non se per ipsam
inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si
per se ipsam praesto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut
oblivisceremur, efficeret? et hoc quis tandem indagabit? quis
comprehendet, quomodo sit? Ego certe, domine, laboro hic et laboro in
me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. neque
enim nunc scrutamur plagas caeli, aut siderum intervalla demetimur,
vel terrae liberamenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non
ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid autem
propinquius me ipso mihi? et ecce memoriae meae vis non conprehenditur
a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. quid enim dicturus sum,
quando mihi certum est meminisse me oblivionem? an dicturus sum non
esse in memoria mea quod memini? an dicturus sum ad hoc inesse
oblivionem in memoria mea, ut non obliviscar? utrumque absurdissimum
est. quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri
memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini? quo pacto et hoc
dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cuiusque imago in memoria,
prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit imprimi?
sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui; sic
facies hominum, quas vidi, et ceterorum sensum nuntiata; sic ipsius
corporis salutem sive dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis
imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum
illa et absentia reminiscerer. si ergo per imaginem suam, non per se
ipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat, ut eius imago
caperetur. cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria
conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum invenit, praesentia
sua delet oblivio? et tamen quocumque modo, licet sit modus iste
incomprehensibilis et inexplicabilis, ipsam oblivionem meminisse me
certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.
CAPUT 17
Magna vis est memoriae, nescio quod horrendum, deus meus, profunda et
infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. quid
ergo sum, deus meus? quae natura sum? varia, multimoda vita et inmensa
vehementer. ecce in memoriae meae campis et antris et cavernis
innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum
generibus sive per imnagines, sicut omnium corporum, sive per
praesentiam, sicut affectionum animi – quas et cum animus non
patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria --
per haec omnia discurro et volito hac illac, penetro etiam, quantum
possum, et finis nusquam: tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est
in homine vivente mortaliter! quid igitur agam, tu vera mea vita, deus
meus? transibo et hanc vim meam, quae memoria vocatur, transibo eam,
ut pertendam ad te, dulce lumen. quid dicis mihi? ego ascendens per
animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam vim meam,
quae memoria vocatur volens te attingere, unde attingi potes, et
inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. habent enim memoriam et
pecora et aves, alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia
multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere valerent ullis
rebus nisi per memoriam. transibo ergo et memoriam, ut attingam eum,
qui separavit me a quadrupedibus et volatibus caeli sapientiorem me
fecit. transibo et memoriam, ut ubi te inveniam, vere bone et secura
suavitas, ut ubi te inveniam? si praeter memoriam meam te invenio,
inmemor tui sum. et quomodo iam inveniam te, si memor non sum tui?
CAPUT 18
Perdiderat enim mulier drachmam et quaesivit eam cum lucerna et, nisi
memor eius esset, non inveniret eam. cum enim esset inventa, unde
sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa memini me
perdita quaesisse atque invenisse. inde istuc scio, quia, cum
quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: num forte hoc est? num
forte illud? tamdiu dicebam: non est, donec id offeretur quod
quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi
offeretur, non invenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum
aliquid perditum quaerimus et invenimus. verum tamen si forte aliquid
ab oculis perit, non a memoria, veluti quaeritur, donec reddatur
aspectui. quod cum inventum fuerit, ex imagine, quae intus est,
recognoscitur. nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non
agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat
quidem oculis, memoria tenebatur.
CAPUT 19
Quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliviscimur et
quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria?
et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud
occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: hoc est; quod non
diceremus, nisi agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus.
certe enim obliti fueramus. an non totum exciderat, sed ex parte, quae
tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul
volvere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine
claudicans reddi quod deerat flagitabat? tamquam si homo notus sive
conspiciatur oculis sive cogitetur, et nomen eius obliti requiramus,
quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari
consuevit; ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta
notitia non inaequaliter adquiescat. et unde adest nisi ex ipsa
memoria? nam et cum ab alio conmoniti recognoscimus, inde adest. non
enim quasi novum credimus, sed recordantes adprobamus hoc esse, quod
dictum est. si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti
reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti sumus, quod vel
oblitos nos esse meminimus. hoc ergo nec amissum quaerere poterimus,
quod omnino obliti fuerimus.
CAPUT 20
Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, vitam
beatam quaero. quaeram te, ut vivat anima mea. vivit enim corpus meum
de anima mea, et vivit anima mea de te. quomodo ergo quaero vitam
beatam? quia non est mihi, donec dicam: sat, est illic, ubi oportet ut
dicam. quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam
oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi
incognitam, sive quam numquam scierim sive quam sic oblitus fuerim, ut
me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata vita, quam omnes
volunt et omnino qui nolit nemo est? ubi noverunt eam, quod sic volunt
eam? ubi viderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo.
et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est,
et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi,
qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re
nec spe beati sunt: qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent
eam, non ita vellent beati esse: quod eos velle certissimum est.
nescio quomodo noverunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia,
de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati
fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui
primus peccavit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum
miseria nati sumus, non quaero nunc; sed quaero, utrum in memoria sit
beata vita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audivimus nomen
hoc et omnes rem, omnes nos adpetere fatemur; non enim solo sono
delectamur. nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia
ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si
graece hoc audierit; quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui
adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines.
nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, utrum
beati esse vellent, sine ulla dubitatione velle responderent. quod non
fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.
CAPUT 21
Numquid ita, ut memini Carthaginem qui vidi? non; vita enim beata non
videtur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros?
non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci; vitam
vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus, et tamen adhuc
adipisci eam volumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus
eloquentiam? non; quamvis et hoc nomine audito recordentur ipsam rem,
qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet
eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes
animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant: quamquam
nisi ex interiore notitia, non delectarentur, neque hoc esse vellent,
nisi delectarentur: – beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis
experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium
meum etiam tristis memini sicut vitam beatam miser; neque umquam
corporis sensu gaudium meum vel vidi vel audivi vel odoratus sum vel
gustavi vel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus
sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam
aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum
diversitate, de quibus me gavisum esse memini. nam et de turpibus
gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque
exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo,
tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.
Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam, ut recorder eam et
amem et desiderem? nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus
omnes esse volumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa
voluntate vellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus,
utrum militare velint, fieri possit, ut alter eorum velle se, alter
nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati velint,
uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille
velit militare, non ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte
quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse velle
consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle
gaudere atque ipsum gaudium vitam beatam vocant. quod etsi alius hinc,
alius illinc assequitur, unum est tamen, quo pervenire omnes nituntur,
ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo
potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando
beatae vitae nomen auditur.
CAPUT 22
Absit, domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi, absit,
ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. est enim gaudium, quod
non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu
ipse es. et ipsa est beata vita, gaudere de te, ad te, propter te:
ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud
sectantur gaudium neque ipsum verum. ab aliqua tamen imagine gaudii
voluntas eorum non avertitur.
CAPUT 23
Non ergo certum est, quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de
te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique vitam beatam
volunt. an omnes hoc volunt, sed quoniam caro concupiscit adversus
spiritum et spiritus adversus carnem, ut non faciant quod volunt,
cadunt in id quod valent eoque contenti sunt, quia illud, quod non
valent, non tantum volunt, quantum sat est, ut valeant? nam quaero ab
omnibus, utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non
dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos
esse se velle. beata quippe vita est gaudium de veritate. hoc est enim
gaudium de te, qui veritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei
meae, deus meus. hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam, quae sola
beata est, omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt. multos
expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo
noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? amant
enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam vitam (quod non
est aliud quam de veritate gaudium), utique amant etiam veritatem nec
amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non
de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis,
quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter
meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent,
ambulent, ne tenebrae conprehendant. Cur autem veritas parit odium, et
inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans, cum ametur beata
vita, quae non est nisi gaudium de veritate? nisi quia sic amatur
veritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse
meritatem, et quia falli nollent, nolunt convinci, quod falsi sint.
itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant.
amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt
et fallere volunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum
eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari
nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic,
sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis
atque indecens latere vult, se autem ut lateat aliquid non vult.
contra illi redditur, ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem
veritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est, veris mavult gaudere
quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de
ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.
CAPUT 24
Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non
te inveni extra eam. neque enim aliquid de te invenio, quod non
meminissem, ex quo didici te. nam ex quo didici te, non sum oblitus
tui. ubi enim inveni veritatem, ibi inveni deum meum, ipsam veritatem,
quam ex quo didici, non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in
memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in
te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia
tua, respiciens paupertatem meam.
CAPUT 25
Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile
fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc
dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte
maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et
bestiae, cum te recordarer (quia non ibi te inveniebam inter imagines
rerum corporalium), et veni ad partes eius, ubi commendavi affectiones
animi mei, nec illic inveni te. et intravi ad ipsius animi mei sedem
(quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus), nec
ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio viventis,
qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus,
obliviscimur, et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia
dominus deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem
incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria
mea, ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius habites, quasi
vero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te
didici, et in ea invenio, cum recordor te.
CAPUT 26
Ubi ergo te inveni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria
mea, priusquam te discerem. ubi ergo te inveni, ut discerem te, nisi
in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et
nusquam locus. veritas, ubique praesides omnibus consulentibus te
simulque respondes omnibus diversa consulentibus. liquide tu
respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde volunt consulunt,
sed non semper quod volunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non
magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc
velle quod a te audierit.
CAPUT 27
Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! et
ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam, et in ista formosa,
quae fecisti, deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea me
tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. vocasti et
clamasti et rupisti surditatem meam: coruscasti, splenduisti et
fugasti caecitatem meam: fragrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi,
gustavi et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
CAPUT 28
Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et
viva erit vita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples,
sublevas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi sum.
contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua
parte stet victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! contendunt
maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria
nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce vulnera mea non
abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non
temptatio est vita humana super terram? quis velit molestias et
difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat,
etsi tolerare amat. quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non
esse quod toleret. prospera in adversis desidero, adversa in prosperis
timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita
temptatio? vae prosperitatibus saeculi semel et iterum, a timore
adversitatis et a corruptione laetitiae! vae adversitatibus saeculi
semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa
adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam! numquid non temptatio
est vita humana super terram sine ullo interstitio?
CAPUT 29
Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et
iube quod vis. imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam,
quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat
sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe
colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim
te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. o amor, qui
semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me!
continentiam iubes: da quod iubes et iube quod vis.
CAPUT 30
Iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia
oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu, et de ipso
coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et quoniam
dedisti, factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem.
sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium
rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit; et occursantur mihi
vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad
delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et
tantum valet imaginis illius inlusio in anima mea in carne mea, ut
dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt.
numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest
inter me ipsum et me ipsum, intra momentum, quo hinc ad soporem
transeo vel huc inde retranseo! ubi est tunc ratio, qua talibus
suggestionibus resistit vigilans, et si res ipsae ingerantur,
inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum
sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus, nostrique
propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus
inlecebris adhibemus adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum
aliter accidit, evigilantes ad conscientiae requiem redeamus; ipsaque
distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo
factum esse doleamus. Numquid non potens est manus tua, deus
omnipotens, sanare omnes languores animae meae, atque abundantiore
gratia tua lascivos motus etiam mei soporis extinguere? augebis,
domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad
te, concupiscentiae visco expedita; ut non sit rebellis sibi, atque ut
in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum
turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne
consentiat quidem. nam ut nihil tale vel tantulum libeat, quantulum
possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in
hac vita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui
vales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc
sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo; exultans cum tremore
in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum,
sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem
plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum
absorpta fuerit mors in victoriam.
CAPUT 31
Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim
cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et
ventrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica, et
corruptible hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suavis
est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar, et
cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in servitutem redigens
corpus meum, et dolores mei voluptate pelluntur. nam fames et sitis
quidam dolores sunt: urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum
medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum
tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum
serviunt, calamitas deliciae vocantur. Hoc me docuisti, ut quemadmodum
medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem
satietatis ex indigentiae molesta transeo, in ipso transitu mihi
insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus voluptas est.
et non est alius, qua transeatur, quo transire cogit necessitas. et
cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa
periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa
fiat, quod salutis causa me facere vel dico vel volo. nec idem modus
utriusque est: nam quod saluti satis est, delectatione parum est, et
saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium
petat an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc
incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis
patrocinium, gaudens non adparere, quod satis sit moderationi
valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. his
temptationibus cotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam et ad
te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.
Audio vocem iubentis dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et
ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne adpropinquet mihi.
crapula autem nonnumquam subrepsit servo tuo: misereberis, ut longe
fiat a me. nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis
orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te
accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus
numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. ergo a te
factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt. a quo factum est,
ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut
scirent utrique, a quo factum est. audivi aliam vocem tuam: Post
concupiscentias tuas non eas et a voluptate tua vetare. audivi et
illam ex munere tuo, quam multum amavi: Neque si manducaverimus,
abundabimus, neque si non manducaverimus, deerit nobis; hoc est
dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audivi et
alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse, et abundare
novi et penuriam pati novi. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce
miles castrorum caelestium. non pulvis, quod sumus. sed memento,
domine, quoniam pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et
perierat et inventus est. nec ille in se potuit, quia idem pulvis
fuit, quem talia dicentem adflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia
possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da
quod iubes et iube quod vis. iste se accepisse confitetur et quod
gloriatur in domino gloriatur. audivi alium rogantem, ut accipiat:
Aufer, inquit, a me concupiscentias ventris. unde adparet, sancte
deus, te dare, cum fit quod imperas fieri. Docuisti me, pater bone:
Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem
manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod
cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo,
et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non
manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet.
didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo,
pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni
temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam
cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui,
manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili
abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam
cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae
concupiscentia deceptum, et David propter aquae desiderium a se ipso
reprehensum, et regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque
et populus in heremo non quia carnes desideravit, sed quia escae
desiderio adversus dominum murmuravit, meruit inprobari. In his ergo
temptationibus positus, certo cotidie adversus concupiscentiam
manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius
non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni
gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis
est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis?
quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum,
quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et
interpellat te pro peccatis meis, qui vicit saeculum, numerans me
inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius viderunt
oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.
CAPUT 32
De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum
adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi videor;
forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me
latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de viribus suis
ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod
inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur, et nemo
securus esse debet in ista vita, quae tota temptatio nominatur, utrum
qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore
deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.
CAPUT 33
Voluptates aurium tenacius me inplicaverant et subiugaverant, sed
resolvisti et liberasti me. nunc in sonis, quos animant eloquia tua,
cum suavi et artificosa voce cantantur, fateor, aliquantulum
adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum volo. attamen cum
ipsis sententiis quibus vivunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde
meo nonnullius dignitatis locum, et vix eis praebeo congruentem.
aliquando enim plus mihi videor honoris eis tribuere, quam decet, dum
ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos
nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita
cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diversitate
habere proprios modos in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta
familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem
enervandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non
ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter
illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his
pecco non sentiens et postea sentio. Aliquando autem hanc ipsam
fallaciam inmoderatius cavens erro nimia severitate, sed valde
interdum, ut melos omnes cantilenarum suavium, quibus Daviticum
psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim atque ipsius
ecclesiae, tutiusque mihi videtur, quod de Alexandrino episcopo
Athanasio saepe dictum mihi commemini, qui tam modico flexu vocis
faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam
canenti. verum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus
ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum quod
moveor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida voce et
convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius
utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum voluptatis et
experimentum salubritatis magisque, adducor; non quidem
inretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare
in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum
pietatis adsurgat. tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam
res, quae canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc
mallem non audire cantantem. ecce ubi sum! flete mecum et pro me flete
qui aliquid boni vobiscum intus agitis, unde facta procedunt. nam qui
non agitis, non vos haec movent. tu autem, domine deus meus, exaudi et
respice et vide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio
factus sum, et ipse est languor meus.
CAPUT 34
Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquor
confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae,
ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc
pulsant ingemescentem, et habitaculum meum, quod de caelo est,
superindui cupientem. pulchras formas et varias, nitidos et amoenos
colores amant oculi. non teneant haec animam meam; teneat eam deus,
qui fecit haec bona quidem valde, sed ipse est bonum meum, non haec.
tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi,
sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa
enim regina colorum lux, ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi
per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi, aliud agenti et ad
eam non advertenti. insinuat autem se ita vehementer, ut, si repente
subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat
animum. O lux, quam videbat Tobis, cum istis oculis filium docebat
vitae viam, et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam
videbat Issac praegravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum
filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit;
aut quam videbat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis
in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiavit, et
nepotibus suis ex Ioseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum
foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. ipsa est
lux, una est et unum omnes, qui vident et amant eam. at ista
corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine
condit vitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare
te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non
assumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. resisto seductionibus
oculorum, ne inplicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam, et
erigo ad te invisibiles oculos, ut tu evellas de laqueo pedes meos. tu
subinde evelles eos, nam inlaqueantur. tu non cessas evellere, ego
autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis. quoniam non dormies
neque dormitabis, qui custodis Israel. Quam innumerabilia variis
artibus et opificiis in vestibus, calciamentis, vasis et cuiuscemodi
fabricationibus, picturis etiam diversisque figmentis, atque his usum
necessarium atque moderatum et piam significationem longe
transgredientibus, addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras
sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et
exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam
hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sacrificatori meo, quoniam
pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa
pulchritudine veniunt, quae supra animas est, cui suspirat anima mea
die ac nocte. sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores
inde trahunt adprobandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. et
ibi est et non vident eum, ut non eant longius, et fortitudinem suam
ad te custodiant, nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego
autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum
innecto, sed tu evelles, domine, evelles tu, quoniam misericordia tua
ante oculos meos est. nam ego capior miserabiliter, et tu evelles
misericorditer aliquando non sentientem, quia suspensus incideram,
aliquando cum dolore, quia iam inhaeseram.
CAPUT 35
Huc accedit alia forma temptationis multiplicius periculosa. praeter
enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensum
et voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a te,
inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in
carne, sed experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine
cognitionis et scientiae palliata. quae quoniam in appetitu noscendi
est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes,
concupiscentia oculorum eloquio divino adpellata est. ad oculos enim
videre proprie pertinet: utimur autem hoc verbo etiam in ceteris
sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. neque enim dicimus: audi
quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut:
palpa quam fulgeat: videri enim dicuntur haec omnia. dicimus autem non
solum: vide quid lucet, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam:
vide quid sonet, vide quid oleat, vide quid sapiat, vide quam durum
sit. ideoque generalis experientia sensum concupiscentia, sicut dictum
est, oculorum vocatur, quia videndi officium, in quo primatum oculi
tenent, etiam ceteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid
cognitionis explorant. Ex hoc autem evidentius discernitur, quid
voluptatis, quid curiositatis agatur per sensum, quod voluptas
pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem
etiam his contraria temptandi causa, non ad subeundam molestiam, sed
experiendi noscendique libidine. quid autem voluptatis habet videre in
laniato cadavere quod exhorreas? et tamen sicubi iaceat, concurrunt,
ut contristentur, ut palleant. timent etiam, ne in somnis hoc videant,
quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit aut pulchritudinis ulla
fama persuaserit. ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum
est. ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque
miracula. hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos non est,
operata proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire
homines cupiunt. hinc etiam, si quid eodem perversae scientiae fine
per artes magicas quaeritur. hinc etiam in ipsa religione deus
temptatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem,
sed ad solam experientiam desiderata. In hac tam immensa silva plena
insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde
dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen
quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam vitam nostram tam
multa huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re
tali me intentum fieri ad spectandum et vana cura capiendum? sane me
iam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima
mea umquam responsa quaesivit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta
detestor. a te, domine deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem
debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut
signum aliquod petam! sed obsecro te per regem nostrum et patriam
Hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ad ista
consensio, ita sit semper longe atque longius. pro salute autem
cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis
meae, et te faciente quod vis das mihi et dabis libenter sequi. Verum
tamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas
cotidie nostra temptetur et quam saepe labamur, quis enumerat?
quotiens narrantes insania primo quasi toleramus, ne offendamus
infirmos, deinde paulatim libenter advertimus. canem currentem post
leporem iam non specto, cum in circo fit; at vero in agro, si casu
transeam, avertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad
se convertit illa venatio, non deviare cogens corpore iumenti, sed
cordis inclinatione, et nisi iam mihi, demonstrata infirmitate mea,
cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te
adsurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus hebesco. quid
cum me domi sedentem stelio muscas captans vel aranea retibus suis
inruentes inplicans saepe intentum me facit? num quia parva sunt
animalia, ideo non res eadem geritur? pergo inde ad laudandum te,
creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde
intentus esse incipio. aliud est cito surgere, aliud est non cadere.
et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde
misericordia tua. cum enim huiuscemodi rerum conceptaculum fit cor
nostrum et portat copiosae vanitatis catervas, hinc et orationes
nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum,
dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde inruentibus
nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.
CAPUT 36
Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos
redducet in spem nisi nota misericordia tua, quoniam coepisti mutare
nos? et tu scis, quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a
libidine vindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus
iniquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas de
corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia,
et saties in bonis desiderium meum, qui conpressisti a timore tuo
superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo cervicem meam. et nunc porto
illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et vere
sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam. Sed numquid,
domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus dominus es,
qui non habes dominum, numquid hoc quoque tertium temptationis genus
cessavit a me aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari
velle ab hominibus non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod
non est gaudium? misera vita est et foeda iactantia. hinc fit vel
maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis,
humilibus autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, et
contremunt fundamenta montium. itaque nobis, quoniam propter quaedam
humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab
hominibus, instat adveriarius verae beatitudinis nostrae, ubique
spargens in laqueis Euge, euge, ut, dum avide colligimus, incaute
capiamur, et a veritate gaudium nostrum deponamus, atque in hominum
fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed
pro te, atque isto modo sui similes factos secum habeat; non ad
concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit sedem
suam ponere in aquilone, ut te perversa et distorta via imitanti
tenebrosi frigidique servirent. nos autem, domine, pusillus grex tuus
ecce sumus, tu nos posside. praetende alas tuas, et fugiamus sub eas.
gloria nostra tu esto; propter te amemur et timeamur in nobis. qui
laudari vult ab hominibus vituperante te, non defenditur ab hominibus
iudicante te, nec eripietur damnante te. cum autem non peccator
laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicitur,
sed laudatur homo propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus
gaudet sibi laudari se quam ipsum donum habere, unde laudatur, etiam
iste te vituperante laudatur, et melior iam ille, qui laudavit, quam
iste, qui laudatus est. illi enim placuit in homine donum dei, huic
amplius placuit donum hominis quam dei.
CAPUT 37
Temptamur his temptationibus cotidie, domine, sine cessatione
temptamur. cotidiana fornax nostra est humana lingua. imperas nobis et
in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod vis. tu nosti
de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque
enim facile colligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo
occulta mea, quae norunt oculi tui, mei autem non. est enim
qualiscumque in aliis generibus temptationum mihi facultas explorandi
me, in hoc paene nulla est. nam et a voluptatibus carnis et a
curiositate supervacuanea cognoscendi video quantum assecutus sim
posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo vel voluntate vel cum
absunt. tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit
non habere. divitiae vero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium
istarum cupidatatium vel duabus earum vel omnibus serviant, si
persentiscere non potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt
et dimitti, ut se probet. laude vero ut careamus atque in eo
experiamur, quid possumus, numquid male vivendum est et tam perdite
atque immaniter, ut nemo nos noverit, qui non detestetur? quae maior
dementia dici aut cogitari potest? at si bonae vitae bonorumque operum
comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam
bonam vitam deseri non oportet. non autem sentio, sine quo esse aut
aequo animo aut aegre possim, nisi cum afuerit. Quid igitur tibi in
hoc genere temptationis, domine, confiteor? quod, nisi delectari me
laudibus? sed amplius ipsa veritate quam laudibus. nam si mihi
proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans ab omnibus
hominibus laudari, an constans et in veritate certissimus ab omnibus
vituperari, video quid eligam. verum tamen nollem, ut vel augeret mihi
gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni; sed auget,
fateor, non solum, sed et vituperatio minuit. et cum ista miseria mea
perturbor subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus;
nam me incertum facit. quia enim nobis imperasti non tantum
continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus, verum etiam
iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum voluisti a nobis
verum etiam proximum diligi, saepe mihi videor de provectu aut spe
proximi delectari, cum bene intellegentis laude delector, et rursus
eius malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat aut
bonum est. nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea
laudantur in me, in quibus mihi ipse displiceo, vel etiam bona minora
et levia pluris aestimantur, quam aestimanda sunt. sed rursus unde
scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire
laudatorem meum, non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem
bona, quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri
placent? quodam modo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non
laudatur, quandoquidem aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut
illa amplius, quae mihi minus placent. ergone de hoc incertus sum mei?
Ecce in te, veritas, video non me laudibus meis propter me, sed
propter proximi utilitatem moveri oportere. et utrum ita sim, nescio.
minus mihi de hac re notus sum ipse quam tu. obsecro te, deus meus, et
me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis,
quod in me saucium conperero. iterum me diligentius interrogem. si
utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si
quisquam alius iniuste vituperetur quam si ego? cur ea contumelia
magis mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me
iacitur? an et hoc nescio? etiamne id restat, ut ipse me seducam et
verum non faciam coram te in corde et lingua mea? insaniam istam,
domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os mecum ad
inpinguandum caput meum.
CAPUT 38
Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi
et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et
perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. sermo autem
ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent
temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quandam
excellentiam contrahit emendicata suffragia: temptat, et cum a me in
me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso vanae gloriae
contemptu vanias gloriatur, ideoque non iam de ipso contemptu gloriae
gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.
CAPUT 39
Intus etiam, intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo
inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant vel
displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes multum
tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis verum etiam de
bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam de meritis
suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes,
sed aliis invidentes eam. in his omnibus atque in huius modi periculis
et laboribus vides tremorem cordis mei, et vulnera mea magis subinde a
te sanari quam mihi non infligi sentio.
CAPUT 40
Ubi non mecum ambulasti, veritas, docens, quid caveam et quid appetam,
cum ad te referrem inferiora visa mea, quae potui, teque consulerem?
lustravi mundum foris sensu, quo potui, et adtendi vitam corporis mei
de me sensusque ipsos meos. inde ingressus sum in recessus memoriae
meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum
innumerabilium, et consideravi et expavi, et nihil eorum discernere
potui sine te, et nihil eorum te esse inveni. nec ego ipse inventor,
qui peragravi omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus
aestimare conatus sum, excipiens alia nutantibus sensibus et
interrogans, alia mecum conmixta sentiens, ipsosque nuntios dinoscens
atque dinumerans, iamque in memoriae latis opibus alia pertractans,
alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est vis
mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam
de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendenda essent:
et audiebam docentem ac iubentem. et saepe istuc facio; hoc me
delectat, et ab actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad
istam voluptatem refugio. neque in his omnibus, quae percurro
consulens te, invenio tutum locum animae meae nisi in te, quo
colligantur sparsa mea nec a te quicquam recedat ex me. et aliquando
intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam
dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod vita
ista non erit. sed reccido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor
solitis, et teneor et multum fleo, sed multum teneor. tantum
consuetudinis sarcina digna est! hic esse valeo nec volo, illic volo
nec valeo, miser utrubique.
CAPUT 41
Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate
triplici, et dexteram tuam invocari ad salutem meam. vidi enim
splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest?
proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es veritas super omnia
praesidens. at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui
tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum dicere, ut
nesciat ipse, quid verum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum
mendacio possideri.
CAPUT 42
Quem invenirem, qui me reconcilearet tibi? ambiendum mihi fuit ad
angelos? qua prece? quibus sacramentis? multi conantes ad te redire
neque per se ipsos valentes, sicut audio, temptaverunt haec, et
inciderunt in desiderium curiosarum visionum, et digni habiti sunt
inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exserentes
potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem
cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris
huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes
mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat
transfigurans se in angelum lucis. et multum inlexit superbam carnem,
quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et
peccatores, tu autem, domine, cui reconciliare volebant, immortalis et
sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut
haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque
hominibus similis longe esset a deo, aut in utroque deo similis longe
esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. fallax itaque ille
mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur inludi, unum
cum hominibus habet, id est peccatum, aliud videri vult habere cum
deo, ut, quia carnis mortilitate non tegitur, pro inmortali se
ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum
hominibus, unde simul damnetur in mortem.
CAPUT 43
Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti
hominibus, et misisti, et eius exemplo etiam ipsam discerent
humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus, inter
mortales peccatores et inmortalem iustum apparuit, mortalis cum
hominibus, iustus cum deo, ut, quoniam stipendium iustitiae vita et
pax est, per iustitiam coniunctam deo evacuaret mortem iustificatorum
inpiorum, quam cum illis voluit habere conmunem. hic demonstratus est
antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut
nos per fidem praeteritae, salvi fierent in quantum enim homo, in
tantum mediator, in quantum autem verbum, non medius, quia aequalis
deo et deus apud deum et simul unus deus. In quantum nos amasti, pater
bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis inpiis
tradidisti eum! quomodo nos amasti, pro quibus illi non rapinam
arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem
crucis: unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam
suam et potestatem habens iterum sumendi eam, pro nobis tibi victor et
victima, et ideo victor, quia victima, pro nobis tibi sacerdos et
sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de
servis filios de te nascendo, tibi serviendo. merito mihi spes valida
in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad
dexteram tuam et te interpellat pro nobis: alioquin desperarem. multi
enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior
est medicina tua. potuimus putare verbum tuum remotum esse a
coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et
habitaret in nobis. Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae,
agitaveram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed
prohibuisti me et confortasti me dicens: Ideo Christus pro omnibus
mortuus est, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro
omnibus mortuus est. ecce, domine, iacto in te curam meam, ut vivam,
et considerabo mirabilia de lege tua. tu scis inperitiam meam et
infirmitatem meam: doce me et sana me. ille tuus unicus, in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine
suo. non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium meum, et
manduco et bibo, et erogo et pauper cupio saturari ex eo inter illos,
qui edunt et saturantur: et laudabunt dominum qui requirunt eum.
LIBER XI
CAPUT 1
Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut
ad tempus vides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum
narrationes digero? non utique per me noveris ea, sed affectum meum
excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus
dominus et laudabilis valde. iam dixi et dicam: amore amoris tui facio
istuc. nam et oramus, et tamen veritas ait: Novit pater vester quid
vobis opus sit, priusquam petatis ab eo. affectum ergo nostrum
patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias
tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus
esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam vocasti nos, ut
simus pauperes spiritu et mites et lugentes, et esurientes ac sitentes
iustitiam, et misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narravi
tibi multa, quae potui et quae volui, quoniam tu prior voluisti, ut
confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum
misericordia tua.
CAPUT 2
Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et
omnes terrores tuos et consolationes et gubernationes, quibus me
perduxisti praedicare verbum et sacramentum tuum dispensere populo
tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae
temporum. et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi
confiteri scientiam et inperitiam meam, primordia inluminationis tuae
et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine
infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant, quas invenio liberas a
necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi, et
servitutis, quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen
reddimus. Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua
exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult
esse fraternae caritati: et vides in corde meo quia sic est.
sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod
offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu dives in omnes invocantes
te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate
omnique mendacio interiora et exteriora mea, labia mea. sint castae
deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis.
domine, adtende et miserere, domine deus meus, lux caecorum et virtus
infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, adtende animam
meam et audi clamantem de profundo. nam nisi adsint et in profundo
aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox:
ad nutum tuum momenta transvolant. largire inde spatium meditationibus
nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam.
neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta, aut
non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et
resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o
domine, perfice me et revela mihi eas. ecce vox tua gaudium meum, vox
tua super afluentiam voluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu
dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem.
confitear tibi quodquod invenero in libris tuis, et audiam vocem
laudis, et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua ab usque
principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum
perpetuum sanctae civitatis tuae. Domine, miserere mei et exaudi
desiderium meum. puto enim, quod non sit de terra, non de auro et
argento et lapidibus aut decoris vestibus aut honoribus et
potestatibus aut voluptatibus carnis neque de necessariis corpori et
huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis adponuntur
quaerentibus regnum et iustitiam tuam. vide, deus meus, unde sit
desiderium meum. narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut
lex tua, domine. ecce unde est desiderium meum. vide, pater, aspice et
vide et adproba, et placeat in conspectu misericordiae tuae invenire
me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum
tuorum. obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, virum
dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum
et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem,
ut quaereremus te, verbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et
me, unicum tuum, per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in
quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te
interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi. ipsos quaero in libris tuis, Moyses de illo
scripsit: hoc ipse ait, hoc veritas ait.
CAPUT 3
Audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram.
scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te neque
nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te
obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei
sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea voce loqueretur, frustra
pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quicquam tangeret; si autem
latine, scirem quid diceret. sed unde scirem, an verum diceret? quod
si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in
domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara
veritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum
diceret: verum dicit, et ego statim certus confidenter illi homini tuo
dicerem: verum dicis. quum ergo illum interrogare non possim, te, quo
plenus vera dixit, veritas, rogo, te, deus meus, rogo parce peccatis
meis, et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec
intellegere.
CAPUT 4
Ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim
atque variantur. quidquid autem factum non est et tamen est, non est
in eo quicquam, quod ante non erat: quod est mutari atque variari.
clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: ideo sumus, quia facta
sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis.
et vox dicentium est ipsa evidentia. tu ergo, domine, fecisti ea, qui
pulcher es: pulchra sunt enim; qui bonus es: bona sunt enim; qui es:
sunt enim. nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut
tu conditor eorum, quo comparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec
sunt. scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra scientiae tuae
comparata ignorantia est.
CAPUT 5
Quomodo autem fecisti caelum et terram et quae machina tam grandis
operationis tuae? non enim sicut homo artifex, formans corpus de
corpore arbitratu animae, valentis imponere utcumque speciem, quam
cernit in semet ipsa interno oculo – et unde hoc valeret, nisi quia
tu fecisti eam? – et imponit speciem iam exsistenti et habenti, ut
esset, veluti terrae aut lapidi aut ligno aut auro aut id genus rerum
cuilibet. et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? tu fabro
corpus, tu animam membris imperitantem fecisti, tu materiam, unde
facit aliquid, tu ingenium, quo artem capiat et videat intus quid
faciat foris, tu sensum corporis, quo interprete traiciat ab animo ad
materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille
intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit. te
laudant haec omnia creatorem omnium. sed tu quomodo facis ea? quomodo
fecisti, deus, caelum et terram? non tuique in caelo neque in terra
fecisti caelum et terram neque in aere aut in aguis, quoniam et haec
pertinent ad caelum et terram, neque in universo mundo fecisti
universum mundum, quia non erat, ubi fieret, antequam fieret, ut
esset. nec manu tenebas aliquid, unde faceres caelum et terram: nam
unde tibi hoc, quod tu non feceras, unde aliquid faceres? quid enim
est, nisi quia tu es? ergo dixisti et facta sunt, atque in verbo tuo
fecisti ea.
CAPUT 6
Sed quomodo dixisti? numquid illo modo, quo facta est vox de nube
dicens: Hic est filius meus dilectus? illa enim vox acta atque
transacta est, coepta et finita. sonuerunt syllabae atque transierunt,
secunda post primam, tertia post secundam atque inde ex ordine, donec
ultima post ceteras silentiumque post ultimam. unde claret atque
eminet, quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae
voluntati tuae, ipse temporalis. et haec ad tempus facta verba tua
nuntiavit auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita
est ad aeternum verbum tuum. at illa comparavit haec verba
temporaliter sonantia cum aeterno in silentio verbo tuo et dixit:
aliud est longe, longe aliud est. haec longe infra me sunt nec sunt,
quia fugiunt et praetereunt: verbum autem dei mei supra me manet in
aeternum. si ergo verbis sonantibus et praetereuntibus dixisti, ut
fieret caelum et terra, atque ita fecisti caelum et terram, erat iam
creatura corporalis ante caelum et terram, cuius motibus temporalibus
temporaliter vox illa percurreret. nullum autem corpus ante caelum et
terram, aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde
transitoriam vocem faceres, qua diceres ut fieret caelum et terra.
quidquid enim illud esset, unde talis vox fieret, nisi abs te factum
esset, omnino non esset. ut ergo fieret corpus, unde ista verba
fierent, quo verbo a te dictum est?
CAPUT 7
Vocas itaque nos ad intellegendum verbum, deum apud te deum, quod
sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. neque enim
finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud, ut possint dici omnia, sed
simul ac sempiterne omnia: alioquin iam tempus et mutatio, et non vera
aeternitas nec vera inmortalitas. hoc novi, deus meus, et gratias ago.
novi, confiteor tibi, domine deus, mecumque novit et benedicit te
quisquis ingratus non est certae veritati. novimus enim, domine,
novimus, quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non
erat, in tantum moritur et oritur. non ergo quicquam verbi tui cedit
atque succedit, quoniam vere inmortale atque aeternum est. et ideo
verbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia, quae dicis, et
fit, quidquid dicis ut fiat; nec aliter quam dicendo facis: nec tamen
simul et sempiterna fiunt omnia, quae dicendo facis.
CAPUT 8
Cur, quaeso, domine deus meus? utcumque video, sed quomodo id eloquar
nescio, nisi quia omne, quod esse incipit et esse desinit, tunc esse
incipit et tunc desinit, quando debuisse incipere vel desinere in
aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit.
ipsum est verbum tuum, quod et principium est, quia et loquitur nobis.
sic in evangelio per carnem ait, et hoc insonuit foris auribus
hominum, ut crederetur et intus quaeretur, et inveniretur in aeterna
veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. ibi
audio vocem tuam, domine, dicentis mihi, quoniam ille loquitur nobis,
qui docet nos, qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis
loquitur. quid porro nos docet nisi stabilis veritas? quia et per
creaturam mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur, ubi
vere discimus, cum stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter
vocem sponsi, reddentes nos, unde sumus. et ideo principium, quia,
nisi maneret, cum erraremus, non esset quo rediremus. cum autem
redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus,
docet nos, quia principium est et loquitur nobis.
CAPUT 9
In hoc principio fecisti, deus, caelum et terram, in verbo tuo, in
filio tuo, in virtute tua, in sapientia tua, in veritate tua, miro
modo dicens et miro modo faciens. quis conprehendet? quis enarrabit?
quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine
laesione? et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum
dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. sapientia,
sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum,
quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere
poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate vigor meus, ut
non sufferam bonum meum; donec tu, domine, qui propitius factus es
omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos; quia et
redimes de corruptione vitam meam et coronabis me in miseratione et
misericordia; et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam
renovabitur iuventus mea sicut aquilae. spe enim salvi facti sumus, et
promissa tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem
qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: quam magnificata sunt
opera tua, domine, omnia in sapientia fecisti! et illa principium, et
in eo principio fecisti caelum et terram.
CAPUT 10
Nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt: Quid faciebat
deus, antequam faceret caelum et terram? si enim vacabat, inquiunt, et
non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum
retro semper cessavit ab opere? si enim ullus motus in deo novus
extitit et voluntas nova, ut creaturam conderet, quam numquam ante
condiderat, quomodo iam vera aeternitas, ubi oritur voluntas, quae non
erat? neque enim voluntas dei creatura est, sed ante creaturam, quia
non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas praecederet. ad ipsam
ergo dei substantiam pertinet voluntas eius. quod si exortum est
aliquid in dei substantia, quod prius non erat, non veraciter dicitur
aeterna illa substantia; si autem dei voluntas sempiterna erat, ut
esset creatura, cur non sempiterna et creatura?
CAPUT 11
Qui haec dicunt, nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium,
nondum intellegunt, quomodo fiant, quae per te atque in te fiunt, et
conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et futuris rerum
motibus cor eorum volitat et adhuc vanum est. quis tenebit illud et
figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper
stantis aeternitatis, et comparet cum temporibus numquam stantibus, et
videat esse incomparabilem: et videat longum tempus nisi ex multis
praetereuntibus motibus, qui siuml extendi non possunt, longum non
fieri; non autem praeterire quicquam in aeterno, sed totum esse
praesens; nullum vero tempus totum esse praesens: et videat omne
praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex praeterito
consequi, et omne praeteritum ac futurum ab eo, quod semper est
praesens, creari et excurrere? quis tenebit cor hominis, ut stet et
videat, quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura
nec praeterita aeternitas? numquid manus mea valet hoc aut manus oris
mei per loquellas agit tam grandem rem?
CAPUT 12
Ecce respondeo dicenti: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et
terram? respondeo non illud, quod quidam respondisse perhibetur
ioculariter eludens quaestionis violentiam: alta, inquit, scrutantibus
gehennas parabat. aliud est videre, aliud ridere haec non respondeo.
libentius enim responderim: nescio, quod nescio quam illud, unde
irridetur qui alta interrogavit et laudatur qui falsa respondit. sed
dico te, deus noster, omnis creaturae creatorem, et si caeli et terrae
nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: antequam faceret
deus caelum et terram, non faciebat aliquid. si enim faciebat, quid
nisi creaturam faciebat? et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire
cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret
ulla creatura.
CAPUT 13
At si cuiusquam volatilis sensum vagatur per imagines retro temporum,
et te, deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, caeli et
terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per
innumerabilia saecula cessasse miratur, evigilet atque adtendat, quia
falsa miratur. nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire,
quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor?
aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? aut quomodo
praeterirent, si numquam fuissent? cum ergo sis operator omnium
temporum, si fuit aliquod tempus, antequam faceres caelum et terram,
cur dicitur, quod ab opere cessabas? id ipsum enim tempus tu feceras,
nec praeterire potuerunt tempora, antequam faceres tempora. si autem
ante caelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur, quid tunc
faciebas? non enim erat tunc, ubi non erat tempus. Nec tu tempore
tempora praecedis: alioquin non omnia tempora praecederes. sed
praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis,
et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint,
praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
anni tui nec eunt nec veniunt: isti autem nostri eunt et veniunt, ut
omnes veniant. anni tui omnes simul stant, quoniam stant, nec euntes a
venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes
erunt, cum omnes non erunt. anni tui dies unus, et dies tuus non
cotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim
succedit hesterno. hodiernus tuus aeternitas: ideo coaeternum
genuisti, cui dixisti: ego hodie genui te. omnia tempora tu fecisti et
ante omnia tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus.
CAPUT 14
Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras.
et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes; at illa si
permanerent, non essent tempora. quid est enim tempus? quis hoc facile
breviterque explicaverit? quis hoc ad verbum de illo proferendum vel
cogitatione comprehenderit? quid autem familiarius et notius in
loquendo conmemoramus quam tempus? et intellegimus utique, cum id
loquimur, intellegimus etiam, cum alio loquente id audimus. quid est
ergo tempus? si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare
velim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod, si nihil
praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adveniret, non
esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus.
duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et
praeteritum iam non est et futurum nondum est? praesens autem si
semper esset praesens nec in praeteritum transiret, non iam esset
tempus, sed aeternitas. si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit,
quia in praeteritum transit, quomodo et hoc esse dicimus, cui causa,
ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non vere dicamus tempus
esse, nisi quia tendit non esse.
CAPUT 15
Et tamen dicimus longum tempus et breve tempus, neque hoc nisi de
praeterito aut futuro dicimus. praeteritum tempus longum, verbi
gratia, vocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum
annos, breve futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut
breve, quod non est? praeteritum enim iam non est, et futurum nondum
est. non itaque dicamus: longum est, sed dicamus de praeterito: longum
fuit, et de futuro: longum erit. domine meus, lux mea, nonne et hic
veritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum
tempus cum iam esset praeteritum, longum fuit, an ante, cum adhuc
praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset
longum: praeteritum vero iam non erat; unde nec longum esse poterat,
quod omnino non erat. non ergo dicamus: longum fuit praeteritum
tempus; neque enim inveniemus, quid fuerit longum, quando, ex quo
praeteritum est, non est, sed dicamus: longum fuit illud praesens
tempus, quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim
praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset;
postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse
destitit. Videamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit
esse longum: datum enim tibi est sentire moras atque metiri. quid
respondebis mihi? an centum anni praesentes longum tempus est? vide
prius, utrum possint praesentes esse centum anni. si enim primus eorum
annus agitur, ipse praesens est, nonaginta vero et novem futuri sunt,
et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, iam unus est
praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. atque ita mediorum
quemlibet centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante
illum praeteriti erunt, post illum futuri. quocirca centum anni
praesentes esse non poterunt. vide saltem, utrum qui agitur mensis,
futuri sunt ceteri, si secundus, iam et primus praeteriit et reliqui
nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non
totus est praesens, non annus est praesens. duodecim enim menses annus
est, quorum quilibet unus mensis, qui agitur, ipse praesens est,
ceteri aut praeteriti aut futuri. quamquam neque mensis, qui agitur,
praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si
novissimus, praeteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter
praeteritos et futuros. Ecce praesens tempus, quod solum inveniebamus
longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. sed
discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens.
nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quattuor expletur,
quarum prima ceteras futuras habet, novissima praeteritas, aliqua vero
interiectarum ante se praeteritas, post se futuras. et ipsa una hora
fugitivis particulis agitur: quidquid eius avolavit, praeteritum est,
quidquid ei restat, futurum. si quid intellegitur temporis, quod in
nullas iam vel minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum
est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in
praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. nam si extenditur,
dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet
spatium. ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? an futurum? non
quidem dicimus: longum est, quia nondum est quod longum sit, sed
dicimus: longum erit. quando igitur erit? si enim et tunc adhuc
futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum nondum erit: si
autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam
coeperit et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam
superioribus vocibus clamat praesens tempus longum se esse non posse.
CAPUT 16
Et tamen, domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet,
et dicimus alia longiora et alia breviora. metimur etiam, quanto sit
longius aut brevius illud tempus quam illud, et respondemus duplum
esse hoc vel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum
illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur;
praeterita vero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis
metiri potest, nisi forte audebit quid dicere metiri posse quod non
est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem
praeterierit, quoniam non est, non potest.
CAPUT 17
Quaero, pater, non adfirmo: deus meus, praeside mihi et rege me.
quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri
didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed
tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex
aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens, et in aliquod
recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea
viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest
videri id quod non est, et qui narrant praeterita, non utique vera
narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni
omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita.
CAPUT 18
Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio
mea. si enim sunt futura et praeterita, volo scire, ubi sint. quod si
nondum valeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut
praeterita, sed praesentia. nam si et ibi futura sunt, nondum ibi
sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo
sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. quamquam praeterita
cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae
praeterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quae in animo
velut vestigia per sensus praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea,
quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est;
imaginem vero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore
intueor, quia est adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam
praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam exsistentes
praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane
scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque
praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur,
nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod
praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non
futura, sed praesens erit. Quoquo modo se itaque habeat arcana
praesensio futurorum, videri nisi quod est non potest. quod autem iam
est, non futurum sed praesens est. cum ergo videri dicuntur futura,
non ipsa, quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae
vel signa forsitan videntur, quae iam sunt: ideo non futura, sed
praesentia sunt iam videntibus, ex quibus futura praedicantur animo
concepta. quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se
intuentur qui illa praedicunt. loquatur mihi aliquod exemplum tanta
rerum numerositas. intueor auroram: oriturum solem praenuntio. quod
intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui
iam est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi
animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere.
sed nec illa aurora, quam in caelo video, solis ortus est, quamvis eum
praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia
cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. futura ergo nondum sunt, et
si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, videri omnino non possunt;
sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et videntur.
CAPUT 19
Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas
ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus
est, quo doces futura, cui futurum quicquam non est? vel potius de
futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest.
nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit: ex me non potero ad
illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum
oculorum meorum.
CAPUT 20
Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt nec praeterita, nec
proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum,
sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens de
praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. sunt enim
haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video praesens de
praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de
futuris expectatio. si haec permittimur dicere, tria tempora video
fateorque, tria sunt. dicatur etiam: tempora sunt tria, praeteritum,
praesens, et futurum, sicut abutitur consuetudo; dicatur. ecce non
curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur,
neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est.
pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed
agnoscitur quid velimus.
CAPUT 21
Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus
dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc
quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus
renuntiare metiendo. quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur
tempora; et si quis mihi dicat: unde scis? respondebam: scio, quia
metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita vel
futura. praesens vero tempus quomodo metimur, quando non habet
spatium? metitur ergo, cum praeterit, cum autem praeterierit, non
metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo
praeterit cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo
nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod
spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi
tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla
et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia
temporum. in quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in
futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in
praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in
praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.
CAPUT 22
Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli
claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli
claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea
penetret; et dilucescant, allucente misericordia tua, domine. quem
percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi
tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia vehementer in
scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater,
qui vere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi
cognoscere; et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro,
in nomine eius sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. et ego credidi,
propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc vivo, ut contempler
delectationem domini. ecce veteres posuisti dies meos, et transeunt,
et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora:
quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille et: quam longo tempore
illud non vidi et: duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam
brevem. dicimus haec et audivimus haec et intellegimur et
intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus
nimis latent, et nova est inventio eorum.
CAPUT 23
Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus
ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum
motus sint tempora? an vero, si cessarent caeli lumina et moveretur
rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros, et diceremus
aut aequalibus morulis agi, aut si alias tardius, alias velocius
moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec
diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis
nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore
tempore soniussent, istae breviore? deus, dona hominibus videre in
parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. sunt sidera et
luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis.
sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem
esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. Ego scire cupio vim
naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum
motum verbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam
quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram,
secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius
circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies
transierunt – cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra
reputantur spatia noctium – quoniam ergo dies expletur motu solis
atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero, utrum motus ipse
sit dies, an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum
dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum
illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset
dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam brevis mora esset,
quam est horae unius, sed viciens et quater circuiret sol, ut expleret
diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol
totum suum gyrum circumiret, nec ille, se sole cessante tantum
temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in
mane adsolet. non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod vocatur
dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum
dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio
temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque
tempus conparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi
aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque
orientem corcuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus
esse tempora, quia et cuiusdam voto cum sol stetisset, ut victoriosum
proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat: per suum quippe
spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita
est. video igitur quandam esse distentionem. sed video? an videre mihi
videor? tu demonstrabis, lux, veritas.
CAPUT 24
Iubes ut adprobem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non
iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moveri audio: tu dicis. ipsum
autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. cum enim
movetur corpus, tempore metior, quamdiu moveatur, ex quo moveri
incipit, donec desinat. et si non vidi, ex quo coepit, et perseverat
moveri, ut non videam, cum desinit, non valeo metiri, nisi forte ex
quo videre incipio, donec desinam. quod si diu video, tantummodo
longum tempus esse renuntio, non autem, quantum sit, quia et quantum
cum dicimus, conlatione dicimus, velut: tantum hoc, quantum illud aut:
duplum hoc ad illud et si quid aliud isto modo. si autem notare
potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus, quod movetur,
vel partes eius, si tamquam in torno movetur, possumus dicere, quantum
sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis
vel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis,
aliud, quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat, quid horum potius
tempus dicendum sit? nam si et varie corpus aliquando movetur,
aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam statum tempore metimur
et dicimus: tantum stetit, quantum motum est aut: duplo vel triplo
stetit ad id quod motum est et si quid aliud nostra dimensio sive
conprehenderit sive existimaverit, ut dici solet plus minus. non ergo
tempus corporis motus.
CAPUT 25
Et confiteor tibi, domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus, et
rursus confiteor tibi, domine, scire me in tempore ista dicere, et diu
me iam loqui de tempore, atque ipsum diu non esse diu nisi mora
temporis. quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? an
forte nescio, quemadmodum dicam quod scio? ei mihi, qui nescio saltem
quid nesciam! ecce, deus meus, coram te, quia non mentior: sicut
loquor, ita est cor meum. tu inluminabis lucernam meam, domine, deus
meus, inluminabis tenebras meas.
CAPUT 26
Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me
tempora? ita, domine deus meus, metior et quid metiar nescio. metior
motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an vero
corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perveniat,
nisi tempus, in quo movetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior?
an tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium
transtri? sic enim videmus spatio brevis syllabae metiri spatium
longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum
spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum
spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non in paginis
– nam eo modo loca metimur, non tempora – sed cum voces pronuntiando
transeunt, et dicimus: longum carmen est, nam tot versibus contexitur;
longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis
tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem. sed neque ita
comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut
ampliore spatio temporis personet versus brevior, si productius
pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita
syllaba. inde mihi visum est nihil esse aliud tempus quam
distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi.
quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: longius
est hoc tempus quam illud aut etiam definite: duplum est hoc ad illud?
tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non
metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum,
quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non
praeterita? sic enim dixeram.
CAPUT 27
Insiste, anime meus, et adtende fortiter: deus adiutor noster; ipse
fecit nos, et non nos. adtende, ubi albescet veritas. ecce puta vox
corporis incipit sonare et sonat et ecce desinit, iamque silentium
est, et vox illa praeterita est et non est iam vox. futura erat,
antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non
potest, quia tunc erat, quae metiri posset. sed et tunc non stabat;
ibat enim et praeteriebat. an ideo magis poterat? praeteriens enim
tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset, quoniam
praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera
coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione:
metiamur eam, dum sonat; cum enim sonare cessaverit, iam praeterita
erit et non erit, quae possit metiri. metiamur plane et dicamus,
quanta sit. sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui, quo
sonare coepit, usque ad finem, quo desinit. ipsum quippe intervallum
metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. quapropter vox, quae
numquam finita est, metiri non potest, ut dicatur, quam longa vel
brevis sit, nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam simpla vel
dupla, vel quid aliud. cum autem finita fuerit, iam non erit. quo
pacto igitur metiri poterit? et metimur tamen tempora, nec ea, quae
nondum sunt, nec ea, quae iam non sunt, nec ea, quae nulla mora
extenduntur, nec ea, quae terminos non habent. nec futura ergo nec
praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur, et
metimur tamen tempora. Deus creator omnium: versus iste octo
syllabarum brevibus et longis alternat syllabis: quattuor itaque
breves, prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor
longas, secundam, quartam, sextam, octavam. hae singulae ad illas
singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et ita est,
quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, brevi
syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera
post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo
brevem, et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inveniam, quod bis
tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis
sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi
finitam non metior? eius enim finitio praeteritio est. quid ergo est,
quod metior? ubi est qua metior brevis? ubi est longa, quam metior?
ambae sonuerunt, avolaverunt, praeterierunt, iam non sunt: et ego
metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam
simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. neque hoc
possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas, quae
iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior, quod infixum manet.
In te, anime meus, tempora mea metior. noli mihi obstrepere; quod est,
noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora
metior. affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt, et cum
illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae
praeterierunt, ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. ergo aut
ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. quid cum metimur silentia,
et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox
tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret,
ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare
possimus? nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina
et versus, et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet, et
de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non
aliter, ac si ea sonando diceremus. si voluerit aliquis edere
longiusculam vocem, et constituerit praemeditando, quam longa futura
sit, egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriaeque
commendans coepit edere illam vocem, quae sonat, donec ad propositum
terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam
peractum est, utique sonuit, quod autem restat, sonabit, atque ita
peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit,
deminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit
totum praeteritum.
CAPUT 28
Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est, aut
quomodo crescit praeteritum, quod iam non est, nisi quia in animo, qui
illud agit, tria sunt? nam et expectat per id quod adtendit transeat
in id quod meminerit. quis igitur negat futura nondum esse? sed tamen
iam est in animo expectatio futurorum. et quis negat praeterita iam
non esse? sed tamen est adhuc in animo memoria praeteritorum. et quis
negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed
tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non
igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa
expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus, quod non est,
sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. Dicturus sum
canticum, quod novi: antequam incipiam, in totum expectatio mea
tenditur, cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum
decerpsero, tenditur et memoria mea, atque distenditur vita huius
actionis meae, in memoriam propter quod dixi, et in expectationem
propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam
traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis
agitur et agitur, tanto breviata expectatione prolongatur memoria,
donec tota expectatio consumatur, quum tota illa actio finita
transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis
particulis eius, fit atque in singulis syllabis eius, hoc in actione
longiore, cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota vita
hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo
filiorum hominum, cuius partes sunt omnes vitae hominum.
CAPUT 29
Sed quondam melior est misericordia tua super vitas, ecce distentio
est vita mea, et me suscepit dextera tua in domino meo, mediatore
filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per
eum adprehendam, in quo et adprehensus sum, et a veteribus diebus
colligar sequens unum, praeterita oblitus, non in ea quae futura et
transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus,
non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam
supernae vocationis, ubi audiam vocem laudis et contempler
delectationem tuam nec venientem nec praetereuntem. nunc vero anni mei
in gemitibus, et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es; at
ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis
varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae
meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.
CAPUT 30
Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua, nec patiar
quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et
dicunt: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? aut
quid ei venit in mentem, ut aliquid facerit, cum antea numquam aliquid
fecerit? da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et invenire,
quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam
fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? videant itaque
nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem
loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante
omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora
tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra
tempora.
CAPUT 31
Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe
inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum? sana oculos meos,
et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et
praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota
sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus
iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid
peractum et quidquid relicum saeculorum est, quemadmodum me non latet
cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio,
quid et quantum restet ad finem. sed absit, ut tu, conditor
universitatis, conditor animarum et corporum, absit, ut ita noveris
omnia futura et praeterita. longe tu, longe mirabilius longeque
secretius. neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis
expectatione vocum futurarum et memoria praeteritarum variatur
affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit
inconmutabiliter aeterno, hoc est vere aeterno creatori mentium. sicut
ergo nosti in principio caelum et terram sine varietate notitiae tuae,
ita fecisti in principio caelum et terram sine distinctione actionis
tuae. qui intellegit, confiteatur tibi, et qui non intellegit,
confiteatur tibi. o quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua!
tu enim erigis elisos, et non cadunt, quorum celsitudo tu es.
LIBER XII
CAPUT 1
Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia vitae meae pulsatum
verbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa
est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam
inventio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus
pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus
pro nobis, quis contra nos? petite, et accipietis; quaerite, et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis. omnis enim, qui petit,
accipit et quaerens inveniet et pulsanti aperietur. promissa tua sunt,
et quis falli timeat, cum promittit veritas?
CAPUT 2
Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti
caelum et terram, hoc caelum, quod video, terramque, quam calco, unde
est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli,
domine, de quo audivimus in voce psalmi: caelum caeli domino; terram
autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui
terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique
totum ita cepit speciem pulchram in novissimis, cuius fundus est terra
nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra
est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud
nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.
CAPUT 3
Et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita et nescio qua
profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat
illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super
abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset,
nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat,
quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant
tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium
est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu,
domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur? nonne tu, domine,
docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque
distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non
spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla
specie.
CAPUT 4
Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque
insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? quid autem in omnibus
mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam
terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo, quam
cetera superiora perlucida et luculenta omnia. cur ergo non accipiam
informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum
faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra
invisibilis et incomposita.
CAPUT 5
Ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi:
non est intellegibilis forma sicut vita, sicut iustitia, quia materies
est corporum, neque sensibilis, quoniam quid videatur et quid
sentiatur in invisibili et incomposita non est, dum sibi haec dicit
humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando vel ignorare
noscendo?
CAPUT 6
Ego vero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo,
quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non
intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum
speciebus innumeris et variis cogitabam, et ideo non eam cogitabam;
foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed
formas tamen, et informe appellebam; non quod careret forma, sed quod
talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur
sensum meus et conturbaretur infirmitas hominis; verum autem illud
quod cogitabam non privatione omnis formae, sed conparatione
formosiorum erat informe, et suadebat vera ratio, ut omnis formae
qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe
cogitare, et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni
forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil, nec
formatum nec nihil, imforme prope nihil; et cessavit mens mea
interrogare hinc spiritum meum, plenum imaginibus formatorum corporum
et eas pro arbitrio mutantem atque variantem, et intendi in ipsa
corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod
fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma
in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino
nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari: – et si totum tibi
confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti
mihi, quid legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum
tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non
sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum
omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid
animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? si dici
posset nihil aliquid et est non est hoc eam dicerem; et tamen iam
utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.
CAPUT 7
Et unde utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et
compositas, et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt
omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te longius, quanto
dissimilius: neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias
aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus,
sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de
te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid
et de nihilo. fecisti enim caelum et terram; non de te, nam esset
aequale unigenito tuo, ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset,
ut aequle tibi esset, quod de te non esset. et aliud praeter te non
erat, unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de
nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam,
quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum
et parvam terram. tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et
terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo
superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.
CAPUT 8
Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis
hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc
cernimus et tangimus. invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus
erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id
est magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum, iam visibilium,
etiam in profundis suis habet speciei suae lucem, utcumque sensibilem
piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum
prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat,
quod formari poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia
informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres
magna, quae miramur filii hominum. valde hoc mirabile caelum
corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post
conditionem lucis dixisti: fiat, et sic est factum. quod firmamentum
vocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio
die, dando speciem visibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem
diem. iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli
huius, quia in principio feceras caelum et terram. terra autem ipsa,
quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et
incomposita et tenebrae super abyssum: de qua terra invisibili et
incomposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec
omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo
ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt
tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum variantur et
vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.
CAPUT 9
Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in
principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus.
nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est
aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna,
particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae
dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo
lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem
vicissitudinem temporum. ista vero informitas, terra invisibilis et
incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. ubi enim nulla species,
nullus ordo, nec venit quicquam et praeterit, et ubi hoc non fit, non
sunt utique dies nec vicissitudo spatiorum temporalium.
CAPUT 10
O veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi! defluxi
ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamavi te. erravi et
recordatus sum tui. audivi vocem tuam post me, ut redirem, et vix
audivi propter tumultus impacatorum. et nunc ecce redeo aestuans et
anhelans ad fontem tuum. nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc vivam.
non ego vita mea sim: male vixi ex me, mors mihi fui: in te revivesco.
tu me alloquere, tu mihi sermocinare. credidi libris tuis, et verba
eorum arcana valde.
CAPUT 11
Iam dixisti mihi, domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu
aeternus es, solus habens inmortalitatem, quoniam ex nulla specie
motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua, quia non est
immortalis voluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo
claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea
manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti mihi,
domine, voce forti, in aurem interiorem, quod omnes naturas atque
substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: hoc
solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad
id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et
quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii
tui vel in primo vel in imo. hoc in conspectu tuo claret mihi, et
magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam
sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi voce forti in aurem
interiorem quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius voluptas
tu solus es teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem
suam nusquam et numquam exerit, et te sibi semper praesente, ad quem
toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in
praeteritum traiciens quod meminerit, nulla vice variatur nec in
tempora ulla distenditur. o beata sempiterno inhabitatore te atque
inlustratore suo! nec invenio, quid libentius appellandum existimem
caelum caeli domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam
sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam
stabilimento pacis sanctorum spirituum civium civitatis tuae in
caelestibus super ista caelestia. Unde intellegat anima, cuius
peregrinatio longinqua facta est, – si iam sitit tibi, si iam factae
sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est
deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in
domo tua per omnes dies vitae suae? (et quae vita eius nisi tu? et qui
dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia
idem ipse es?) – hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe
super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata
non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et
indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum.
hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te,
atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Ecce
nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque
infirmarum, et quis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni
specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res
mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? omnino enim
non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla
varietas, ubi nulla species.
CAPUT 12
Quibus consideratis, deus meus, quantum donas, quantum me ad pulsandum
excitas, quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti
carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita
formatum est, ut sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile,
tamen non mutatum, aeternitate atque incommutabilitate perfruatur;
alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam vel
motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet.
sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem
diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra autem
invisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum. quibus
verbis insinuatur informitas (ut gradatim excipiantur, qui omnimodam
speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non
possent), unde fieret alterum caelum, et terra visibilis atque
composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione
huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt, ut
in eis agantur vicissitudines temporum propter ordinatas commutationes
motionum atque formarum.
CAPUT 13
Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in
principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat invisibilis et
incomposita et tenebrae erant super abyssum, neque conmemorantem,
quanto die feceris haec, sic interim sentio propter illud caelum
caeli, – caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non
ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in
manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod
dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, – et
propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine
temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla
species, nusquam est hoc et illud: – propter duo haec, primitus
formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero
terram, sed terram invisibilem et incompositam: – propter duo haec
interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: in
principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam
terram dixerit. et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et
vocatum caelum, insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus
sit.
CAPUT 14
Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies
blandiens parvulis: sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas!
horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi
hostes eius vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non
sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. ecce
autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: non
inquiunt hoc voluit in his verbis intellegi spiritus dei, qui per
Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc voluit intellegi, quod
tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus. quibus ego te arbitro, deus
omnium nostrum, ita respondeo.
CAPUT 15
Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem
interiorem dicit de vera aeterntate creatoris, quod nequaquam eius
substantia per tempora varietur nec eius voluntas mutabilis est et
omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est. item,
quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum venturarum fit
contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit memoria, cum
praeterierint: omnis porro intentio, quae ita variatur, mutabilis est,
et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est.
haec colligo atque coniungo, et invenio deum meum, deum aeternum non
aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientam eius
transitorium aliquid pati. Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa
sunt ista? non inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam
formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus
est, quia summe est? neque hoc negamus inquiunt. quid igitur? an illud
negatis, sublimem quandam esse creaturam, tam casto amore cohaerentem
deo vero et vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam
tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et
defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat,
quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et
sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus dei
non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et
particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti
enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et
non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio:
facta est enim. Nam etsi non invenimus tempus ante illam – prior
quippe omnium creata est sapientia; nec utique illa sapientia tibi,
deus noster, patri suo, plane coaeterna et coaequalis, et per quam
creata sunt omnia, et quo principio fecisti caelum et terram, sed
profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet,
quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis
creata, sapientia. sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et
quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae
creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae
iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait
enim quidam servus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso. ergo quia
prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens
rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae,
quae sursum est et libera est et aeterna in caelis – quibus caelis,
nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli
domino? – etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam
temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est
ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non
temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. Unde
ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id
ipsum, et non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia
est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea; quo
fit, ut nulla mutatione varietur. inest ei tamen ipsa mutabilitas,
unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens
tamquam semper meridies luceret et ferveret ex te. o domus luminosa et
speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini
mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea,
et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me.
erravi sicut ovis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui,
spero me reportari tibi. Quid dicitis mihi, quod alloquebar
contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius
oracula sancti spiritus creditis? estne ista domus dei, non quidem deo
coaeterna, sed tamen secundum modum suam aeterna in caelis, ubi vices
temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? supergreditur enim
omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper
inhaerere deo bonum est. est inquiunt. quid igitur ex his, quae
clamavit cor meum ad deum meum, cum audiret interius vocem laudis
eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis
materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus
ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene
nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est
quidquid est, quod utcumque aliquid est. hoc quoque aiunt non negamus.
CAPUT 16
Cum his enim volo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec
omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse
concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant
sibi: persuadere conabor, ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo
tuo. quod si noluerint et repulerint me, obsecro, deus meus, ne tu
sileas a me. tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic
loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem et excitantes
terram in oculos suos, et intrem in cubile meum et cantem tibi
amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et
recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam
meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem,
inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et
solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum
summum et verum bonum: et non avertar, donec in eius pacem, matris
carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa
sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac, et
conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea.
cum his autem, qui cuncta illa, quae vera sunt, falsa esse non dicunt,
honorantes et in culmine sequendae quctoritatis nobiscum constituentes
illam per sanctum Moysen editam sanctam scriptuaram tuam, et tamen
nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter
inter confessiones meas et contradictiones eorum.
CAPUT 17
Dicunt enim: quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses
inturbatur, cum revelante spiritu diceret: in principio fecit deus
caelum et terram. non caeli nomine spiritalem vel intellectualem illam
creaturam semper faciem dei contemplantem significavit, nec terrae
nomine informem materiam. quid igitur? quod nos dicimus inquiunt hoc
ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est. quid illud est? nomine
aiunt caeli et terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter
et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum
enumeratione quasi articulatim universa, quae sancto spiritui placuit
sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis
populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola visibilia
commendanda iudicaret. terram vero invisibilem et incompositam
tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies
facta atque disposita esse cuncta ista visibilia, quae nota sunt
omnibus, non incongruenter informem istam materiem intellegendam esse
consentiunt. quid? si dicat alius, eandem informitatem confusionemque
materiae, caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus
iste visibiles, cum omnibus naturis quae in eo manifestissime
apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus
atque perfectus est? quid? si dicat et alius caelum et terram quidem
invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam, ac per hoc
universam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio,
deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse conprehensam; verum tamen quia
non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt (quia non
sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive
manent, sicut aeterna domus dei, sive mutentur, sicut anima hominis et
corpus), communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem
adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra (id
est invisibilis atque visibilis iam utraque formata creatura) his
nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra invisibilis et
incomposita et tenebrae super abyssum; ea distinctione, ut terra
invisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante
qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies
ante cohibitionem quasi fluentis inmoderationis et ante inluminationem
sapientiae? Est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet
iam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et
terrae nomine significari, cum legitur, in principio fecit deus caelum
et terram: sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem
creabilemque materiam hic nominibus appellatam, quod in ea iam essent
ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam
digesta suis ordinibus vocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec
corporalis creatura.
CAPUT 18
Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad
nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium. ad
aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia
finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non
ficta; et novit magister noster, in quibus duobus praeceptis totam
legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti, deus
meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa
in his verbis intellegi possint, quae tamen vera sint? quid, inquam,
mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum senisse, qui
scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque
conprehendere, quod voluit ille quem legimus, et cum eum veridicum
credimus, nihil, quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum
existimare dixisse. dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis
sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc
sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse,
etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille verum nec tamen
hoc senserit?
CAPUT 19
Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. verum est esse
principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item verum est, quod
mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum et terram, brevi
conplexione factarum omnium conditiarumque naturarum. et verum est,
quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua
formam capit vel qua mutatur et vertitur. verum est nulla tempora
perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamvis sit
mutabile, non mutetur. verum est informitatem, quae prope nihil est,
vices temporum habere non posse. verum est, quod, unde fit aliquid,
potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde
fit: unde potuit vocari caelum et terra quaelibet informitas, unde
factum est caelum et terra. verum est omnium formatorum nihil esse
informi vicinius quam terram et abyssum. verum est, quod non solum
creatum atque formabile est, tu fecisti, ex quo sunt omnia. verum est
omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.
CAPUT 20
Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo
talia videre donasti, et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu
veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud
sibi tollit qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram. id
est in verbo sui sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque
sensibilem, vel spiritalem corporalemque creaturam: aliud qui dicit,
in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi
coaeterno fecit deus universam istam molem corporei mundi huius, cum
omnibus quas continet manifestis notisque naturis: aliud qui dicit, in
principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi
coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis:
aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in
verbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae
corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam
distincta atque formata in istius mundi mole sentimus: aliud qui
dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso
exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam, confuse
habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent, cum
omnibus, quae in eis sunt.
CAPUT 21
Item quod adtinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus
veris aliud sibi tollit, qui dicit, terra autem erat invisibilis et
incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud,
quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine
ordine, sine luce: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et
incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod
caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies
erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae
in eis sunt corporeis sensibus nota: aliud qui dicit, terra autem erat
invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est
hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et
tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile – quod
alibi dicitur caelum caeli – et terra, scilicet omnis natura
corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id
est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura: aliud qui
dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant
super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura
appellavit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram
invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua
caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet
corporalemque creaturam; aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis
et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas
quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse
scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas
maximas partes superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus
quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.
CAPUT 22
Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita
temptaverit: si non vultis hanc informitatem materiae caeli et terrae
nomine appellatam videri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus,
unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narravit, quod
istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut
solius terrae vocabulo significatam, cum diceretur: in principio fecit
deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat
invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit
appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo,
quod perscriptum est: fecit caelum et terram, respondebunt assertores
duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut
illius, cum haec audierint, et dicent: informem quidem istam materiam
non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona valde, quid,
sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita
fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed
tamen bonum: non autem conmemorasse scripturam, quod hanc informitatem
fecerit deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et
Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes,
principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est.
aut si in eo, quod dictum est: fecit caelum et terram, comprehensa
sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei?
si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine
materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? aut
si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum
firmamentum et vocatum caelum, neque scriptum est factas esse aquas?
non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere
cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus:
congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super
firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere
meruissent, nec scriptum est, qua voce formatae sint? unde si aliquid
Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides
nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere
audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos
commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non invenimus, cur
non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec terram
invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente
veritate intellegamus ex deo factam esse de nihlo ideoque illi non
esse coaeternam, quamvis ubi facta sit omiserit enuntiare ista
narratio?
CAPUT 23
His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae (quam
tibi confiteor scienti deo meo), duo video dissensionum genera oboriri
posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur, unum, si
de veritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat voluntate
dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid
verum sit, aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus
fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque voluerit. in illo primo
genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire
arbitrantur. in hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae
falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine,
in te et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in
latitudine caritatis, et accedamus simul ad verba libri tui, et
quaeremus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cuius
calamo dispensasti ea.
CAPUT 24
Sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis
verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam
fidenter dicat hoc senisse Moysen atque hoc in illa narratione
voluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc
senserit sive aliud? ecce enim, deus meus, ego servus tuus, qui vovi
tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro, ut ex
misericordia tua reddam tibi vota mea, ecce ego quam fidenter dico in
tuo verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia,
numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc adtendisse Moysen, cum
scriberet: in principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut
in tua veritate hoc certum video, ita in eius mente video id eum
cogitasse, cum haec scriberet? potuit enim cogitare in ipso faciendi
exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc
loco nullam iam formatam perfectamque naturam sive spiritalem sive
corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intellegi.
video quippe vere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid
horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video, quamvis sive
aliquid horum sive quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus
vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse
apteque id enuntiavisse non dubitem.
CAPUT 25
Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moyses, quod
tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico. si enim mihi diceret: unde
scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis eius eloqueris? aequo
animo ferre deberem, et responderem fortasse, quae superius respondi
vel aliquanto uberius, si esset curior. cum vero dicit: non hoc ille
sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico neque tamen negat, quod
uterque nostrum dicit, utrumque verum esse, o vita pauperum, deus
meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in
cor, ut patienter tales feram; qui non mihi hoc dicunt, quia divini
sunt et in corde famuli tui viderunt quod dicunt, sed quia superbi
sunt nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia vera est,
sed quia sua est. alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego
amo quod dicunt, quando verum dicunt, non quia ipsorum, sed quia verum
est: et ideo iam nec ipsorum est, quia verum est. si autem ideo ament
illud, quia verum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in
commune omnium est veritatis amatorum. illud autem, quod contendunt
non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo,
non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed
audaciae est, nec visus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine,
tremenda sunt iudicia tua, quoniam veritas tua nec mea est nec illius
aut illius, sed omnium nostrum, quod ad eius communionem publice
vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne
privemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis,
sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est, a communi
propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium. qui enim loquitur
mendacium, de suo loquitur. Adtende, iudex optime, deus, ipsa veritas,
adtende, quid dicam contradictori huic, adtende; coram te enim dico et
coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem
caritatis; adtende et vide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim
vocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo videmus verum esse
quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico, ubi, quaeso, id
videmus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae
supra mentes nostras est incommutabili veritate. cum ergo de ipsa
domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione
contendimus, quam sic videre non possumus, ut videtur incommutabilis
veritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: hoc
cogitavi, nec sic eam videremus, sed crederemus? non itaque supra quam
scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum. diligamus
dominum deum nostrum ex toto corde, ex toto anima, ex tota mente
nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo
praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit,
nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conservi
aliter quam ille docuit opinamur. iam vide, quam stultum sit in tanta
copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt,
temere adfirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et
perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam
dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.
CAPUT 26
Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris
mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu
mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum
minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac
desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille,
eoque loci me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae
litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus
profuturae, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium
falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. vellem quippe,
si tunc ego essem Moyses – ex eadem namque massa omnes venimus; et
quid est homo, nisi quia memor es eius? – vellem ergo, si tunc ego
essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus
adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi
sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere
quemadmodum creat deus, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent
et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet verum sententiam cogitando
venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli
reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in
eisdem verbis intellegenda deesset.
CAPUT 27
Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in
ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per
multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio despensatoris tui
sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta
liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest,
hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat.
alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant deum quasi
hominem, aut quasi aliquam mole inmensa praeditam potestatem, novo
quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus
fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus
omnia continerentur; et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum
est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque
transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod iussum est ut
existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis
opinantur. in quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo
genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas,
salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum
fecisse omnis naturas, quas eorum sensus mirabili varietate
circumspicit. quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus
extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu,
cadet miser, et, domine deus, miserere, ne inplumem pullum conculcent
qui transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut
vivat, donec volet.
CAPUT 28
Alii vero, quibus haec verba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt,
vident in eis latentes fructus et volitant laetantes, et garriunt
scrutantes, et carpunt eos. vident enim, cum haec verba legunt vel
audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et
futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae,
quod tu non feceris; cuius voluntas quia id est quod tu, nullo modo
mutata vel quae antea non fuisset exorta voluntate fecisti omnia, non
de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem
informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum
pro captu ordinato, quantum cuique rerum suo genere datum est, et
fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim
remotiore distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant
aut patiantur. vident haec et gaudent in luce veritatis tuae,
quantulum hic valent. Et alius eorum intendit in id, quod dictum est:
in principio fecit deus, et respicit sapientiam principium, quia et
loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem verba et
principium intellegit exordium rerum conditarum, et sic accipit: in
principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. atque in eis, qui
intellegunt in principio, quod in sapientia fecit caelum et terram,
alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et
terrae, sic esse credit cognominatam; alius iam formatas distinctasqua
naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam
informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in
nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur
caelum et terra, nec ipsi uno more id intellegunt: sed alius, unde
consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura; alius tantum,
unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas
promptasque naturas. nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque
creaturas caelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius
invisibilem atque visibilem, alius solam visibilem, in qua luminosum
caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.
CAPUT 29
At ille, qui non aliter accipit: in principio fecit, quam si
diceretur: primo fecit, non habet quomodo veraciter intellegat caelum
et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, videlicet
universae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam
formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo
fecit deus, quid fecerit deinceps, et post universitatem non inveniet,
ac per hoc audiet invitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum
vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo
est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid
electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut
flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus
cantum. in his quattuor primum et ultimum, quae commemoravi,
difficilime intelleguntur, duo media facillime. namque rara visio est
et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter
mutabilia facientem, ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat
animo, ut sine labore magno dinoscere valeat, quomodo sit prior sonus
quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique
aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest?
sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia
ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior intervallo temporis; neque
enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore
tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus
arca, vel argentum, quo vasculum fabricatur; tales quippe materiae
tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu
non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius
informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim primo
utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quicquam reperies, quod
resumptum arte conponas: et ideo cantus in sono suo vertitur, qui
sonus eius materies eius est. idem quippe formatur, ut cantus sit. et
ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non
per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi: non per
faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed
cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore
prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim
potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus
verum etiam speciosus sonus. sed prior est origine, quia non cantus
formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. hoc exemplo
qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum
et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo
factam, quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis
iamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari
aliquid potest, nisi velut tempore prior sit, cum pendatur extremior,
quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur
aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.
CAPUT 30
In hac diversitate sententiarum verarum, concordiam pariat ipsa
veritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur,
praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid
horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones
confessionum mearum, si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen
illas veras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum
existimavi locutus sum. quos tamen bonae spei parvulos haec verba
libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose; sed omnes,
quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos
invicem, pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem veritatis, si
non vana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius
dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te
revelante, cum haec scriberet, adtendisse credamus, quod in eis maxime
et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.
CAPUT 31
Ita cum alius dixerit: hoc sensit, quod ego, et alius: immo illud,
quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si
utrumque verum est, et si quid tertium et si quid quartum et si quid
omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia
videsse credatur, per quem deus unus sacras litteras vera et diversa
visuris multorum sensibus temperavit? ego certe, quod intrepidus de
meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic
mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea
verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius
ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset
offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum
virum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his verbis
atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus
invenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus, et tamen
in eis inveniri potest.
CAPUT 32
Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo
minus vidit, numquid et spriritum tuum bonum, qui deducet me in terra
recta, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus
legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis
ex multis veris sententiam cogitavit? quod si ita est, sit igitur illa
quam cogitavit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam
demonstras aut quam placet alteram veram, ut, sive nobis hoc quod
etiam illi homini tuo sive aliud ex eorundem verborum occasione
patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. ecce, domine deus
meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus!
quae nostrae vires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum
sufficient? sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere
unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi
multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis
meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime
– id enim conari me oportet – quod si assectus non fuero, id tamen
dicam, quod mihi per eius verba tua veritas dicere voluerit, quae illi
quoque dixit quod voluit.
LIBER XIII
CAPUT 1
Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui
non oblitus es. invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum
te ex desiderio, quod inspirasti: nunc invocantem te ne deseras, qui
priusquam invocarem praevenisti, et institisti crebrescens multimodis
vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me
invocarem te. etenim, domine, delevisti omnia mala merita mea, ne
retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praevenisti omnia
bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia
et priusquam essem tu eras, nec eram, cui praestares ut essem: et
tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc, quod me
fecisti, et unde me fecisti. neque enim eguisti me, aut ego tale bonum
sum, quo tu adiuveris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic
serviam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua
carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis
incultus, si non te colam: sed ut serviam tibi et colam te, ut de te
mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.
CAPUT 2
Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum,
quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex
te fieri potuit, non deesset. quod enim te promeruit caelum et terra,
quas fecisti in principio? dicant, quid te promeruerunt spiritalis
corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua; ut inde penderent
(etiam inchoata et informia, quaeque in genere suo vel spiritale vel
corporali, euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem
tuam, spiritale informe praestantius, quam si formatum corpus esset,
corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset),
atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi per idem verbum
revocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo
bono universa bona valde. quid te promeruerant, ut essent saltem
informia, quae neque hoc essent nisi ex te? Quid te promeruit materies
corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita, quia neque hoc
esset, nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut
esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae
spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui
dissimilis, nisi per idem verbum converteretur ad idem, a quo facta
est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamvis non aequaliter et
tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est
esse, quod pulchrum esse – alioquin deforme esse non posset – ita
etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere:
alioquin inconmutabiliter saperet. bonum autem illi est adhaerere tibi
semper, ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et
relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum
animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea
vita fuimus aliquando tenebrae; et in reliquiis obscuritatis nostrae
laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam
iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.
CAPUT 3
Quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est
lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat
iam qualiscumque vita, quam inluminares. sed sicut non te promeruerat,
ut esset talis vita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset
promeruit te, ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret
tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo inluminantem
lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque vivit et quod beate vivit,
non deberet nisi gratiae tuae, conversa per conmutationem meliorem ad
id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest: quod tu
solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud
beate vivere, quia tua beatitudo es.
CAPUT 4
Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista vel
omnino nulla essent vel informia remanerent, quae non ex indigentia
fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens atque convertens
ad formam, non ut tamquam tuum gaudium conpleatur ex eis? perfecto
enim tibi displicet eorum inperfectio, ut ex te perficiantur et tibi
placeant, non autem inperfecto, tamquam et tu eorum perfectione
perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas,
non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. in quibus enim
requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. sed
superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in
se sibi sufficiens, super eam quam fereras vitam; cui non hoc est
vivere, quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate
sua; cui restat converti ad eum, a quo facta est, et magis magisque
vivere apud fontem vitae, et in lumine eius videre lumen et perfici et
inlustrari et beari.
CAPUT 5
Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam
tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de
te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti
caelum et terram. et multa diximus de caelo caeli et de terra
invisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis
informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum, a quo erat
qualiscumque vita, et inluminatione fieret speciosa vita, et esset
caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. et
tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in
principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum,
sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus
tuus superferebatur super aquas. ecce trinitas deus meus, pater et
filius et spiritus sanctus, creator universae creaturae.
CAPUT 6
Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoveo cor meum, ne me
vana doceat, discute tenebras eius, et dic mihi, obsecro te per matrem
caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum
caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum
tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic
eum insinuari, ut diceretur superferri? non posset hoc dici, nisi
prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset
intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur, nec superferri
recte diceretur, si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat,
cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter
commemorari, nisi ut superferri diceretur. cur ergo eum aliter
insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?
CAPUT 7
Hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia
caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem
supereminentem viam caritatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut
cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab
initio superminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo
dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de sublevatione
caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui
dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et
emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores
sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et
sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor
habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur super aquas, et
veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra
aquas, quae sunt sine substantia.
CAPUT 8
Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum
universae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab
initio: fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis
oboediens intellegentia caelestis civitatis tuae et requiesceret in
spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile.
alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc
autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine
defluentium spirituum, et indicantium tenebras suas, nudatas veste
luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris,
cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac
per hoc nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras
nostras: ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut
meridies erunt. da mihi te, deus meus, et redde mihi te: en amo et, si
parum est, amem validus. non possum metiri, ut sciam, quantum desit
mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos,
nec avertatur, donec abscondatur in abscondito vultus tui. hoc tantum
scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me sed et in me
ipso, et omnis mihi copia, quae deus meus non est, egestas est.
CAPUT 9
Numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si
tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem
incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et
filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum
de spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictus est quasi
locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit
domum tuum? in domo tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra
locus noster. amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat
humilitatem nostram de portis mortis. in bona voluntate tua pax nobis
est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima
tantum est, sed a locum suum. ingis sursum tendit, deorsum lapis.
poonderibus suis aguntur, loca sua petunt. oleam infra aquam fusum
super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur:
ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta
sunt: ordinantur et quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror,
quocumque feror. dono tuo accendimur et susrum ferimur; inardescimus
et imus. ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum.
igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad
pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: in
domum domini ibimus. ibi nos conlocabit voluntas bona, ut nihil
velimus aliud quam permanere illic in aeternum.
CAPUT 10
Beata creatura, quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono
tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est
attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti:
fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod
tenebrae fuimus et lux efficiemur: in illa vero dictum est, quid
esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa
et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id
est ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. qui potest,
intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem
ullum hominem venientem in hunc mundum?
CAPUT 11
Trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si
tamen eam? rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod
loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam
visionem. vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. longe
aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et
probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse,
nosse, velle. sum enim et scio et volo: sum sciens et volens, et scio
esse me et velle, et volo esse et scire. in his igitur tribus quam sit
inseparabilis vita, et una vita et una mens et una essentia, quam
denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui
potest. certe coram se est; adtendat in se et videat et dicat mihi.
sed cum invenerit in his aliquid, et dixerit, non iam se putet
invenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est
inconmutabiliter et scit inconmutabiliter et vult inconmutabiliter: et
utrum propter tria haec et ibi trinitas an in singulis haec tria, ut
terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et
multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et
sibi sufficit inconmutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine,
quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo
temere pronuntiaverit?
CAPUT 12
Procede in confessione, fides mea; dic domino tuo: sancte, sancte,
sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili
et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et
spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et
terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra
antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita,
et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti
hominem, et iudicia tua multa abyssus. sed quia spiritus tuus
superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia
tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquavit enim
regnum caelorum. paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata
erat ad nos ipsos anima nostra, conmemorati sumus tui, domine, de
terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos, et
displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et
facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in
domino.
CAPUT 13
Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. spe enim salvi facti
sumus. spes autem, quae videtur, non est spes. adhuc abyssum invocat,
sed iam in voce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit: non
potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse
nondum se arbitratur conprehendisse, et quae retro oblitus, in ea,
quae ante sunt, extenditur, et ingemescit gravatus, et sitit anima
eius ad deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit:
quando veniam? habitaculum suum, quod de caelo est, superindui
cupiens, et vocat inferiorem abyssum dicens: nolite conformari huic
saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, et: nolite pueri
effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti
sitis, et: o stulti Galatae, quis vos fascinavit? sed iam non in voce
sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis, per eum, qui
ascendit in altum, et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis
impetus laetificarent civitatem tuam. illi enim suspirat sponsi
amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet
ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui.
illi suspirat – membrum est enim sponsae – et illi zelat – amicus
est enim sponsi – illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum
tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne
sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus
corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. quae
est illa speciei lux, cum videbimus eum, sicuti est, et transierint
lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi
cotidie: ubi est deus tuus?
CAPUT 14
Et ego dico: deus meus ubi est? ecce ubi es. respiro in te paululum,
cum effundo super me animam meam in voce exultationis et confessionis,
soni festivitatem celebrantis. et adhuc tristis, quia relabitur et fit
abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea,
quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et
quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis verbum eius.
spera et perservera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec
transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae,
quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec
aspiret dies et removeantur umbrae. spera in domino: mane astabo et
contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et videbo salutare
vultus mei, deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra
propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum
tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. unde in hac
peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi
facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque
tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto
humanae notitiae tu solus dividis, qui probas corda nostra et vocas
lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid
autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in
honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?
CAPUT 15
Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis
super nos in scriptura tua divina? caelum enim plicabitur ut liber, et
nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim auctoritatis
est tua divina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales,
per quos eam dispensati nobis. et tu scis, domine, tu scis,
quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent.
unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique
sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis.
namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per
eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod,
cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut
pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque
dilataveras. Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum:
disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. ibi est
testimonium tuum sapientiam praestans parvulis: perfice, deus meus,
laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim novimus alios
libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et
defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua.
non novi, domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi
persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam iugo tuo, et
invitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone, da mihi hoc
subterposito, quia subterpositis solidasti ea. Sunt aliae aquae super
hoc firmamentum, credo, inmortales et a terrena corruptione secretae.
laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum,
qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere
verbum tuum. vident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine
syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. legunt, eligunt et
diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo
enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. non
clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc
es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod
firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et
cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui
fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et veritas
tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt
praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero tua
usque in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et
terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis
plicabitur, et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua
praeteriet, verbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in
aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis,
quia et nos quamvis filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod
erimus. attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflamavit, et
currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, videre nostrum,
quod nondum est nobis.
CAPUT 16
Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es incommutabiliter et
scis incommutabiliter et vis incommutabiliter: et essentia tua scit et
vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter et
voluntas tua est et scit incommutabiliter, nec videtur iustum esse
coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab
inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua
tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se
non potest. sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo
videbimus lumen.
CAPUT 17
Quis congregavit amricantes in societatem unam? idem namque illis
finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt
omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. quis, domine,
nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam,
et appareret arida, sitiens tibi, quoniam tuum est mare, et tu fecisti
illud, et aridam terram manus tuae formaverunt? neque enim amaritudo
voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. tu enim coerces
etiam malas cupidatates animarum, et figis limites, quousque progredi
sinantur aquae, ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis
mare ordine imperii tui super omnia. At animas sitientes tibi et
apparentes tibi (alio fine distinctas a societate maris) occulto et
dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum
suum, et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera
misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis
necessitatum carnalium; habens in se semen secundum similitudinem,
quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus,
similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem
modo indigeremus; non tantum in facilibus tamquam in herba seminali,
sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum
fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur,
de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore
iusti iudicii.
CAPUT 18
Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das
hilaritatem et facultatem, oriatur de terra veritas, et iustitia de
caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti
panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum
vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in
terra natis fructibus, vide, quia bonum est, et erumpat temporana lux
nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias
contemplationis verbum vitae superius obtinentes appareamus sicut
luminaria in mundo, cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim
nobiscum disputas, ut dividamus inter intellegibilia et sensibilia
tamquam inter diem et noctem, vel inter animas alias intellegibilibus,
alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito
diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter
lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi
atque distincti (manifesta per orbem gratia tua) luceant super terram
et dividant inter diem et noctem et significent tempora, quia vetera
transierunt, ecce facta sunt nova, et quia propior est nostra salus,
quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem
adpropinquavit, et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios
in messam tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in
aliam sementem, cuius messis in fine est. ita das vota optanti et
benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es, et in annis tuis, qui
non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe
consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram, quoniam
quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius
(propter eos, qui perspicuae veritatis luce delectantur) tamquam in
principio diei: alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum
tamquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii
operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum,
alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim
haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique
prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad
utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta,
quae variantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum,
quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab
illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in
principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille
prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed
quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos.
animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator,
donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum,
non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus
sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo,
firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis
adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.
CAPUT 19
Sed prius lavamini, mundi estote auferte nequitiam ab animis vestris
atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum
facere, iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra
herbam pabuli et lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit
dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super
terram. quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret, ut vitam
aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem
et nihil amplius – bonus est autem, quia deus est – dicat ei, ut, si
vult venire ad vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem
malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non
falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris
et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo
tantae spinae, si terra fructifera est? vade, extirpa silvosa dumeta
avaritiae, vende quae possides et implere frugibus dando pauperibus,
et habebis thesaurum in caelis, et sequere dominum, si vis esse
perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui
novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi
luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor
tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut
audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae
suffocaverunt verbum. Vos autem, genus electum in firmamento mundi,
qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et
confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in
firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius, dividentes inter lucem
perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed
non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens
eructet diei verbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox
non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce
enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus
est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae
sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque
illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli verbum vitae
habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. vos enim
estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est, cui adhaesistis
et exaltavit vos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.
CAPUT 20
Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia
animarum vivarum. separantes enim pretiosum a vili facti estis os dei,
per quod diceret: producant aquae; non animam vivam, quam terra
producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super
terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum
tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi, ad imbuendas gentes
nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia
mirabilia tamquam coeti grandes; et voces nuntiorum tuorum volantes
super terram iuxta firmamentum libri tui, praeposito illo sibi ad
auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. neque enim sunt
loquellae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in
omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum,
quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec. Numquid mentior,
aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum
in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub
firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et
terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et
scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac
variae; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua,
deus, qui consolatus es fastidia sensum mortalium; ut in cognitione
animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque
dicatur. aquae produxerunt haec, sed in verbo tuo: necessitates
alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec,
sed in evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum
amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent. Et
pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior,
qui fecisti omnia. a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur
ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et
procellose tumidum et instabiliter fluvidum, atque ita non opus esset,
ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur
dispensatores tui mystica facta et dicta. sic enim mihi nunc
occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines
corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi
spiritaliter vivesceret anima gradu alio et post initii verbum in
consummationem respiceret.
CAPUT 21
Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum
amaritudine terra discreta eicit, non reptilia animarum vivarum et
volatilia, sed animam vivam. neque enim iam opus habet baptismo, quo
gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: (non enim
intratur aliter in regno caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic
intretur;) nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides: neque
enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit
terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo
sunt non fidelibus, sed infidelibus. nec isto igitur genere volatili,
quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti
super aquas. immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. opera enim
eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, ut operentur animam
vivam. terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea,
sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et
volatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamvis
piscem manducet levatum de profundo, in ea mensa, quam parasti in
conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat
aridam. et aves marina progenies, sed tamen super terram
multiplicantur. primarum enim vocum evangelizantium infidelitas
hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis
multipliciter de die in diem. at vero anima viva de terra sumit
exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore
huius saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis
vivens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales
deliciae. Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis
infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et
voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in
timore occultorum signorum – talis enim est introitus ad fidem filiis
Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus --
sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi, et
sint forma fidelibus vivendo coram eis et excitando ad imitationem.
sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt:
quaerite deum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam
viventem. nolite conformari huic saeculo, continete vos ab eo.
evitando vivit anima, quae appetendo moritur. continete vos ab immani
feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine
scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii
serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus
elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt
animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam
discendo a fonte vitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte
saeculo et conformatur ei. Verbum autem, deus, fons vitae aeternae est
et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum
dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in
fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per evangelistas tuos animam
continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum
genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: estote, inquit, sicut ego,
quia et ego sicut vos. ita erunt in anima viva bestiae bonae in
mansuetudine actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua
perfice et ab omni homine diligeris. et pecora bona neque si
manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et
serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum, et
tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea,
quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. serviunt enim
rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et
bona sunt.
CAPUT 22
Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint
affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et
coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum
tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic saeculo,
consequetur illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini
in novitate mentis vestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes
praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes.
neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas
tua. ad hoc enim ille dispensator tuus, generans per evangelium
filios, ne semper parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam
nutrix foveret: reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae ad
probandum vos, quae sit voluntas dei, quod bonum et beneplacitum et
perfectum. ideoque non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis:
secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. mente
quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine
demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante
probat ipse, quae sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et
perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem unitatis vel
unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto: faciamus hominem,
singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter
dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei.
ita homo renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui
creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique
iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.
CAPUT 23
Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris
et volatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et
omnium repentium, quae repunt super terram. hoc enim agit per mentis
intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo
in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis
et similis factus est eis. ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum
gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in
operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui
spiritaliter subduntur eis qui praesunt – masculum et feminam fecisti
hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis
non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque
servus neque liber – spiritales ergo, sive qui praesunt sive qui
obtemperant, spiritaliter iudicant; non de cognitionibus spiritalibus,
quae lucent in firmamento – non enim oportet de tam sublimi
auctoritate iudicare – neque de ipso libro tuo, etiamsi quid ibi non
lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus
etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum
esse. sic enim homo, licet iam spiritalis et renovatus in agnitione
dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, factor tamen legis debet
esse, non iudex. neque de illa distinctione iudicat spiritalium
videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti
sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus
eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et divisisti et
vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. neque de turbidis
huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. quid enim ei
de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde venturus sit in
dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua inpietatis amaritudine
remansurus? Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit
potestatem luminarium caeli, neque ipsius occulti caeli, neque diei et
noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis
aquarum, quod est mare: sed accepit potestatem piscium maris et
volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium
repentium, quae repunt super terram. iudicat enim et approbat, quod
recte, improbat auter, quod perperam invenerit; sive in ea
sollemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos pervestigat in
aquis multis misericordia tua; sive in ea, qua ille piscis exhibetur,
quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis
vocibusque subiectis auctoritati libri tui, tamquam sub firmamento
volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando,
benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus
signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus vocibus
corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis,
qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus.
ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen
originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum,
inprobando autem, quod perperam invenerit in operibus moribusque
fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera, et de anima viva
mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in
cogitationibus piis, de his, quae per sensum corporis percipiuntur. de
his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi
habet.
CAPUT 24
Sed quid est hoc et quale mysterium est? ecce benedicis homines, o
domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. nihilne
nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid, cur non ita benedixeris
lucem, quam vocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec
sidera nec terram nec mare? dicerem te, deus noster, qui nos ad
imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini
proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos,
ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquam maris, et
volatilia multiplicarentur super terram. item dicerem ad ea rerum
genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semet ipsis
propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus
terrae. nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et
serpentibus: crescite et multiplicamini, cum haec quoque omnia sicut
pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant. Quid
igitur dicam, lumen meum, veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita
dictum est? nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat servus
verbi tui. et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes,
utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum,
unicuique quantum sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram
oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te
ita locutum, neque silebo. quod mihi lectionis huius occasio suggerit.
verum est enim, nec video, quid impediat ita me sentire dicta figurata
librorum tuorum. novi enim multipliciter significari per corpus, quod
uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod
uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et
proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et
in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter
enuntiatur? ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. adtende
iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et vox
personat: in principio deus fecit caelum et terram, nonne
multipliciter intellegitur, non eorum fallacia, sed verarum
intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus
hominum. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie
cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, convenit verbum:
crescite et multiplicamini; si autem figurate posita ista tractemus --
quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non supervacue
solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem adtribuit --
invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque
corporalibus tamquam in caelo et terra, et in animis iustit et iniquis
tamquam in luce et tenebris, et in sanctis auctoribus, per quos lex
ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam
et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari, et
in studio piarum animarum tamquam in arida, et in operibus
misericordiae secundum praesentem vitam tamquam in herbis seminalibus
et lignis fructiferis, et in spiritalibus donis manifestatis ad
utilitatem sicut in luminaribus caeli, et in affectibus formatis ad
temperantiam tamquam in anima viva: in his omnibus nancisimur
multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et
multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio
multis modis intellegatur, non invenimus, nisi in signis corporaliter
editis et rebus intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita
generationes aquarum propter necessarias causas carnalis
profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes
humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus
utrique horum generi dictum esse abs te, domine: crescite et
multiplicamini. in hac enim benedictione concessam nobis a te
facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno
modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure
uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris, quae non
moventur nisi variis significatibus, sic et fetibus humanis impletur
et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.
CAPUT 25
Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura
conmonet, et dicam nec verebor. vera enim dicam te mihi inspirante,
quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te
inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo
mendax. et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut verum
loquar, de tuo loquor. ecce dedisti nobis in escam omne faenum sativum
seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod
habet in se fructum seminis sativi. nec nobis solis, sed et omnibus
avibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et
coetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus
significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius
vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat
pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter
Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et
fratres et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat
suppleverunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna, quae
fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: in prima mea defensione nemo
mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis inputetur. ista
enim debentur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per
intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debentur tamquam
hominibus. debentur autem eis sicut animae vivae, praebentibus se ad
imitandum in omni continentia. item debentur eis tamquam volatilibus,
propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam
in omnem terram exiit sonus eorum.
CAPUT 26
Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis,
quorum deus venter. neque enim et in illis, qui praebent ista, ea,
quae dant, fructus est, sed quo animo dant. itaque ille, qui deo
serviebat, non suo ventri, video plane, unde gaudeat, video et
congratulor ei valde. acceperat enim a Philippensibus quae per
Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. unde autem
gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: Gavisus sum, inquit,
magnifice in domino, qui tandem aliquando repullulastis sapere pro me,
in quo sapiebatis; taedium autem habuistis. isti ergo diuturno taedio
marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet
eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt.
ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in
quibus sum, sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare;
in omnibus et in omni imbutus sum, et saturari et esurire et abundare
et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat. Unde ergo
gaudes, o Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in
agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creavit te, et anima viva
tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria? talibus quippe
animantibus ista esca debetur. quid est, quod te pascit? laetitia.
quod sequitur audiam: verum tamen, inquit, bene fecistis conmunicantes
tribulationi meae. hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene
fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In
tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati novit
in te, qui confortas eum. scitis enim, inquit, etiam vos, Filippenses,
quoniam in principio evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla
mihi ecclesia conmunicavcit in ratione dati et accepti nisi vos soli,
quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. ad haec
bona opera eos redisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tamquam
revivescente fertilitate agri. Numquid propter usus suos, quia dixit:
Vsibus meis misistis, numquid propteria gaudet? non propterea. et hoc
unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed
requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum
discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec
necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum,
adiutorium. fructus autem bona et recta voluntas datoris est. non enim
ait magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum: Qui susceperit
iustum, sed addidit: In nomine iusti; ita quippe ille mercedem
prophetae, iste mercedem iusti accipet. nec solum ait: Qui calicem
aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: Tantum
in nomine discipuli, et sic adiunxit: Amen dico vobis, non perdet
mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum,
porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine
prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu
pascitur Helias a vidua sciente, quod hominem dei pasceret, et propter
hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. nec interior Helias,
sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate
corrumpi.
CAPUT 27
Ideoque dicam, quod verum est coram te, domine, cum homines idiotae
atque infideles (quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt
sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et
coetorum significari credimus), suscipiunt corporaliter reficiendos
aut in aliquo usu praesentis vitae adiuvandos pueros tuos, cum id
quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt
nec isti ab illis pascuntur; quia nec illi haec sancta et recta
voluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident,
laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces
et coeti non vescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab
amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.
CAPUT 28
Et vidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde, quia et nos
videmus ea, et ecce omnia bona valde. in singulis generibus operum
tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud
vidisti quia bonum est. septiens numeravi scriptum esse te vidisse,
quia bonum est quod fecisti; et hoc octavum est, quia vidisti omnia
quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona, tamquam
simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona
et valde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo
pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam
ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conventu conpletur
universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.
CAPUT 29
Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia
bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni
tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et
dixi: O domine, nonne ista scriptura tua vera est, quoniam tu verax et
veritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione
tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies et quae
fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni
quotiens? ad haec tu dicis mihi, (quoniam tu es deus meus et dicis
voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et
clamans:) o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen
illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accedit, quia
aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae vos per spiritum
meum videtis, ego video, sicut ea, quae vos per spiritum meum dicitis,
ego dico. atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego
temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non
ego temporaliter dico.
CAPUT 30
Et audivi, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua
veritate, et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera
tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate conpulsum, sicut
fabricas caelorum et conpositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam
fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et conpaginares
atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut
ea constructione devincti adversus te iterum rebellare non possent;
alia vero nec fecisse te nec omnino conpegisse, sicut omnis carnes et
minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed
hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique
contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare.
insani dicunt haec quoniam non per spiritum tuum vident opera tua nec
te cognoscunt in eis.
CAPUT 31
Qui autem per spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. ergo cum
vident, quia bona sunt, tu vides, quia bona sunt, et quaecumque
propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum
placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum, quae
sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei
sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum
huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a
deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae
dei, nisi spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata
sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus
etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est:
Non enim vos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu
loquerentur, sic recte dicitur: non vos estis, qui scitis eis, qui in
dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: non vos estis,
qui videtis eis, qui in spiritu dei vident: ita quidquid in spiritu
dei vident quia bonum est, non ipsi, sed deus videt, quia bonum est.
aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales
supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est videat homo, quia bonum
est, (sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen
non tu places in ea; unde frui magis ipsa quam te volunt:) aliud
autem, ut, cum aliquid videt homo quia bonum est, deus in illo videat,
quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non
amaretur nisi per spiritum, quem dedit; quoniam caritas dei diffusa
est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per
quem videmus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim
est, qui non aliquo modo est, sed est, est.
CAPUT 32
Gratias tibi, domine! videmus caelum et terram, sive corporalem partem
superiorem atque inferiorem, sive spiritalem corporalemque creaturam,
atque in ornatu harum partium, quibus constat vel universa mundi moles
vel universa omnino creatura, videmus lucem factam divisamque a
tenebris. videmus firmamentum caeli, sive inter spiritales aquas
superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, sive hoc
spatium aeris, quia et hoc vocatur caelum, per quod vagantur volatilia
caeli, inter aquas, quae vaporaliter eis superferuntur et serenis
etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graves fluitant. videmus
congregatarum aquarum speciem per campos maris, et aridam terram vel
nudatam vel formatam, ut esset visibilis et composita herbarumque
atque arborum mater. videmus luminaria fulgere desuper, solem
sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus
notari et significari tempora. videmus umidam usquequaque naturam
piscibus et beluis et altibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae
volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. videmus terrenis
animalibus faciem terrae decorari, hominemque ad imaginem et
similitudinem tuam, cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua
imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae virtute,
praeponi; et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo
dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic viro factam esse
etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationabilis
intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui
subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actiones ad concipiendam
de ratione mentis recte agendi sollertiam videmus haec et singula bona
et omnia bona valde.
CAPUT 33
Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera
tua. habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum
et defectum, speciem et privationem. habent ergo consequentia mane et
vesperam, partim latenter partim evidenter. de nihilo enim a te, non
de te facta sunt, non de aliqua non tua vel quae antea fuerit, sed de
concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem
sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli et
terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de
omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen
utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine
sequeretur.
CAPUT 34
Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista vel tali ordine
fieri vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus, quia bona sunt
singula et omnia bona valde, in verbo tuo, in unico tuo, caelum et
terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia
tempora sine mane et vespera. ubi autem coepisti praedestinata
temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra
conponeres – quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum
tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad
subveniendum nobis in tempore opportuno – et iustificasti impios et
distinxisti eos ab iniquis, et solidasti auctoritatem libri tui inter
superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui eis
subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam
conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera
misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas
facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam
luminaria in firmamento, verbum vitae habentes sanctos tuos, et
spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad
imbuendos infideles gentes sacramenta et miracula visibilia vocesque
verborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles
benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium
animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti,
atque inde tibi soli mentem subditam, et nullus auctoritatis humanae
ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam
praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam viro feminam
subdidisti, omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac
vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in
futurum opera praeberi voluisti. haec omnia videmus et bona sunt
valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui spiritum, quo ea videremus et
in eis te amaremus, dedisti nobis.
CAPUT 35
Domine deus, pacem da nobis – omnia enim praestitisti nobis – pacem
quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera. omnis quippe iste ordo
pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est:
et mane quippe in eis factum est et vespera.
CAPUT 36
Dies autem septimus sine vespera est nec habet occasum, quia
sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post
opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo
die, hoc praeloquatur nobis vox libri tui, quod et nos post opera
nostra ideo bona valde, quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae
aeternae requiescamus in te.
CAPUT 37
Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in
nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista
opera tua per nos. tu autem, domine, semper operaris et semper
requiescis; nec vides ad tempus, nec moveris ad tempus, nec quiescis
ad tempus; et tamen facis et visiones temporales et ipsa tempora et
quietem ex tempore.
CAPUT 38
Non itaque ista quae fecisti videmus, quia sunt, tu autem quia vides
ea, sunt. et nos foris vidimus, quia sunt, et intus, quia bona sunt:
tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. et nos alio tempore
moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor
nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes
te: tu vero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. et sunt
quaedam bona opera nostra, ex munere quidem tuo, sed non sempiterna:
post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. tu
autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies
tu ipse es. et hoc intellegere quis hominum dabit homini? quis angelus
angelo? quis angelus homini? a te petatur, in te quaeratur, ad te
pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur.
Converted to HTML by Chris Mitchell
Первоначальный электронный текст с сайта www.areopag.com.
Текст в данном оформлении: Библиотека христианской психологии и антропологии.
Последнее обновление файла: 01.04.2012.